Cicero_cps5, Orationes 3, 2, 2, 11HOME > 'moleste' in 'Cicero, Orationes 3, 2, 2, 11'
Cicero, Orationes 3, 2, 2, 10 <<<     >>> 12hide dictionary links

11

Primum omnium* opera danda est ut eos nobiscum educamus* qui nostrae famae capitique consulant; deinde, si in hominibus eligendis nos spes amicitiae fefellerit, ut vindicemus*missos faciamus, semper ita vivamus ut rationem reddendam nobis arbitremur. Africani est hoc, hominis liberalissimi verum tamen ea liberalitas est probanda quae sine periculo existimationis est, ut in illo fuit:

[29] cum ab eo quidam vetus adsectator et ex* numero amicorum non impetraret uti* se praefectum in Africam duceret, et id ferret moleste, 'Noli,' inquit, 'mirari si tu hoc a me* non impetras. Ego iam pridem ab eo cui meam existimationem caram fore arbitror peto ut mecum praefectus proficiscatur, et adhuc impetrare non possum. ' Etenim re vera multo magis est petendum ab hominibus, si salvi et honesti* esse volumus, ut eant nobiscum in provinciam, quam* in benefici loco deferendum. Sed tu cum et tuos amicos in provinciam quasi in praedam invitabas et cum iis* ac per eos praedabare et eos in contione anulis aureis donabas, non statuebas tibi non solum de tuis*sed etiam de illorum factis rationem esse reddendam?

[30] Cum hos sibi quaestus constituisset magnos atque uberes ex his* causis quas ipse instituerat cum consilio, hoc est cum sua cohorte, cognoscere, tum illud infinitum genus invenerat ad innumerabilem pecuniam corripiendam.


206w 1.234071969986 s