Cicero_cps5, Orationes 3, 2, 5, 33HOME > 'praetor' in 'Cicero, Orationes 3, 2, 5, 33'
Cicero, Orationes 3, 2, 5, 32 <<<     >>> 34hide dictionary links

33

[86] Egreditur in Centuripina quadriremi Cleomenes e portu; sequitur Segestana navis, Tyndaritana, Herbitensis, Heracliensis, Apolloniensis, Haluntina, praeclara classis in speciem*sed inops et infirma propter dimissionem propugnatorum atque remigum. Tam diu in imperio suo classem iste praetor diligens vidit quam diu convivium eius flagitiosissimum praetervecta est; ipse autem, qui visus multis diebus non esset, tum se tamen in conspectum nautis paulisper dedit. Stetit soleatus praetor populi Romani cum pallio purpureo tunicaque talari muliercula nixus in litore. Iam hoc istum* vestitu Siculi civesque Romani permulti saepe viderant*

[87] Posteaquam paulum provecta classis est et Pachynum quinto die denique adpulsa, nautae coacti fame radices palmarum agrestium, quarum erat in illis locis, sicuti in magna parte Siciliae, multitudo, colligebant et iis miseri perditique alebantur; Cleomenes autem, qui alterum se Verrem cum luxurie ac* nequitia tum etiam imperio* putaret, similiter totos dies in litore tabernaculo posito perpotabat.


141w 1.4944980144501 s