Cicero_cps5, Orationes 1, p3, 4HOME > 'moleste' in 'Cicero, Orationes 1, p3, 4'
Cicero, Orationes 1, p3, 3 <<<     >>> 5hide dictionary links

4

[9] 

Corrupisse dicitur A. Cluentius iudicium pecunia, quo inimicum* innocentem, Statium Albium*condemnaret. Ostendam, iudices, primum, quoniam caput illius* atrocitatis atque invidiae fuit innocentem pecunia circumventum, neminem umquam maioribus criminibus gravioribus testibus esse in iudicium vocatum; deinde ea de eo praeiudicia esse facta ab ipsis iudicibus a quibus condemnatus est ut non modo ab isdem sed ne ab aliis quidem ullis absolvi ullo modo posset. Cum haec docuero, tum illud ostendam quod maxime requiri intellego iudicium illud pecunia esse temptatum non a Cluentio sed contra Cluentium, faciamque ut intellegatis in tota illa causa quid res ipsa tulerit, quid error adfinxerit, quid invidia conflarit.

[10] 

Primum igitur illud est ex quo intellegi possit debuisse Cluentium magno opere causae confidere, quod certissimis criminibus et testibus fretus ad accusandum descenderit*Hoc loco faciendum mihi, iudices, est ut vobis breviter illa quibus Albius* est condemnatus crimina exponam. Abs te peto, Oppianice, ut me invitum de patris tui causa dicere existimes adductum fide atque officio defensionis. Etenim tibi si in praesentia* non potuero, tamen multae mihi ad satis faciendum reliquo tempore facultates dabuntur; Cluentio nisi* nunc satis fecero, postea mihi satis faciendi potestas non erit. Simul et illud quis est qui dubitare debeat contra damnatum et mortuum pro incolumi et pro* vivo dicere? cum illi in quem dicitur damnatio omne ignominiae periculum iam abstulerit, mors vero etiam doloris; hic* autem pro quo dicimus* nihil possit offensionis accipere* sine acerbissimo animi sensu ac molestia* et sine summo dedecore vitae et turpitudine*

[11] Atque ut intellegatis Cluentium non accusatorio animo, non ostentatione aliqua aut gloria adductum, sed nefariis iniuriis, cotidianis insidiis, proposito ante oculos vitae periculo nomen Oppianici detulisse, paulo longius exordium rei demonstrandae petam*quod quaeso, iudices, ne moleste patiamini; principiis enim cognitis multo facilius extrema intellegetis.


288w 1.4089848995209 s