Cicero_cps5, Orationes 3, 2, 3, 2HOME > 'moleste' in 'Cicero, Orationes 3, 2, 3, 2'
Cicero, Orationes 3, 2, 3, 1 <<<     >>> 3hide dictionary links

2

[4] Atque ego hoc* plus oneris habeo quam qui ceteros accusarunt, si onus est id appellandum quod cum laetitia feras ac voluptate*verum tamen ego hoc amplius suscepi quam ceteri quod ita postulatur ab hominibus* ut his abstineant* maxime vitiis in quibus alterum reprehenderint*Furem aliquem aut rapacem accusaris: vitanda tibi semper erit omnis avaritiae suspicio. Maleficum quempiam adduxeris aut crudelem: cavendum erit semper ne qua in re asperior aut inhumanior* fuisse videare. Corruptorem, adulterum: providendum diligenter ne quod in vita vestigium libidinis appareat: omnia postremo quae vindicaris in altero tibi ipsi vehementer fugienda sunt. Etenim non modo accusator, sed ne obiurgator quidem ferendus est is* qui, quod in altero vitium reprehendit, in eo ipse reprehenditur*

[5] Ego in uno homine omnia vitia quae possunt in homine perdito nefarioque esse reprehendo; nullum esse dico indicium libidinis sceleris audaciae quod non in istius unius* vita perspicere possitis. Ergo* in isto reo legem hanc mihi, iudices*statuo, vivendum ita esse ut isti non modo factis dictisque omnibus, sed etiam oris oculorumque illa contumacia ac superbia quam videtis, dissimillimus esse ac semper fuisse videar. Patior*non moleste fero*iudices, eam vitam quae mihi sua* sponte antea iucunda fuerit nunc iam mea lege et condicione necessariam quoque futuram.


203w 2.1214280128479 s