Cicero_cps5, Orationes 3, 2, 1, 44HOME > 'praetor' in 'Cicero, Orationes 3, 2, 1, 44'
Cicero, Orationes 3, 2, 1, 43 <<<     >>> 45hide dictionary links

44

Atque ego* non dubito quin, ut mihi, cui mea filia maxime cordi est, res haec acerba videtur atque indigna, sic uni cuique vestrum, qui simili sensu atque indulgentia filiarum commovemini. Quid enim natura nobis iucundius, quid carius esse voluit? quid est dignius in quo omnis nostra diligentia indulgentiaque consumatur?

[113] Homo importunis ime, cur tantam iniuriam P. Annio mortuo fecisti*cur hunc dolorem cineri eius atque ossibus inussisti, ut liberis eius bona patria voluntate patris, iure, legibus tradita eriperes, et cui tibi esset commodum condonares? Quibuscum vivi bona nostra* partimur, iis* praetor adimere nobis mortuis bona fortunasque poterit? NEC PETITIONEM, inquit, NEC POSSESSIONEM DABO. Eripies* igitur pupillae togam praetextam, detrahes ornamenta non solum fortunae sed etiam ingenuitatis? Miramur ad arma contra istum hominem Lampsacenos isse, miramur istum de provincia decedentem clam Syracusis profugisse? Nos si alienam vicem pro nostra iniuria doleremus, vestigium istius in foro nullum* esset relictum.

[114] Pater dat filiae, prohibes; leges sinunt, tamen te interponis! De suis bonis ita dat ut ab iure non abeat; quid habes quod reprehendas? Nihil, opinor. At ego concedo; prohibe, si potes, si habes qui te audiat, si potest tibi dicto audiens esse quisquam*Eripias tu voluntatem mortuis, bona vivis, ius omnibus? Hoc populus Romanus non manu vindicasset, nisi te huic tempori atque huic iudicio reservasset?

Posteaquam ius praetorium constitutum est, semper hoc iure usi sumus: si tabulae testamenti non proferrentur, tum ut uti* quemque potissimum heredem esse oporteret, si is intestatus* mortuus esset, ita secundum eum possessio daretur. Quare hoc sit aequissimum facile est dicere, sed in re tam usitata satis est ostendere omnis antea ius ita dixisse, et hoc vetus edictum translaticiumque esse.


273w 0.70096182823181 s