Cicero_cps5, Orationes 3, 2, 2, 17HOME > 'moleste' in 'Cicero, Orationes 3, 2, 2, 17'
Cicero, Orationes 3, 2, 2, 16 <<<     >>> 18hide dictionary links

17

Heraclius interea, cum omnis insidias fortunis suis a praetore fieri videret, capit consilium de amicorum et propinquorum sententia non adesse ad iudicium; itaque illa nocte Syracusis* profugit. Iste postridie* mane, cum multo maturius quam umquam antea surrexisset, iudices citari iubet. Vbi comperit Heraclium non adesse, cogere incipit eos ut absentem Heraclium condemnent. Illi eum commonefaciunt ut, si sibi* videatur*utatur instituto suo nec cogat ante horam decimam de absente secundum praesentem iudicare: impetrant.

[42] Interea sane perturbatus et ipse et eius amici et consiliarii moleste ferre coeperunt Heraclium profugisse; putabant absentis damnationem, praesertim tantae pecuniae, multo invidiosiorem fore quam si praesens damnatus esset. Eo accedebat* quod iudices e* lege Rupilia dati non erant; multo etiam rem turpiorem fore* et iniquiorem visum iri intellegebant. Itaque hoc dum corrigere vult*apertior eius cupiditas improbitasque facta est. Nam illis quinque iudicibus uti se negat; iubet, id quod initio lege Rupilia fieri oportuerat, citari Heraclium et eos qui dicam scripserant; ait* se iudices ex lege* velle sortiri. Quod ab eo pridie, cum multis lacrimis cum oraret* atque obsecraret*Heraclius impetrare non potuerat, id ei postridie* venit in mentem, ex lege* Rupilia sortiri dicas oportere. Educit ex urna tris*his* ut absentem Heraclium condemnent imperat; itaque condemnant.

[43] Quae, malum, ista fuit amentia! Ecquando te rationem factorum tuorum redditurum putasti? ecquando his de rebus talis viros audituros existimasti? Petatur hereditas ea*quae nulla debetur, in praedam praetoris? interponatur nomen civitatis? imponatur honestae civitati turpissima persona calumniae? neque hoc solum, sed ita res agatur* ut ne simulatio quidem aequitatis ulla adhibeatur? Nam, per deos immortalis, quid interest utrum praetor imperet vique cogat aliquem de suis bonis omnibus decedere, an huiusce modi iudicium det, quo iudicio indicta causa fortunis omnibus everti necesse sit*


284w 4.9093959331512 s