Cicero_cps5, Orationes 4, 50a, 50, 39HOME > 'praetor' in 'Cicero, Orationes 4, 50a, 50, 39'
Cicero, Orationes 4, 50a, 50, 38 <<<     >>> 40hide dictionary links

39

Ecquid vides, ecquid sentis, lege iudiciaria lata, quos posthac iudices simus habituri? Neque legetur quisquis voluerit, nec quisquis noluerit non legetur; nulli conicientur in illum ordinem, nulli eximentur; non ambitio ad gratiam, non iniquitas ad aemulationem conitetur; iudices iudicabunt ei quos lex ipsa, non quos hominum libido delegerit. Quod cum ita sit, mihi crede, neminem invitum invitabis; res ipsa et rei publicae tempus aut me ipsum, quod nolim, aut alium quempiam aut invitabit aut dehortabitur.

[95] 

Equidem, ut paulo ante dixi, non eadem supplicia esse in hominibus existimo quae fortasse plerique, damnationes, expulsiones, neces; denique nullam mihi poenam videtur habere id quod accidere innocenti, quod forti, quod sapienti, quod bono viro et civi potest. Damnatio ista quae in te flagitatur obtigit P. Rutilio, quod specimen habuit haec civitas innocentiae. Maior mihi iudicum et rei publicae poena illa visa est quam Rutili. L. Opimius eiectus est e patria, is qui praetor et consul maximis rem publicam periculis liberarat. Non in eo cui facta est iniuria sed in eis qui fecerunt sceleris et conscientiae poena permansit. At contra bis Catilina absolutus est, emissus etiam ille auctor tuus provinciae, cum stuprum Bonae deae pulvinaribus intulisset. Quis fuit in tanta civitate qui illum incesto liberatum, non eos qui ita iudicarant pari scelere obstrictos arbitraretur?


209w 1.3250901699066 s