Cicero_cps5, Orationes 1, p3, 51HOME > 'moleste' in 'Cicero, Orationes 1, p3, 51'
Cicero, Orationes 1, p3, 50 <<<     >>> 52hide dictionary links

51

[139] Ego vero si quid eius modi dixi, neque cognitum commemoravi neque pro testimonio dixi, et illa oratio potius temporis mei quam iudici et auctoritatis fuit. Cum enim accusarem et mihi initio proposuissem ut animos et populi Romani et iudicum commoverem, cumque omnis offensiones iudiciorum non ex mea opinione sed ex hominum rumore proferrem, istam rem quae tam populariter esset agitata praeterire non potui. Sed errat vehementer, si quis in orationibus nostris quas in iudiciis habuimus auctoritates nostras consignatas se habere arbitratur. Omnes enim illae* causarum ac temporum* sunt, non hominum ipsorum aut* patronorum. Nam si causae ipsae pro se loqui possent, nemo adhiberet oratorem. Nunc adhibemur ut ea dicamus, non quae auctoritate nostra* constituantur sed quae ex re ipsa causaque ducantur*

[140] Hominem ingeniosum, M. Antonium, aiunt solitum esse dicere 'idcirco se nullam umquam* orationem scripsisse ut, si quid aliquando non opus esset ab se esse dictum, posset negare* dixisse'; proinde quasi, si* quid a nobis dictum aut actum sit, id nisi litteris mandarimus*hominum memoria non comprehendatur. Ego vero in isto* genere libentius cum multorum tum hominis eloquentissimi et sapientissimi, L. Crassi, auctoritatem sequor qui, cum Cn. Plancum* defenderet accusante M. Bruto, homine in dicendo vehementi et callido, cum Brutus duobus recitatoribus constitutis ex duabus eius* orationibus capita alterna inter se contraria recitanda curasset, quod in dissuasione rogationis eius quae contra coloniam Narbonensem ferebatur quantum potest de auctoritate senatus detrahit, in suasione legis Serviliae summis ornat senatum laudibus, et multa in equites Romanos cum ex ea oratione asperius dicta recitasset quo animi illorum iudicum in Crassum incenderentur, aliquantum esse commotus dicitur.

[141] Itaque in* respondendo primum exposuit utriusque rationem temporis ut oratio ex re et ex* causa habita videretur, deinde ut intellegere posset Brutus quem hominem et non solum qua eloquentia verum etiam quo lepore et quibus facetiis praeditum lacessisset, tris ipse* excitavit recitatores cum singulis libellis quos M. Brutus, pater illius accusatoris, de iure civili reliquit. Eorum initia cum recitarentur, ea quae vobis nota esse arbitror: 'Forte evenit ut ruri in Privernati* essemus* ego et Brutus* filius,' fundum Privernatem flagitabat; 'In Albano eramus ego et Brutus filius,' Albanum poscebat; 'In Tiburti forte cum adsedissemus* ego et Brutus filius,*Tiburtem fundum requirebat; Brutum autem, hominem sapientem, quod fili nequitiam videret, quae praedia ei relinqueret testificari* voluisse dicebat*Quod si potuisset honeste scribere se in balneis cum id aetatis filio fuisse, non praeterisset; eas se tamen ab eo balneas non ex libris patris sed ex tabulis et ex censu quaerere. Crassus tum ita Brutum ultus est ut illum recitationis suae paeniteret; moleste enim fortasse tulerat se in eis orationibus reprehensum quas de re publica habuisset, in quibus forsitan magis requiratur constantia. Ego autem illa recitata esse* non moleste fero.

[142] Neque enim ab illo tempore quod tum erat, neque ab ea causa quae tum agebatur aliena fuerunt; neque mihi quicquam oneris suscepi, cum ita* dixi, quo minus honeste hanc causam et libere possem defendere. Quod si velim confiteri me causam A. Cluenti nunc cognosse*antea fuisse in ea* opinione populari*quis tandem id possit reprehendere? praesertim, iudices, cum a vobis quoque ipsis hoc impetrari sit aequissimum quod ego et ab initio petivi et nunc peto ut, si quam huc* graviorem de illo iudicio opinionem attulistis*hanc causa perspecta atque omni veritate cognita deponatis.


540w 4.2391519546509 s