Cicero_cps5, Epistolae ad Familiares, 15, 16HOME > 'moleste' in 'Cicero, Epistolae ad Familiares, 15, 16'
Cicero, Epistolae ad Familiares, 15, Ep. 15 <<<     >>> Ep. 17hide dictionary links

Ep. 16

Scr. Romae ante mcd. m. Ian. a. 709 (45). M. CICERO S. D. C. CASSIO [1] 

Puto te iam suppudere, quem haec tertia iam epistula ante oppressit quam tu scidam aut litteram. Sed non urgeo; longiores enim exspectabo vel potius exigam. Ego si semper haberem cui darem, vel ternas in hora darem; is fit enim nescio qui ut quasi coram adesse videare cum scribo aliquid ad te, neque id κατ' εἰδώλων φαντασίας , ut dicunt tui amici novi, qui putant etiam διανοητικὰς φαντασίας spectris Catianis excitari; nam ne te fugiat, Catius Insuber, Ἐπικούρειος , qui nuper est mortuus, quae ille Gargettius et iam ante Democritus εἴδωλα , hic 'spectra' nominat. [2] His autem spectris etiam si oculi possent feriri, quod quae velis ipsa incurrunt, animus qui possit ego non video. Doceas tu me oportebit, cum salvus veneris, in meane potestate sit spectrum tuum, ut, simul ac mihi conlibitum sit de te cogitare, illud occurrat; neque solum de te, qui mihi haeres in medullis, sed si insulam Britanniam coepero cogitare, eius εἴδωλον mihi advolabit ad pectus? [3] Sed haec posterius; tempto enim te quo animo accipias. Si enim stomachabere et moleste feres, plura dicemus postulabimusque, ex qua αἱρέσει 'VI HOMINIBVS ARMATIS' deiectus sis, in eam restituare. In hoc interdicto non solet addi 'IN HOC ANNO.' Qua re si iam biennium aut triennium est cum virtuti nuntium remisisti delenitus inlecebris voluptatis, in integro res nobis erit. Quamquam quicum loquor? Cum uno fortissimo viro qui, postea quam forum attigisti, nihil fecisti nisi plenissimum amplissimae dignitatis. In ista ipsa αἱρέσει metuo ne plus nervorum sit quam ego putarim, si modo eam tu probas. 'Qui id tibi in mentem venit? ' inquies. Quia nihil habebam aliud quod scriberem; de re p. enim nihil scribere possum; nec enim quod sentio is libet scribere.


289w 4.6568379402161 s