Cicero_cps5, Orationes 3, 2, 1, 41HOME > 'praetor' in 'Cicero, Orationes 3, 2, 1, 41'
Cicero, Orationes 3, 2, 1, 40 <<<     >>> 42hide dictionary links

41

P. Annius* Asellus mortuus est C. Sacerdote praetore*Is cum haberet unicam filiam neque census esset, quod eum* natura hortabatur, lex nulla prohibebat, fecit ut filiam bonis suis heredem institueret. Heres erat filia. Faciebant omnia* cum pupilla*legis* aequitas, voluntas patris, edicta praetorum, consuetudo iuris eius quod erat tum cum Asellus est mortuus*

[105] Iste praetor designatus utrum admonitus an temptatus* an, qua est ipse* sagacitate in his rebus, sine duce ullo, sine indice pervenerit ad hanc improbitatem, nescio: vos tantum hominis audaciam amentiamque* cognoscite appellat heredem L. Annium, qui erat institutus secundum filiam (non enim mihi persuadetur istum ab illo prius appellatum); dicit se posse ei condonare edicto hereditatem; docet hominem quid possit* fieri. Illi bona res, huic vendibilis videbatur. Iste, tametsi singulari* est audacia, tamen ad pupillae matrem submittebat; malebat pecuniam accipere, ne quid novi ediceret*quam ut hoc edictum tam* improbum et tam inhumanum interponeret.

[106] Tutores pecuniam praetori si pupillae nomine dedissent, grandem praesertim, quem ad modum in rationem inducerent, quem ad modum sine periculo suo dare possent, non videbant; simul et* istum fore tam improbum non arbitrabantur; saepe appellati pernegaverunt. Iste ad arbitrium eius cui condonabat* hereditatem ereptam a* liberis quam aequum* edictum conscripserit, quaeso, cognoscite. CVM INTELLEGAM LEGEM VOCONIAM *Quis umquam crederet mulierum adversarium Verrem* futurum? an ideo aliquid contra mulieres fecit* ne totum edictum ad Chelidonis arbitrium scriptum videretur? Cupiditati hominum ait se obviam ire. Quis potius non modo his temporibus, sed etiam* apud maiores nostros? quis tam remotus fuit* a cupiditate? Dic, quaeso, cetera; delectat enim me hominis gravitas, scientia iuris praetorii* auctoritas. Recita*QVI AB* A. POSTVMIO Q. Fulvio CENSORIBVS POSTVE EA FECIT FECERIT.

[107] 'Fecit fecerit'? quis umquam edixit isto modo? quis umquam eius rei* fraudem aut periculum proposuit edicto, quae neque post edictum reprehendi* neque ante edictum provideri potuit?


302w 0.71928000450134 s