Cicero_cps5, Lucullus, 45HOME > 'praetor' in 'Cicero, Lucullus, 45'
Cicero, Lucullus, 44 <<<     >>> 46hide dictionary links

(p.97) 45

Legi apud Clitomachum, cum Carneades et Stoicus Diogenes ad senatum in Capitolio starent, A. Albinum, qui tum P. Scipione et* M. Marcello cos. praetor esset, eum* qui cum avo tuo Luculle consul fuit, doctum sane hominem ut indicat ipsius historia scripta Graece, iocantem* dixisse Carneadi: 'ego tibi Carneade praetor esse non video, quia sapiens non sum, nec haec urbs nec in ea civitas? '; turn ille: 'huic Stoico non videris'. * Aristoteles aut Xenocrates, quos Antiochus sequi volebat, non dubitavisset quin et praetor ille esset et Roma urbs et eam civitas incoleret; sed ille noster est plane ut supra dixi Stoicus perpauca balbutiens. * [138] vos* autem mihi verenti* ne labar ad opinionem* et aliquid adsciscam et conprobem incognitum, quod minime vultis, quid consilii datis? Testatur saepe Chrysippus tris* solas esse sententias quae* defendi possint de finibus* bonorum; circumcidit et amputat multitudinem. aut enim honestatem esse finem aut voluptatem aut utrumque. * nam qui summum bonum dicant id esse, si vacemus omni molestia, eos invidiosum nomen vo (p.98) luptatis fugere sed in vicinitate versari; quod facere eos etiam qui illud idem cum honestate coniungerent, nec multo secus eos qui ad honestatem prima naturae commoda adiungerent. ita tris relinquit sententias quas putet* probabiliter posse defendi. [139] Sit sane ita quamquam a Polemonis et Peripateticorum et Antiochi finibus non facile divellor nec quicquam habeo adhuc probabilius. verum tamen video quam suaviter voluptas sensibus nostris blandiatur; labor eo* ut adsentiar Epicuro aut Aristippo: revocat virtus vel potius reprendit manu, pecudum illos motus esse dicit, hominem iungit deo. possum esse medius, ut, quoniam Aristippus quasi animum nullum habeamus corpus solum tuetur, Zeno quasi corporis simus expertes animum solum conplectitur, ut Calliphontem sequar cuius quidem sententiam Carneades ita studiose defensitabat ut eam probare etiam videretur; quamquam Clitomachus adfirmabat numquam se intellegere potuisse quid Carneadi probaretur sed si eum* ipsum finem velim sequi, nonne ipsa severitas* et gravitas* et recta ratio mihi obversetur: 'tune,* cum honestas in voluptate contemnenda consistat, honestatem cum voluptate tamquam hominem cum belua copulabis? '

328w 0.69982385635376 s