Cicero_cps5, Orationes 3, 2, 3, 73HOME > 'praetor' in 'Cicero, Orationes 3, 2, 3, 73'
Cicero, Orationes 3, 2, 3, 72 <<<     >>> 74hide dictionary links

73

Siciliae civitates multae sunt, iudices, ornatae atque honestae, ex quibus in primis numeranda est civitas Halaesina; nullam enim reperietis aut officiis fideliorem aut copiis locupletiorem aut auctoritate graviorem. Huic iste in annos singulos cum sexagena* milia tritici* modium imperavisset, pro tritico nummos abstulit, quanti erat in Sicilia triticum; quos de publico nummos acceperat, retinuit omnis. Obstipui*iudices, cum hoc mihi primum Halaesae demonstravit in senatu Halaesinorum homo summo ingenio, summa prudentia, summa auctoritate praeditus, Halaesinus Aeneas, cui senatus dederat publicam* causam ut mihi fratrique meo gratias ageret, et simul qui nos ea quae ad iudicium pertinerent doceret.

[171] Demonstravit* hanc istius consuetudinem ac rationem* fuisse: quod* omnis frumenti copia decumarum nomine penes istum esset redacta, solitum esse istum pecuniam cogere a civitatibus, frumentum improbare, quantum frumenti esset* Romam mittendum, tantum de suo quaestu ac de sua copia frumenti mittere. Posco rationes, inspicio litteras, video frumenti granum Halaesinos, quibus sexagena milia modium imperata erant, nullum dedisse, pecuniam Volcatio, Timarchidi, scribae* dedisse: reperio genus huius* modi, iudices, praedae, ut praetor, qui frumentum emere debeat*non emat sed vendat, pecunias, quas civitatibus distribuere debeat*eas omnis avertat atque auferat. Non mihi iam furtum, sed monstrum ac prodigium videbatur civitatum frumentum improbare, suum probare*cum suum probasset*pretium ei frumento constituere; quod constituisset, id a civitatibus auferre, quod a populo Romano accepisset, tenere.


218w 1.7068841457367 s