Cicero_cps5, Orationes 2, p1, 12HOME > 'praetor' in 'Cicero, Orationes 2, p1, 12'
Cicero, Orationes 2, p1, 11 <<<     >>> 13hide dictionary links

12

Num quid igitur aliud in iudicium venit nisi uter utri insidias fecerit? Profecto nihil: si hic illi, ut ne sit impune; si ille huic, tum nos* scelere solvamur.

[32] 

Quonam igitur pacto probari potest insidias Miloni fecisse Clodium? Satis est in illa quidem tam audaci, tam nefaria belua docere, magnam ei causam, magnam spem in Milonis morte propositam, magnas utilitates fuisse. Itaque illud Cassianum 'cui bono fuerit*in his personis valeat, etsi boni nullo emolumento impelluntur in fraudem, improbi saepe parvo. Atqui Milone interfecto Clodius haec adsequebatur, non modo ut praetor esset non eo consule quo sceleris facere nihil* posset sed etiam ut eis* consulibus praetor esset quibus si non adiuvantibus, at coniventibus certe speraret se posse* eludere in illis suis cogitatis furoribus: cuius illi conatus, ut ipse ratiocinabatur, nec cuperent reprimere, si possent*cum tantum beneficium ei se debere arbitrarentur, et, si vellent, fortasse vix possent frangere hominis sceleratissimi conroboratam iam vetustate audaciam.

[33] An vero, iudices, vos soli ignoratis, vos hospites in hac urbe versamini, vestrae peregrinantur aures neque in hoc pervagato civitatis sermone versantur, quas ille leges, si leges nominandae sunt ac non faces urbis, pestes rei publicae, fuerit impositurus nobis omnibus atque inusturus? Exhibe*exhibe, quaeso, Sexte Clodi, librarium illud legum vestrarum quod te aiunt eripuisse e domo et ex mediis armis turbaque nocturna tamquam Palladium sustulisse*ut praeclarum videlicet munus atque instrumentum tribunatus ad aliquem, si nactus esses, qui tuo arbitrio tribunatum gereret, deferre posses*Et aspexit me illis quidem* oculis quibus tum solebat cum omnibus omnia minabatur. Movet me quippe lumen curiae!


256w 1.2796621322632 s