Cicero_cps5, Orationes 2, p4, 5hHOME > 'praetor' in 'Cicero, Orationes 2, p4, 5h'
Cicero, Orationes 2, p4, 5 <<<     >>> 5hide dictionary links

Caput 5

[15] Ad propiora veniamus. C. Mario L. Valerio* consulibus senatus rem publicam defendendam dedit: L. Saturninus tribunus plebis, C. Glaucia* praetor* est interfectus. Omnes illo die Scauri, Metelli, Claudii, Catuli, Scaevolae, Crassi arma sumpserunt. Num aut consules illos* aut clarissimos viros* vituperandos putas? Ego Catilinam perire volui. Num tu qui omnis salvos vis Catilinam salvum esse voluisti? Hoc interest, Calene, inter meam sententiam et tuam. Ego nolo quemquam civem* committere ut morte multandus sit; tu, etiam si commiserit, conservandum putas. In corpore* si quid eius modi est quod reliquo corpori noceat, id* uri secarique patimur ut membrum* aliquod potius quam totum corpus intereat. Sic in rei publicae corpore, ut totum salvum sit, quicquid est pestiferum amputetur.

[16] Dura vox! multo illa durior: 'Salvi sint improbi, scelerati, impii; deleantur innocentes, honesti, boni, tota res publica! ' Vno in homine, Q. Fufi, fateor te vidisse plus quam me. Ego P. Clodium arbitrabar perniciosum civem, sceleratum, libidinosum, impium, audacem, facinerosum, tu contra sanctum, temperantem, innocentem, modestum, retinendum civem et optandum. In hoc uno te plurimum vidisse, me* multum errasse concedo. Nam quod* me tecum iracunde agere dixisti solere, non est ita. Vehementer me agere fateor, iracunde nego. Omnino irasci amicis non temere soleo, ne si merentur quidem.

[17] Itaque sine verborum contumelia a te dissentire possum, sine animi summo dolore non possum. Parva est enim mihi tecum aut parva de re dissensio? ego huic* faveo, tu illi? Immo vero ego D. Bruto faveo, tu M. Antonio*ego conservari* coloniam populi Romani cupio, tu expugnari studes.


249w 4.1559948921204 s