Cicero_cps5, De Natura Deorum, 3, 62HOME > 'praetor' in 'Cicero, De Natura Deorum, 3, 62'
Cicero, De Natura Deorum, 3, § 53 <<<     >>> § 76hide dictionary links

(142) § 62

[62] 

Iam vero quid vos illa delectat explicatio fabularum et enodatio nominum? exsectum a filio Caelum, vinctum itidem a filio Saturnum, haec et alia generis eiusdem ita defenditis, ut i qui ista finxerunt non modo non insani sed etiam fuisse sapientes videantur. in (143) enodandis autem nominibus quod miserandum sit laboratis: "Saturnus quia se saturat annis, Mavors quia magna vertit, Minerva quia minuit aut quia minatur, Venus quia venit ad omnia, Ceres a gerendo". quam periculosa consuetudo. in multis enim nominibus haerebitis: quid Veiovi facies quid Volcano? quamquam, quoniam Neptunum a nando appellatum putas, nullum erit nomen quod non possis una littera explicare unde ductum sit; in quo quidem magis tu mihi natare visus es quam ipse Neptunus. [63] Magnam molestiam suscepit et minime necessariam primus Zeno post Cleanthes deinde Chrysippus, commenticiarum fabularum reddere rationem, vocabulorum cur quidque ita appellatum sit causas explicare. quod cum facitis illud profecto confitemini, longe aliter se rem habere atque hominum opinio sit; eos enim qui di appellantur rerum naturas esse non figuras deorum. Qui tantus error fuit, ut perniciosis etiam rebus non nomen deorum tribueretur sed etiam sacra constituerentur. Febris enim fanum in Palatio et Orbonae ad aedem Larum et aram Malae Fortunae Exquiliis consecratam videmus. [64] Omnis igitur talis a philosophia pellatur error, ut, cum de dis inmortalibus disputemus, dicamus digna dis inmortalibus. de quibus habeo ipse quid sentiam, non habeo autem quid tibi adsentiar. Neptunum esse dicis animum cum intellegentia per mare pertinentem, idem de Cerere; istam autem intellegentiam aut maris aut (144) terrae non modo comprehendere animo sed ne suspicione quidem possum attingere. itaque aliunde mihi quaerendum est et ut esse deos et quales sint dii discere possim, qualis tu eos esse vis * * . [65] * videamus ea quae secuntur, primum deorumne prudentia mundus regatur, deinde consulantne di rebus humanis. haec enim mihi ex tua partitione restant duo; de quibus si vobis videtur accuratius disserendum puto. '

"Mihi vero" inquit Velleius "valde videtur; nam et maiora exspecto et is quae dicta sunt vehementer adsentior. "

Tum Balbus "Interpellare te" inquit "Cotta nolo, sed sumemus tempus aliud; efficiam profecto ut fateare. sed * * "* * * * (145) Primum igitur non est probabile eam materiam rerum unde omnia orta sunt esse divina providentia effectam, sed et habere et habuisse vim et naturam suam. ut igitur faber cum quid aedificaturus est non ipse facit materiam sed utitur ea quae sit parata, fictorque item cera, sic isti providentiae divinae materiam (146) praesto esse oportuit non quam ipse faceret sed quam haberet paratam. quod si materia non est a deo facta, ne terra quidem et aqua et aer et ignis a deo factus est.

* * ** 

homines omnibus bestiis antecedunt
nequaquam istuc istac ibit; magna inest certatio. [65] 
nam ut ego illi supplicarem tanta blandiloquentia,
ni ob rem:" parumne ratiocinari videtur et sibi ipsa nefariam pestem machinari? [66] illud vero quam callida ratione:
qui volt quod volt, ita dat se res ut operam dabit," qui est versus omnium seminator malorum.
ille traversa mente mihi hodie tradidit repagula,
quibus ego iram omnem recludam atque illi perniciem dabo,
mihi maerores illi luctum, exitium illi exilium mihi. " hanc videlicet rationem, quam vos divino beneficio homini solum tributam dicitis, bestiae non habent; videsne igitur quanto munere deorum simus adfecti? [67] Atque eadem Medea patrem patriamque fugiens,
postquam pater
adpropinquat iamque paene ut conprehendatur parat, (147)
puerum interea obtruncat membraque articulatim dividit
perque agros passim dispergit corpus: id ea gratia
ut, dum nati dissipatos artus captaret parens,
ipsa interea effugeret, illum ut maeror tardaret sequi,
sibi salutem ut familiari pareret parricidio. " huic ut scelus sic ne ratio quidem defuit. [68] Quid ille funestas epulas fratri conparans nonne versat huc et illuc cogitatione rationem:
maior mihi moles, maius miscendumst malum,
qui illius acerbum cor contundam et conprimam. " Nec tamen ille ipse est praetereundus,
qui non sat habuit coniugem inlexe in stuprum," de quo recte et verissume loquitur Atreus:
quod re in summa summum esse arbitror
periclum, matres coinquinari regias,
contaminari stirpem, admisceri genus. " at id ipsum quam callide, qui regnum adulterio quaereret:
addo" inquit "huc, quod mihi portento caelestum pater
prodigium misit, regni stabilimen mei,
agnum inter pecudes aurea clarum coma
quondam Thyestem clepere ausum esse e regia,
[a] qua in re adiutricem coniugem cepit sibi. " videturne summa inprobitate usus non sine summa esse ratione? [69] Nec vero scaena solum referta est his sceleribus sed multo vita communis paene maioribus. sentit domus unius cuiusque sentit forum, sentit curia campus socii provinciae, ut quem ad modum ratione (148) recte fiat sic ratione peccetur, alterumque et a paucis et raro, alterum et semper et a plurimis, ut satius fuerit nullam omnino nobis a dis immortalibus datam esse rationem quam tanta cum pernicie datam. ut vinum aegrotis, quia prodest raro nocet saepissime, melius est non adhibere omnino quam spe dubiae salutis in apertam perniciem incurrere, sic haud scio an melius fuerit humano generi motum istum celerem cogitationis acumen sollertiam, quam rationem vocamus, quoniam pestifera sit multis admodum paucis salutaris, non dari omnino quam tam munifice et tam large dari. [70] Quam ob rem si mens voluntasque divina idcirco consuluit hominibus quod is est largita rationem, is solis consuluit quos bona ratione donavit, quos videmus si modo ulli sint esse perpaucos. non placet autem paucis a diis inmortalibus esse consultum; sequitur ergo ut nemini consultum sit.

