Cicero_cps5, Orationes 3, 2, 2, 50HOME > 'praetor' in 'Cicero, Orationes 3, 2, 2, 50'
Cicero, Orationes 3, 2, 2, 49 <<<     >>> 51hide dictionary links

50

[123] Agrigentini de senatu cooptando Scipionis leges antiquas habent, in quibus et illa eadem sancta sunt et hoc amplius: cum Agrigentinorum duo genera sint, unum veterum, alterum colonorum quos T. Manlius* praetor ex senatus consulto de oppidis Siculorum deduxit Agrigentum, cautum est in Scipionis legibus ne plures essent in senatu* ex colonorum numero quam ex vetere* Agrigentinorum. Iste, qui omnia iura pretio exaequasset omniumque rerum dilectum* atque discrimen pecunia sustulisset, non modo illa quae erant aetatis ordinis quaestusque permiscuit, sed etiam in his duobus generibus civium novorum veterumque turbavit.

[124] Nam cum esset ex vetere* numero quidam senator demortuus, et cum ex utroque genere par numerus reliquus esset, veterem cooptari necesse erat legibus, ut is amplior numerus esset. Quae cum ita se res haberet*tamen ad istum emptum venerunt illum locum senatorium non solum veteres, verum* etiam novi. Fit ut pretio novus vincat litterasque a praetore adferat Agrigentum. Agrigentini ad istum legatos mittunt qui eum leges doceant consuetudinemque omnium annorum demonstrent, ut iste intellegeret ei se illum locum* vendidisse cui ne* commercium quidem esse oporteret; quorum oratione iste, cum pretium iam accepisset, ne tantulum quidem commotus est.

[125] Idem fecit Heracleae*Nam eo quoque colonos P. Rupilius deduxit, legesque similis de cooptando senatu et* de numero veterum ac novorum dedit. Ibi non solum iste ut apud ceteros pecuniam accepit, sed etiam genera veterum ac novorum numerumque permiscuit.


224w 2.5764980316162 s