Cicero_cps5, Orationes 3, 2, 4, 25HOME > 'praetor' in 'Cicero, Orationes 3, 2, 4, 25'
Cicero, Orationes 3, 2, 4, 24 <<<     >>> 26hide dictionary links

25

[55] Haec ego, iudices, non auderem proferre, ni vererer ne forte plura de isto ab aliis in sermone quam a me in iudicio vos audisse diceretis. Quis enim est qui de hac officina, qui de vasis aureis, qui de istius pallio* non audierit*Quem voles e conventu Syracusano virum bonum nominato; producam; nemo erit quin hoc se audisse aut vidisse dicat.

[56] O tempora, O mores! Nihil nimium vetus proferam. Sunt vestrum aliquam multi qui L. Pisonem cognorint*huius L. Pisonis, qui praetor fuit, patrem. Ei* cum esset in Hispania praetor, qua in provincia occisus est, nescio quo pacto, dum armis exercetur, anulus aureus quem habebat fractus et comminutus est. Cum vellet sibi anulum facere, aurificem iussit vocari in forum ad sellam Cordubae et palam* appendit aurum; hominem in foro iubet sellam ponere et facere anulum omnibus praesentibus. Nimium fortasse dicet* aliquis hunc diligentem; hactenus reprehendet, si qui volet, nihil amplius. Verum fuit* ei concedendum; filius enim L. Pisonis erat, eius qui primus de pecuniis repetundis legem tulit.

[57] Ridiculum est me* nunc de Verre dicere, cum de Pisone Frugi dixerim; verum tamen quantum intersit videte. Iste cum aliquot abacorum faceret vasa aurea, non laboravit quid non modo in Sicilia verum etiam Romae in iudicio audiret: ille in auri semuncia totam Hispaniam scire voluit unde praetori anulus fieret. Nimirum ut hic nomen suum comprobavit, sic ille cognomen.


224w 0.96038103103638 s