Cicero_cps5, Orationes 3, 2, 2, 5HOME > 'moleste' in 'Cicero, Orationes 3, 2, 2, 5'
Cicero, Orationes 3, 2, 2, 4 <<<     >>> 6hide dictionary links

5

[13] Quae cum omnia facta sint*tamen unam solam scitote esse civitatem Mamertinam quae publice legatos, qui istum laudarent, miserit. Eius autem legationis principem, civitatis nobilissimum civem*C. Heium, iuratum dicere audistis isti navem onerariam maximam Messanae esse publice coactis operis aedificatam; idemque Mamertinorum legatus, istius laudator, non solum istum bona sua, verum etiam sacra deosque penatis a maioribus traditos ex aedibus suis eripuisse dixit. Praeclara laudatio, cum duabus in rebus legatorum una opera consumitur, in laudando atque repetendo*Atque ea ipsa civitas qua ratione isti* amica sit, dicetur certo loco; reperietis enim, quae causae benivolentiae Mamertinis erga istum sint*eas ipsas causas satis* iustas esse damnationis. Alia civitas nulla, iudices, publico consilio laudat.

[14] Vis illa summi imperi tantum potuit apud perpaucos homines, non civitates, ut aut levissimi quidam ex miserrimis desertissimisque oppidis invenirentur qui iniussu populi ac senatus proficiscerentur, aut ii* qui contra istum legati decreti erant*et* testimonium publicum mandataque acceperant, vi ac metu retinerentur. Quod ego in* paucis tamen usu venisse non moleste tuli*quo reliquae tot et tantae et tam graves civitates, tota denique Sicilia plus auctoritatis apud vos haberet, cum videretis* nulla vi retineri, nullo periculo prohiberi potuisse* quo minus experirentur ecquid apud vos querimoniae valerent antiquissimorum fidelissimorumque sociorum.

[15] Nam quod fortasse non* nemo vestrum audierit, istum a Syracusanis publice laudari, id tametsi priore actione ex Heraclii Syracusani testimonio cuius modi esset cognovistis, tamen vobis alio loco ut se tota res habeat, quod ad eam civitatem attineat*demonstrabitur. Intellegetis enim nullis hominibus quemquam tanto odio quanto istum Syracusanis et esse* et fuisse.


256w 4.5893979072571 s