Cicero_cps5, Orationes 3, 2, 4, 20HOME > 'praetor' in 'Cicero, Orationes 3, 2, 4, 20'
Cicero, Orationes 3, 2, 4, 19 <<<     >>> 21hide dictionary links

20

postea vero quam intellexerunt isti virum fortem, quem summe provincia exspectabat, Q. Arrium, non succedere, statuerunt nihil se tam clausum neque tam reconditum posse habere quod non istius cupiditati apertissimum promptissimumque esset.

Tum iste ab equite Romano splendido et gratioso, Cn. Calidio, cuius filium sciebat senatorem populi Romani et iudicem esse, eculeos argenteos nobilis, qui Q. Maximi* fuerant, aufert.

[43] Imprudens huc incidi, iudices; emit enim, non abstulit; nollem dixisse*iactabit se et in his equitabit eculeis. 'Emi, pecuniam solvi. ' Credo. 'Etiam tabulae proferentur. ' Est tanti; cedo tabulas. Dilue sane crimen hoc Calidianum, dum ego tabulas aspicere possim. Verum tamen quid erat quod Calidius Romae quereretur se, cum tot annos in Sicilia negotiaretur, a te* solo ita esse contemptum, ita despectum ut etiam una cum ceteris Siculis despoliaretur, si emeras*Quid erat quod confirmabat se abs te argentum esse repetiturum, si id* tibi sua voluntate vendiderat? Tu porro posses facere ut Cn. Calidio non redderes? praesertim cum is L. Sisenna, defensore tuo, tam familiariter uteretur, et cum ceteris familiaribus Sisennae reddidisses.

[44] Denique non opinor negaturum esse te homini honesto, sed non gratiosiori quam Cn. Calidius est, L. Curidio, te argentum per Potamonem, amicum tuum, reddidisse. Qui quidem ceterorum causam apud te difficiliorem fecit. Nam cum te compluribus confirmasses redditurum, posteaquam Curidius pro testimonio dixit te sibi reddidisse, finem reddendi fecisti, quod intellexisti praeda te de manibus emissa* testimonium tamen effugere non posse. Cn. Calidio, equiti Romano, per omnis alios praetores licuit habere argentum bene factum, licuit posse domesticis copiis, cum magistratum aut aliquem superiorem invitasset, ornare et apparare convivium. Multi domi Cn. Calidi cum potestate atque imperio fuerunt: nemo inventus est tam amens qui illud argentum tam praeclarum ac tam nobile eriperet, nemo tam audax qui posceret, nemo tam impudens qui postularet ut venderet.

[45] Superbum est enim, iudices, et non ferendum dicere praetorem in provincia homini honesto, locupleti, splendido, 'Vende mihi vasa caelata'; hoc est enim dicere, 'Non es dignus tu qui habeas quae tam bene facta sunt, meae dignitatis ista sunt. ' Tu dignior, Verres, quam Calidius? qui, ut non conferam vitam neque existimationem tuam cum illius neque enim est conferenda; hoc ipsum conferam quo tu te superiorem fingis; quod HS ccc* divisoribus ut praetor renuntiarere dedisti, trecenta accusatori ne tibi odiosus esset, ea re contemnis equestrem ordinem et despicis? ea re tibi indignum visum est quicquam, quod tibi placeret, Calidium potius habere quam te?


HOME > 'praetor' in 'Cicero, Orationes 3, 2, 4, 20'
395w 4.2535099983215 s