Cicero_cps5, Orationes 3, 2, 2, 23HOME > 'praetor' in 'Cicero, Orationes 3, 2, 2, 23'
Cicero, Orationes 3, 2, 2, 22 <<<     >>> 24hide dictionary links

23

Quod ubi auditum est, aestuare illi qui pecuniam dederant, putare nihil agi posse absente Epicrate; nam Heraclius tamen adfuerat, cum primo* sunt dati iudices; de hoc qui, antequam aditum in ius esset, antequam mentio denique controversiae facta esset ulla, discessisset, putabant nihil agi posse. Homines Regium proficiscuntur; Epicratem conveniunt; demonstrant*id quod ille sciebat, se HS LXXX dedisse; rogant eum ut sibi* id quod ab ipsis abisset pecuniae curet, ab sese caveat quem ad modum velit, de illa hereditate cum Epicrate neminem esse acturum.

[56] Epicrates homines multis verbis ab se male acceptos* dimittit*redeunt illi Regio Syracusas, queri cum multis, ut fit, incipiunt se* HS LXXX nummum frustra dedisse. Res percrebruit et in ore atque sermone omnium coepit esse. Verres refert* illam* suam Syracusanam; ait se velle de illis HS LXXX cognoscere; advocat multos. Dicunt Bidini Volcatio se dedisse; illud non addunt, 'iussu istius. ' Volcatium vocat, pecuniam referri imperat*Volcatius animo aequissimo nummos adfert, qui nihil amitteret, reddit inspectantibus multis: Bidini nummos auferunt.

[57] Dicet aliquis, 'Quid ergo in hoc Verrem reprehendis, qui non modo ipse fur non est, sed ne alium quidem passus est esse? ' Attendite; iam intellegetis hanc pecuniam, quae* via modo visa est exire ab isto, eodem* semita revertisse. Quid enim debuit praetor facere, cum consilio re cognita* cum comperisset suum comitem iuris decreti iudici corrumpendi causa, qua in re ipsius praetoris caput existimatioque ageretur, pecuniam* accepisse, Bidinos autem pecuniam contra praetoris famam ac fortunas dedisse? non et in eum qui accepisset animadvertisset* et in eos qui dedissent? Tu, qui institueras in eos animadvertere qui perperam iudicassent, quod saepe per imprudentiam fit, hos pateris impune discedere qui ob tuum decretum*ob tuum iudicium pecuniam aut dandam aut accipiendam putarant*


285w 1.6221659183502 s