Cicero_cps5, Orationes 2, p4, 14gHOME > 'praetor' in 'Cicero, Orationes 2, p4, 14g'
Cicero, Orationes 2, p4, IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA QVARTA DECIMA <<<     >>> 15hide dictionary links

Caput 14

[36] 

Sed ut aliquando sententiam* complectar, ita censeo: cum C. Pansa consul, imperator, initium cum hostibus confligendi fecerit, quo proelio legio Martia admirabili incredibilique virtute libertatem populi Romani defenderit, quod idem legiones tironum fecerint; ipseque C. Pansa consul, imperator, cum inter media hostium tela versaretur, volnera acceperit, cumque A. Hirtius consul, imperator, proelio audito*re cognita, fortissimo praestantissimoque animo exercitum castris eduxerit impetumque in M. Antonium exercitumque hostium fecerit eiusque copias occidione* occiderit, suo exercitu ita incolumi ut ne unum quidem militem desiderarit, cumque C.

[37] Caesar pro praetore*imperator, consilio diligentiaque sua castra feliciter* defenderit copiasque hostium quae ad castra accesserant profligarit, occiderit: ob eas res senatum existimare et iudicare eorum trium imperatorum virtute, imperio, consilio, gravitate, constantia, magnitudine animi, felicitate populum Romanum foedissima crudelissimaque servitute liberatum, cumque rem publicam, urbem, templa deorum immortalium, bona fortunasque omnium liberosque conservarint dimicatione et periculo vitae suae, uti ob eas res bene, fortiter feliciterque gestas C. Pansa A. Hirtius consules, imperatores, alter ambove, aut si aberunt, M. Cornutus, praetor urbanus, supplicationes per dies quinquaginta ad omnia pulvinaria constituat*

[38] cumque virtus legionum digna clarissimis imperatoribus exstiterit, senatum, quae sit antea pollicitus legionibus exercitibusque nostris, ea summo studio re publica recuperata persoluturum*cumque* legio Martia princeps cum hostibus conflixerit, atque ita cum maiore numero hostium contenderit ut* plurimos caederent caderent non nulli*cumque sine ulla retractatione pro patria vitam profuderint; cumque simili virtute reliquarum legionum milites pro salute et libertate populi Romani mortem oppetiverint, senatui placere ut C. Pansa A. Hirtius consules, imperatores, alter ambove, si eis videatur, eis qui sanguinem pro vita, libertate, fortunis populi Romani, pro urbe, templis deorum immortalium profudissent monumentum quam amplissimum locandum faciendumque curent: quaestoresque urbanos ad eam rem* pecuniam dare, attribuere, solvere iubeant, ut testetur* ad memoriam posteritatis sempiternam scelus* crudelissimorum hostium militumque divinam virtutem*utique, quae praemia senatus militibus ante constituit, ea solvantur eorum qui hoc bello pro patria occiderunt parentibus, liberis, coniugibus, fratribus: eisque* tribuantur quae militibus ipsis tribui oporteret, si vivi vicissent* qui morte vicerunt. /div1>


330w 1.3648149967194 s