Cicero_cps5, Orationes 6, p3, 14HOME > 'praetor' in 'Cicero, Orationes 6, p3, 14'
Cicero, Orationes 6, p3, 13 <<<     >>> 15hide dictionary links

14

[40] 

Exclusus hac criminatione Torquatus rursus in me inruit, me accusat; ait me aliter ac dictum sit* in tabulas publicas rettulisse. O di immortales! vobis enim tribuo* quae vestra sunt, nec vero possum meo tantum* ingenio dare ut tot res tantas, tam varias, tam repentinas in illa turbulentissima tempestate rei publicae mea sponte dispexerim*  vos profecto animum meum tum conservandae patriae cupiditate incendistis, vos me ab omnibus ceteris cogitationibus ad unam salutem rei publicae convertistis*vos denique in tantis tenebris erroris et inscientiae clarissimum lumen menti meae praetulistis*

[41] Vidi ego hoc, iudices*nisi recenti memoria senatus auctoritatem huius indici monumentis publicis testatus essem, fore ut aliquando non Torquatus neque Torquati quispiam similis nam id me multum fefellit sed ut aliquis patrimoni* naufragus, inimicus oti, bonorum hostis, aliter indicata* haec esse diceret, quo facilius vento aliquo in optimum quemque excitato posset in malis rei publicae portum aliquem* suorum malorum invenire. Itaque introductis in senatum indicibus constitui* senatores qui omnia indicum dicta, interrogata, responsa perscriberent.

[42] At quos viros! non solum summa virtute et fide, cuius generis erat* in senatu facultas maxima, sed etiam quos sciebam memoria, scientia*celeritate scribendi facillime quae dicerentur persequi posse, C. Cosconium, qui tum erat praetor, M. Messalam, qui tum praeturam petebat, P. Nigidium, App. Claudium. Credo esse neminem qui his hominibus* ad vere referendum aut fidem putet aut ingenium defuisse.


226w 1.280543088913 s