Cicero_cps5, Epistolae ad Atticum, 4, 5HOME > 'moleste' in 'Cicero, Epistolae ad Atticum, 4, 5'
Cicero, Epistolae ad Atticum, 4, Ep. 4A <<<     >>> Ep. 6hide dictionary links

(152) Ep. 5

[5] Scr. in Antiati m. April. aut Mai. a. 698 (56). CICERO ATTICO SAL. [1] 

ain tu? me existimas ab ullo malle mea legi probarique quam a te? Cur igitur cuiquam misi prius? urgebar ab eo ad quem misi, et non habebam exemplar. Quid? Etiam (dudum enim circumrodo quod devorandum est) subturpicula mihi videbatur esse παλινῳδία . Sed valeant recta, vera, honesta consilia. Non est credibile quae sit perfidia in istis principibus, ut volunt esse et ut essent si quicquam haberent fidei. Senseram noram inductus, relictus, proiectus ab iis. Tamen hoc eram animo ut cum iis in re publica consentirem. Idem erant qui fuerant. Vix aliquando te auctore resipui. [2] Dices ea te monuisse, suasisse a quae facerem, non etiam ut scriberem. Ego me hercule mihi necessitatem volui imponere huius novae coniunctionis, ne qua mihi liceret labi ad illos qui etiam tum cum misereri mei debent non desinunt invidere. Sed tamen modici fuimus ὑποθέσει , ut scripsi. Erimus uberiores si et ille libenter accipiet, et ii subringentur qui villam me moleste ferunt habere quae Catuli fuerat, a Vettio emisse non cogitant; qui domum negant oportuisse me aedificare, vendere aiunt oportuisse. Sed quid ad hoc, si, quibus sententiis dixi quod et ipsi probarent, laetati sunt tamen me contra Pompei voluntatem dixisse? Finis sit. Quoniam qui nihil possunt ii me nolunt amare, demus operam ut ab iis qui a possunt diligamur. Dices Vellem iam pridem. Scio te voluisse et me asinum germanum fuisse. Sed iam tempus est me ipsum a me amari, quando ab illis nullo modo possum. Domum meam quod crebro invisis est mihi valde gratum. Viaticum Crassipes praeripit. Tu de via recta in hortos. Videtur commodius ad te; postridie scilicet; quid enim tua? Sed viderimus. Bibliothecam mihi tui pinxerunt constructione et sillybis. Eos velim laudes.


HOME > 'moleste' in 'Cicero, Epistolae ad Atticum, 4, 5'
289w 2.847039937973 s