Cicero_cps5, Orationes 2, p4, 18bHOME > 'moleste' in 'Cicero, Orationes 2, p4, 18b'
Cicero, Orationes 2, p4, 18 <<<     >>> 19hide dictionary links

Caput 18

[37] Quid huic facias qui hoc litteris memoriaeque mandarit, ita sibi convenisse cum Dolabella ut ille Trebonium et, si posset, etiam Brutum, Cassium, discruciatos necaret, eadem ipse* inhiberet supplicia nobis? O* conservandus civis cum tam pio iustoque foedere! Is etiam queritur condiciones suas repudiatas, aequas quidem et verecundas, ut haberet Galliam ultimam, aptissimam ad bellum renovandum instruendumque* provinciam; ut Alaudae in tertia decuria iudicarent, id est ut perfugium scelerum esset quam* turpissimis rei publicae sordibus; ut acta sua rata essent, cuius nullum remanet consulatus vestigium. Cavebat etiam L. Antonio, qui fuerat aequissimus agri privati et publici decempedator, Nucula et Lentone conlega.

[38] 'Quam ob rem vos potius animadvertite utrum sit elegantius et partibus utilius Treboni mortem persequi an Caesaris, et utrum sit aequius concurrere nos quo facilius reviviscat Pompeianorum causa totiens iugulata, an consentire ne ludibrio simus inimicis. ' Si esset iugulata, numquam exsurgeret*quod tibi tuisque contingat. 'Vtrum' inquit 'elegantius. ' Atqui hoc bello de elegantia quaeritur!

[39] 'et partibus* utilius. ' Partes, furiose, dicuntur in foro, in curia. Bellum contra patriam nefarium suscepisti; oppugnas Mutinam, circumsedes consulem designatum; bellum contra te duo consules gerunt cumque eis pro praetore Caesar; cuncta contra te Italia armata est. Istas tu partis potius quam a populo Romano defectionem vocas? Potiusne* Treboni mortem quam* Caesaris persequimur. Treboni satis persecuti sumus hoste iudicato Dolabella; Caesaris mors facillime defenditur oblivione et silentio. Sed videte quid moliatur. Cum mortem Caesaris ulciscendam putat, mortem proponit non eis solum qui illam rem gesserunt sed eis etiam si qui non moleste tulerunt.


248w 2.1771919727325 s