Cicero_cps5, Epistolae ad Atticum, 15, 2HOME > 'moleste' in 'Cicero, Epistolae ad Atticum, 15, 2'
Cicero, Epistolae ad Atticum, 15, Ep. 1A <<<     >>> Ep. 3hide dictionary links

(152) Ep. 2

[2] Scr. in Vesrino xv K. Iun. a. 710 (44). CICERO ATTICO SAL. [1] 

xv Kal. e Sinuessano proficiscens cum dedissem ad te litteras devertissemque †acutius† in Vescino accepi a tabellario tuas litteras; in quibus nimis multa de Buthroto. Non enim tibi ea res maiori curae aut est aut erit quam mihi. Sic enim decet te mea curare, tua me. Quam ob rem id quidem sic susceptum est mihi ut nihil sim habiturus antiquius. [2] L. Antonium contionatum esse cognovi tuis litteris et aliis sordide; sed id quale fuerit nescio; nihil enim scripti. De Menedemo probe. Quintus certe ea dictitat quae scribis. Consilium meum a te probari quod ea non scribam quae tu a me postularis facile patior, multoque magis id probabis, si orationem eam de qua hodie ad te scripsi legeris. Quae de legionibus scribis, ea vera sunt. Sed non satis hoc mihi videris tibi persuasisse qui de Buthrotiis nostris per senatum speres confici posse quod puto. Tantum† enim video, non videmur esse victuri, sed, ut iam nos hoc fallat, de Buthroto te non fallet. [3] De Octavi contione idem sentio quod tu, ludorumque eius apparatus et Matius ac Postumus mihi procuratores non placent; Saserna conlega dignus. Sed isti omnes, quem ad modum sentis, non minus otium timent quam nos arma. Balbum levari invidia per nos velim, sed ne ipse quidem id fieri posse confidit. Itaque alia cogitat. [4] Quod prima disputatio Tusculana te confirmat sane gaudeo; neque enim ullum est perfugium aut melius aut paratius. Flamma quod bene loquitur non moleste fero. Tyndaritanorum causa, de qua causa laborat, quae sit ignoro. Hos tamen . . . . πεντέλοιπον movere ista videntur in primis erogatio pecuniae. De Alexione doleo, sed quoniam inciderat in tam gravem morbum, bene actum cum illo arbitror. Quos tamen secundos heredes scire velim et diem testamenti.


HOME > 'moleste' in 'Cicero, Epistolae ad Atticum, 15, 2'
291w 5.4666359424591 s