Cicero_cps5, Orationes 3, 2, 3, 7HOME > 'praetor' in 'Cicero, Orationes 3, 2, 3, 7'
Cicero, Orationes 3, 2, 3, 6 <<<     >>> 8hide dictionary links

7

[16] Qua in re primum illud reprehendo et accuso, cur in re tam vetere*tam usitata quicquam novi feceris. Ingenio aliquid adsecutus es? Tot homines sapientissimos et clarissimos*qui illam provinciam ante te tenuerunt, prudentia consilioque vicisti? Est tuum, est ingeni diligentiaeque tuae: do hoc tibi et concedo. Scio te Romae, cum praetor esses, edicto tuo possessiones hereditatum a liberis ad alienos, a primis heredibus ad secundos, a legibus ad libidinem tuam transtulisse; scio te edicta superiorum omnium correxisse et possessiones hereditatum non secundum eos qui proferrent, sed secundum eos qui dicerent testamentum factum dedisse; easque res novas abs te prolatas et inventas magno tibi quaestui fuisse scio; eundemque te memini censorias quoque leges in sartis tectis exigendis tollere et commutare, ne is redimeret cuia res esset, ne pupillo tutores propinquique consulerent quo minus fortunis omnibus everteretur; exiguam diem praefinire operi qua ceteros ab negotio excluderes, ipse in tuo redemptore nullam certam diem observares.

[17] Quam ob rem novam legem te in decumis statuisse non miror, hominem in edictis praetoriis*in censoriis legibus tam prudentem, tam exercitatum, non, inquam, miror te aliquid excogitasse; sed quod tua sponte iniussu populi sine senatus auctoritate iura provinciae Siciliae mutaveris*id reprehendo, id accuso.

[18] L. Octavio et C. Cottae consulibus senatus permisit ut vini et olei decumas et frugum minutarum, quas ante* quaestores in Sicilia vendere consuessent, Romae venderent, legemque his rebus quam ipsis videretur dicerent*Cum locatio fieret, publicani postularunt quasdam res ut ad legem adderent neque tamen a ceteris censoriis legibus recederent. Contra dixit is* qui casu tum Romae fuit, tuus hospes, Verres, hospes, inquam, et familiaris tuus, Sthenius hic Thermitanus. Consules causam cognorunt*cum viros primarios atque amplissimos civitatis multos in consilium advocassent, de consili sententia pronuntiarunt se lege Hieronica vendituros.


291w 1.1083149909973 s