Concilia_Romana_Gregorius_VII_cps2, Acta, 1077 
hide dictionary links

Acta


(PL 148 0788C) CONCILIUM ROMANUM III. Quo Henricus rex Germaniae, Sigefridus Moguntinus, Wilielmus Traiectensis, et Robertus Bambergensis episcopi excommunicantur, anno Domini 1077.(MANSI Concil. XX, 467.)

(0789)

(0789A) Anno ab incarnatione Domini millesimo septuagesimo quinto, indict. XIV, celebravit ipse dominus Gregorius papa Romae synodum in ecclesia Domini Salvatoris, quae Constantiniana dicitur, ubi interfuit episcoporum et abbatum, atque diversi ordinis clericorum et laicorum copia, in qua, inter caetera decreta quae ibi gesta sunt, excommunicavit Sigefridum Moguntinum archiepiscopum in hunc modum: Sigefridum Moguntinum archiepiscopum, qui conatus est episcopos atque abbates regni Teutonicorum a sancta Romana Ecclesia, videlicet spirituali matre sua, scindere, iudicio sancti Spiritus et auctoritate beatorum apostolorum Petri et Pauli ab omni episcopali officio suspendimus, et a communione corporis et sanguinis Domini separamus, nisi forte (0789B) mortis periculum superveniat, ita tamen ut poenitentia ductus resipiscat. Caeteros vero qui sua sponte eius schismati consentiendo subscripserunt, et in ea iniquitate perdurare volunt, similiter ab omni episcopali officio suspendimus. Illos vero qui non sponte consenserunt, usque ad festivitatem sancti Petri sufferimus, eo quidem respectu, ut si infra istum terminum idoneam aut per se aut per nuntios suos satisfactionem praesentiae nostrae non obtulerint, episcopali deinceps officio priventur.

Excommunicatio episcoporum Longobardiae.

Episcopos Longobardiae, qui, spreta canonica et apostolica auctoritate, contra beatum Petrum apostolorum principem sacramentum conspiraverunt, (0789C) auctoritate eiusdem beati Petri ab omni episcopali officio suspendimus, et a communione sanctae Ecclesiae separamus.

Excommunicatio episcoporum ultramontanorum.

Agathensem episcopum Berengarium, quia (qui) Narbonensi episcopo excommunicato communicavit, et vices episcopales pro illo fecit, excommunicamus. Viennensem episcopum Herimannum iuste depositum pro Simonia, periuriis, sacrilegiis et apostasia, quia Viennensem Ecclesiam infestare non desistit, excommunicamus: et Ecclesiis Romanensi et Sancti Irenaei Lugdunensi, quousque eas occupaverit, divinum interdicimus officium. Desiderium et Romanensis Ecclesiae clericos, qui regulares (0789D) nostros ab ea expulerunt, et excommunicatis communicaverunt, inde, donec satisfaciant, excommunicamus. Abbatem Sancti Aegidii similiter, et comitem sancti Aegidii, propter consanguineam, et comitem Forensem, et Umbertum de Bellogioco (0790A) (Imbertum de Belloioco) propter infestationes Lugdunensis Ecclesiae; Podiensem Simoniacum, homicidam Stephanum, scilicet a legatis nostris excommunicatum, et Pontium Gratianopolitanum, quousque resipiscat, excommunicamus; et ea quae Diensis episcopus in episcopatu Diensi de decimis et primitiis et Ecclesiis fecit, et caetera quae in legatione nostra statuit, nos quoque confirmamus.

Excommunicatio Henrici regis Teutonicorum.

Beate Petre apostolorum princeps, inclina, quaesumus, pias aures tuas nobis, et audi me servum tuum quem ab infantia nutristi, et usque ad hunc diem de manu iniquorum liberasti, qui me pro tua fidelitate oderunt et odiunt. Tu mihi testis es, et domina (0790B) mea mater Dei, et B. Paulus frater tuus, et omnes sancti, quod tua sancta Romana Ecclesia me invitum ad sua gubernacula traxit, et ego non rapinam arbitratus sum ad sedem tuam ascendere, potiusque volui vitam meam in peregrinatione finire, quam locum tuum pro gloria mundi saeculari ingenio arripere; et ideo ex tua gratia, non ex meis operibus, credo quod tibi placuit et placet, ut populus Christianus tibi specialiter commissus mihi obediat, specialiter pro [f., vice, sic et in Mutin.] vita tua mihi commissa, et mihi tua gratia est potestas a Deo data ligandi atque solvendi in coelo et in terra. Hac itaque fiducia fretus pro Ecclesiae tuae honore et defensione, ex parte omnipotentis Dei Patris et (0790C) Filii et Spiritus sancti, per tuam potestatem et auctoritatem, Henrico regi filio Henrici imperatoris, qui contra tuam Ecclesiam inaudita superbia insurrexit, totius regni Teutonicorum et Italiae gubernacula contradico, et omnes Christianos a vinculo iuramenti, quod sibi fecere vel facient, absolvo, et ut nullus ei sicut regi serviat, interdico. Dignum est enim ut qui studet honorem Ecclesiae tuae imminuere, ipse honorem amittat quem videtur habere. Et quia sicut Christianus contempsit obedire, nec ad Dominum rediit quem dimisit, participando excommunicatis, meaque monita, quae pro sua salute sibi misi, te teste, spernendo, seque ab Ecclesia tua, tentans eam scindere, separando, vinculo eum anathematis vice tua alligo, et sic eum ex fiducia tua alligo, (0790D) ut sciant gentes, et comprobent quia tu es Petrus, et super tuam petram Filius Dei vivi aedificavit Ecclesiam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI) .


648w 2.53280210495 s