Cicero_cps5, Orationes 1, p3, 33HOME > 'praetor' in 'Cicero, Orationes 1, p3, 33'
Cicero, Orationes 1, p3, 32 <<<     >>> 34hide dictionary links

33

Condemnatus est C. Iunius qui ei quaestioni praefuerat; adde etiam illud, si placet: tum est condemnatus cum esset iudex quaestionis. Non modo causae sed ne legi quidem quicquam per tribunum plebis laxamenti datum est. Quo tempore illum a quaestione ad nullum aliud rei publicae munus abduci licebat, eo tempore ad quaestionem ipse abreptus est. At quam quaestionem*Voltus enim vestri, iudices, me invitant ut quae reticenda putaram* libeat* iam libere dicere.

[90] Quid? illa tandem quaestio aut disceptatio aut iudicium fuit? Putabo fuisse. Dicat qui volt hodie de illo populo concitato, cui tum populo* mos gestus est, qua de re Iunius causam dixerit; quemcumque rogaveris*hoc respondebit, quod pecuniam acceperit, quod innocentem circumvenerit. Est haec opinio. At, si ita esset, hac lege accusatum fuisse* oportuit qua accusatur Habitus. At ipse ea lege quaerebat. Paucos dies exspectasset* Quinctius. At neque privatus accusare nec sedata iam* invidia volebat. Videtis igitur non in causa sed in tempore ac potestate spem omnem accusatoris fuisse.

[91] Multam petivit. Qua lege? Quod in legem non iurasset*quae res nemini umquam fraudi fuit, et quod C. Verres, praetor urbanus, homo sanctus et diligens, subsortitionem eius in eo codice non haberet qui tum interlitus proferebatur. His de causis C. Iunius condemnatus est, iudices, levissimis et infirmissimis, quas omnino in iudicium adferri non oportuit. Itaque oppressus est non causa sed tempore.


220w 1.7837450504303 s