Cicero_cps5, Orationes 2, p4, 5kHOME > 'praetor' in 'Cicero, Orationes 2, p4, 5k'
Cicero, Orationes 2, p4, 5 <<<     >>> 5hide dictionary links

Caput 5

Etenim Dolabella non ita multos secum habuit notos atque insignis latrones: at videtis quos et quam multos habeat Antonius. Primum Lucium* fratrem: quam facem, di immortales, quod facinus, quod scelus, quem gurgitem, quam voraginem! Quid eum non sorbere animo, quid non haurire cogitatione, cuius sanguinem non bibere censetis, in* cuius possessiones atque fortunas non impudentissimos oculos spe et mente defigere?

[11] Quid Censorinum? qui se verbo praetorem esse urbanum cupere dicebat, re certe noluit. Quid Bestiam? qui consulatum in Bruti locum se* petere profitetur. Atque hoc quidem detestabile omen avertat Iuppiter! quam absurdum autem, qui praetor fieri non potuerit, petere eum consulatum? nisi forte damnationem pro praetura* putat. Alter Caesar Vopiscus ille* summo ingenio, summa potentia, qui ex aedilitate consulatum petit, solvatur* legibus: quamquam leges eum non tenent* propter eximiam, credo, dignitatem. At hic me defendente quinquiens absolutus est: sexta palma urbana etiam in gladiatore* difficilis. Sed haec iudicum culpa, non mea est. Ego defendi fide optima: illi debuerunt clarissimum et praestantissimum senatorem in civitate retinere. Qui tamen nunc nihil aliud agere videtur nisi ut intellegamus illos quorum res iudicatas inritas fecimus bene et e re publica iudicavisse.

[12] Neque hoc in hoc uno est: sunt alii in isdem castris honeste condemnati, turpiter restituti. Quod horum consilium qui omnibus bonis hostes sunt nisi crudelissimum putatis fore? Accedit Saxa nescio quis, quem nobis Caesar ex ultima Celtiberia tribunum plebis dedit, castrorum antea metator, nunc, ut* sperat, urbis: a qua cum sit alienus, suo capiti salvis nobis ominetur*Cum hoc veteranus Cafo, quo neminem veterani peius oderunt. His quasi praeter dotem quam in civilibus malis acceperant agrum Campanum est largitus Antonius, ut haberent reliquorum nutriculas praediorum. Quibus utinam contenti essent*ferremus, etsi tolerabile non erat, sed quidvis patiendum fuit, ut hoc taeterrimum bellum non haberemus.


292w 0.7561821937561 s