Cicero_cps5, Orationes 2, p4, 10dHOME > 'moleste' in 'Cicero, Orationes 2, p4, 10d'
Cicero, Orationes 2, p4, 10 <<<     >>> IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA DECIMAhide dictionary links

Caput 10

Haec tu mandata, L. Piso*et tu, L. Philippe, principes civitatis, non dico animo ferre verum auribus accipere potuistis? Sed, ut suspicor, terror erat quidam: nec vos ut legati apud illum fuistis nec ut consulares, nec vos vestram nec rei publicae dignitatem tenere potuistis. Et tamen nescio quo pacto sapientia quadam, credo, quod ego non possem, non nimis irati* revertistis. Vobis M. Antonius nihil tribuit, clarissimis viris, legatis populi Romani: nos quid non legato M. Antoni* Cotylae concessimus? Cui portas huius urbis patere ius non* erat, huic hoc templum patuit, huic aditus in senatum fuit, hic hesterno die sententias vestras in codicillos et omnia verba referebat, huic se etiam summis honoribus usi* contra suam dignitatem* venditabant.

[29] O di immortales! quam magnum est personam in re publica tueri principis! quae non animis* solum debet sed etiam oculis servire civium. Domum recipere legatum hostium, in cubiculum admittere, etiam seducere* hominis est nihil de dignitate, nimium de periculo cogitantis. Quod autem est periculum? Nam si maximum in discrimen venitur*aut libertas parata* victori est aut mors proposita* victo*quorum alterum optabile est, alterum effugere nemo potest. Turpis autem fuga mortis omni est morte peior. Nam illud quidem non adducor ut credam,

[30] esse quosdam qui invideant alicuius constantiae, qui labori*qui perpetuam in re publica adiuvanda voluntatem et senatui et populo* Romano probari moleste ferant. Omnes id quidem facere debebamus, eaque erat non modo apud maiores nostros sed etiam nuper summa laus consularium, vigilare, adesse* animo, semper aliquid pro re publica aut cogitare* aut facere aut dicere.

[31] Ego, patres conscripti, Q. Scaevolam augurem memoria teneo bello Marsico, cum esset summa senectute et perdita valetudine, cotidie simul atque luceret facere omnibus conveniendi* potestatem sui: nec eum quisquam illo bello vidit in lecto, senexque et* debilis primus veniebat in curiam. Huius industriam maxime equidem* vellem ut imitarentur ei quos oportebat; secundo autem loco ne alterius labori inviderent.


312w 3.4467740058899 s