Cicero_cps5, Orationes 2, p4, 10iHOME > 'moleste' in 'Cicero, Orationes 2, p4, 10i'
Cicero, Orationes 2, p4, 10 <<<     >>> 10hide dictionary links

Caput 10

Cum hoc, M. Lepide, pax esse quae potest? cuius ne supplicio quidem ullo satiari videtur posse res publica*

[22] 

Quod si quis adhuc dubitare* potuit quin nulla societas huic ordini populoque Romano cum illa importunissima belua posset esse, desinet* profecto dubitare his cognitis litteris quas mihi missas ab Hirtio consule modo accepi. Eas dum recito dumque de singulis sententiis breviter disputo, velim, patres conscripti, ut adhuc fecistis, me attente audiatis. 'Antonius Hirtio et Caesari. ' Neque se imperatorem neque Hirtium consulem nec pro praetore* Caesarem. Satis hoc quidem scite*deponere alienum nomen ipse maluit quam illis suum reddere. 'Cognita morte C. Treboni non plus gavisus sum quam dolui. ' Videte quid se gavisum, quid doluisse dicat: facilius de pace deliberabitis. 'Dedisse poenas sceleratum cineri atque ossibus clarissimi viri et apparuisse numen deorum intra finem anni vertentis aut iam soluto supplicio parricidi* aut impendente laetandum est. ' O Spartace! quem enim te potius appellem, cuius propter nefanda scelera tolerabilis videtur fuisse* Catilina? laetandum esse ausus es* scribere Trebonium dedisse poenas? sceleratum Trebonium? quo scelere, nisi quod te Idibus Martiis a debita tibi peste seduxit?

[23] Age, hoc laetaris: videamus quid moleste feras. 'A senatu* iudicatum hostem populi Romani* Dolabellam eo quod sicarium occiderit, et videri cariorem rei publicae* filium scurrae quam C. Caesarem, patriae parentem, ingemiscendum est. ' Quid ingemiscis*Hostem Dolabellam*quid? te* non intellegis dilectu tota Italia habito, consulibus missis, Caesare ornato, sagis denique sumptis hostem iudicatum? Quid est autem, scelerate, quod gemas hostem Dolabellam iudicatum a senatu? Quem tu ordinem omnino esse nullum putas, sed eam tibi causam belli gerendi proponis ut senatum funditus deleas, reliqui boni et locupletes omnes summum ordinem subsequantur. At scurrae filium appellat. Quasi vero ignotus nobis fuerit splendidus eques Romanus, Treboni pater. Is autem humilitatem despicere audet cuiusquam* qui ex Fadia* sustulerit liberos?


HOME > 'moleste' in 'Cicero, Orationes 2, p4, 10i'
295w 1.8679029941559 s