Cicero_cps5, Lucullus, 1HOME > 'praetor' in 'Cicero, Lucullus, 1'
>>> Cicero, Lucullus, 2hide dictionary links

1

(p.26) [1] Magnum* ingenium L. Luculli magnumque optimarum artium studium, turn omnis liberalis et digna homine nobili ab eo percepta* doctrina* quibus temporibus florere in foro maxume potuit caruit omnino rebus urbanis. ut enim [urbanis**admodum adulescens cum fratre pari pietate et industria praedito paternas inimicitias magna cum gloria est persecutus, in Asiam quaestor profectus ibi permultos annos admirabili quadam laude provinciae praefuit;* deinde absens factus aedilis, continuo praetor (licebat enim celerius legis praemio), post in Africam, inde ad consulatum; quem ita gessit ut diligentiam admirarentur omnes ingenium agnoscerent. * post ad Mithridaticum bellum missus* a senatu non modo opinionem vicit omnii, quae de virtute eius erat sed etiam gloriam superiorum; [2] idque eo fuit mirabilius quod ab eo laus imperatoria non admodum expectabatur,* qui adulescentiam* in forensi opera, quaesturae diuturnum tempus Murena bellum in Ponto gerente in Asiae pace consumpserat. sed incredibilis quaedam ingenii magnitude non desideravit indocilem usus disciplinam. itaque cum totum iter et navigationem consumpsisset partim in percontando** a peritis partim in rebus gestis legendis, in Asiam factus imperator venit, cum esset Roma profectus rei militaris rudis. habuit enim divinam quandam memoriam rerum verborum maiorem Horten (p.27) sius; sed quo plus in negotiis gerendis res quaint verba prosunt, hoc erat memoria illa praestantior. quam fuisse in Themistocle, quem facile Graeciae principem ponimus, singularem ferunt; qui quidem etiam pollicenti cuidam se artem ei* memoriae, quae tum primum proferebatur, traditurum respondisse dicitur oblivisci se malle discere, credo quod haerebant in memorial quaecumque audierat* et viderat. tali ingenio praeditus Lucullus adiunxerat* etiam illam quam Themistocles spreverat disciplinam; itaque ut litteris consignamus quae monimentis mandare volumus sic ille in animo res insculptas habebat. [3] tantus ergo imperator in omni genere belli fuit, proeliis oppugnationibus navalibus pugnis totiusque belli instrunmento et adparatu, ut ille rex post Alexandrum maxumus hunc a se maiorem ducem cognitum quam quemquam eorum quos legisset fateretur. in eodem tanta prudentia fuit in constituendis temperandisque civitatibus. tanta aequitas, ut hodie stet Asia Luculli institutis servandis et quasi vestigiis persequendis. Sed etsi magna cum utilitate rei publicae, tamen diutius quam vellem tanta vis virtutis atque ingenii peregrinata afuit ab oculis et fori et curiae. quin etiam cum victor a Mithridatico bello revertisset, inimicorum calumnia triennio tardius quam debuerat triumphavit; nos enim consules introduximus paene in urbem* currum clarissimi viri. cuius mihi consilium et auctoritas quid tum in maximis rebus profuisset dicerem, nisi de me ipso dicendum esset, quod hoc tempore non est necesse; ita privabo potius illum debito testimonio quam id cum mea* laude communicenm.


410w 3.053689956665 s