Huic loco sic soletis occurrere: non idcirco non optume nobis a dis esse provisum, quod multi eorum beneficio perverse uterentur; etiam patrimoniis multos male uti, nec ob eam causam eos beneficium a patribus nullum habere. Quisquam istuc negat, aut quae est in collatione ista similitudo? nec enim Herculi nocere Deianira voluit cum ei tunicam sanguine Centauri tinctam dedit, nec prodesse Pheraeo Iasoni is qui gladio vomicam eius aperuit, quam sanare medici non potuerant. multi enim et cum obesse vellent profuerunt et cum prodesse offuerunt; ita non fit ex eo quod datur ut voluntas eius qui dederit appareat, nec si is qui accepit bene utitur idcirco is qui dedit amice dedit. Quae enim libido quae avaritia quod facinus aut suscipitur nisi consilio capto aut sine animi motu et cogitatione di est ratione perficitur; [71] nam omnis opinio ratio (149) est, et quidem bona ratio si vera, mala autem si falsa est opinio. sed a deo tantum rationem habemus, si modo habemus, bonam autem rationem aut non bonam a nobis. Non enim ut patrimonium relinquitur sic ratio est homini beneficio deorum data; quid enim potius hominibus dii dedissent si is nocere voluissent, iniustitiae autem intemperantiae timiditatis quae semina essent si is vitiis ratio non subesset?

Medea modo et Atreus commemorabatur a nobis, heroicae personae inita subductaque ratione nefaria scelera meditantes. [72] quid levitates comicae parumne semper in ratione versantur? parumne subtiliter disputat ille in Eunucho:
quid igitur faciam? "
exclusit, revocat; redeam? non si me obsecret. " ille vero in Synephebis Academicorum more contra communem opinionem non dubitat pugnare ratione, qui "in amore summo summaque inopia suave" esse dicit
parentem habere avarum inlepidum in liberos
difficilem, qui te nec amet nec studeat tui," atque huic incredibili sententiae ratiunculas suggerit: [73] 
aut tu illum fructu fallas aut per litteras
avertas aliquod nomen aut per servolum
percutias pavidum; postremo a parco patre
quod sumas, quanto dissipes libentius;" idemque facilem et liberalem patrem incommodum esse amanti filio disputat:
quem neque quo pacto fallam nec quid inde auferam (150)
nec quem dolum ad eum aut machinam commoliar
scio quicquam: ita omnes meos dolos fallacias
praestrigias praestrinxit commoditas patris. " quid ergo isti doli, quid machinae, quid fallaciae praestrigiaeque num sine ratione esse potuerunt? o praeclarum munus deorum; ut Phormio possit dicere:
cedo senem; iam instructa sunt mihi in corde consilia omnia. " Sed exeamus e theatro, veniamus in forum. [74] sessum it praetor. quid ut iudicetur? qui tabularium incenderit. quod facinus occultius: at se Q. Sosius splendidus eques Romanus ex agro Piceno fecisse confessus est. qui transscripserit tabulas publicas: id quoque L. Alenus fecit, cum chirographum sex primorum imitatus est; quid hoc homine sollertius? cognosce alias quaestiones, auri Tolossani coniurationis Iugurthinae; repete superiora: Tubuli de pecunia capta ob rem iudicandam; posteriora: de incestu rogatione Peducaea; tum haec cotidiana: sicae venena peculatus, testamentorum etiam lege nova quaestiones. inde illa actio "ope consilioque tuo furtum aio factum esse", inde tot iudicia de fide mala, tutelae mandati pro socio fiduciae, reliqua quae ex empto aut vendito aut conducto aut locato contra fidem fiunt, inde iudicium publicum rei privatae lege Laetoria, inde everriculum malitiarum omnium iudicium de dolo malo, quod C. Aquillius familiaris noster protulit, quem dolum idem Aquillius tum teneri putat cum aliud sit simulatum aliud actum. [75] Hanc igitur tantam a dis inmortalibus (151) arbitramur malorum sementim esse factam? si enim rationem hominibus di dederunt, malitiam dederunt; est enim malitia versuta et fallax ratio nocendi; idem etiam di fraudem dederunt facinus ceteraque quorum nihil nec suscipi sine ratione nec effici potest. Utinam igitur, ut illa anus optat
ne in nemore Pelio securibus
caesae accidissent abiegnae ad terram trabes" sic istam calliditatem hominibus di ne dedissent, qua perpauci bene utuntur, qui tamen ipsi saepe a male utentibus opprimuntur, innumerabiles autem improbe utuntur, ut donum hoc divinum rationis et consilii ad fraudem hominibus non ad bonitatem impertitum esse videatur.


HOME > 'praetor' in 'Cicero, De Natura Deorum, 3, 62'
Cicero, De Natura Deorum, 3, § 53 <<<     >>> § 76
1446w 12.852674007416 s