Constantinus_I_cps2, Conciones, p2, 4HOME > '������������������������' in 'Constantinus_I, Conciones, p2, 4'
Constantinus I, Conciones, p2, CAP. III. - QUOD DEUS PATER EST VERBI, ET OMNIUM RERUM OPIFEX, ET QUOD NULLO MODO RES POSSENT CONSISTERE, SI DIVERSAE ESSENT EARUM CAUSAE. <<<     >>> CAP. V. - QUOD CHRISTUS FILIUS DEI CUNCTA CONDIDIT, ET CERTUM VITAE SPATIUM SINGULIS CONSTITUIT.hide dictionary links

(PL 8 0407B) CAP. IV. - DE ERRORE EORUM QUI SIMULACRA VENERANTUR.

(0407)

Quidquid principium habuit finem quoque habeat necesse est. (0409A) Porro, temporale principium generatio appellatur. Quae vero ex generatione oriuntur omnia sunt corruptioni obnoxia. Ad haec formam ipsam ac speciem delet temporis longinquitas. Quonam igitur modo qui ex corruptibili generatione orti sunt, immortales esse possent. Caeterum, huiusmodi quaedam imperitae multitudinis opinio invaluit, apud superos nuptias fieri solere, et liberos procreari. Quod si qui gignuntur immortales sunt, semperque gignuntur novi, genus illud exuberet necesse est. Hac autem accessione facta, quod tandem coelum, quae terra tantorum deorum examen superveniens capere possit? Quid autem dicemus de iis hominibus qui fratres Deos cum sororibus deabus matrimonii foedere coniungunt, et adulteria atque obscoenitates iisdem obiiciunt? (0409B) Illud quoque fidenter asserimus, honores et cultum qui ipsis ab hominibus tribuitur impudicitia ac libidine plenum esse. Enimvero peritissimus aliquis statuarius, postquam formam futuri operis prius mente complexus est, opus ex praeceptis artis excudit, ac paulo post, velut sui oblitus, proprio operi blanditur, idque pro immortali deo colit, cum tamen ipse statuae illius parens atque artifex se mortalem esse fateatur. Illorum porro immortalium sepulcra et arcas ipsimet ostendunt, et mortuos divinis honoribus afficiunt, ignorantes scilicet, id quod revera beatum et immortale est, iis quos mortales tribuunt honoribus non indigere. Nam quod sola intelligentia cerni et cogitatione comprehendi potest, nec formam qua dignoscatur requirit, nec figuram admittit tanquam imaginem et simulitudinem. Verum haec omnia mortuorum causa fiunt. Revera enim homines fuerunt corporibus praediti dum viverent. (0407C)

Πᾶν τὸ ἀρχὴν ἔχων, καὶ τέλος ἔχει· δὲ κατὰ χρόνον ἀρχὴ, γένεσις καλεῖται· τὰ δ' ἐκ γενέσεως, φθαρτὰ πάντα, μορφὴν δὲ χρόνος ἀμαυροῖ. πῶς οὖν ἂν οἱ ἐκ γενέσεως φθαρτῆς, εἶεν ἀθάνατοι; δόξα δὲ τῶν ἀλογίστων δήμων τοιαύτη τις διαπεφοίτηκεν, ὡς παρὰ τοις θεοῖς γάμοι, παιδοσπορίαι τε ἐνομίσθησαν. εἰ δ' ἀθάνατοι οἱ γεννώμενοι, γεννῶνται δ' ἀεὶ, πλημμυρεῖν ἀνάγκη τὸ γένος. προσθήκης δ' ἐπιγενομένης, τίς οὖν οὐρανὸς, ποία δὲ γῇ, τοσοῦτον σμῆνος ἐπιγιγνόμενον Θεῶν ἐχώρησε; τί δ' ἂν εἴποι τις περὶ ἀνδρῶν, οὐρανίους ἀδελφοὺς εἰς γάμου κοινωνίαν συναπτόντων, μοιχείας τε καὶ ἀκολασίας ἐγκαλούντων; λέγομεν δὴ τεθαῤῥηκότως καὶ τὰς τιμὰς αὐτὰς, τά τε παρ' ἀνθρώπων εἰς αὐτοὺς γέρα, ὕβρεσι καὶ ἀσελγείαις μεμίχθαι. (0410B) ἤδη γάρ τις ἐν λόγοις ἐξετασθεὶς, ἀγαλματοποιος τε μορφήν τινα διανοίᾳ προσλαβὼν, ἔντεχνον τεκμαίρεται παιδείαν, καὶ μεταξὺ οἷα δὴ λήθης ἐμπεσούσης, τὸ ἴδιον πλάσμα κολακέυει, σέβων ὡς Θεὸν ἀθάνατον, ὁμολογῶν ἑαυτὸν πατέρα καὶ δημιουργὸν τοῦ ἀγάλματος, θνητὸν εἶναι· τῶν δ' ἀφθάρτων ἐκείνων τάφους τε καὶ θήκας ἐπιδεικνύουσιν αὐτοι, κατοιχομένους τε τιμαῖς ἀθανάτοις γεραίρουσιν, ἀγνοοὺντες τὸ ἀληθῶς μακάριον καὶ ἄφθαρτον, ἀνενδεὲς ὑπάρχον τῆς παρὰ τῶν φθαρτῶν ἐπιτιμίας τῷ γάρτοι νῷ θεατὸν, καὶ διανοίᾳ περιληπτὸν, οὐτε μορφὴν ἐπιποθεῖ δι' ἦς γνωρισθείη, οὐτε σχήματος ἀνέχεται, ὡς ἂν εἰκόνος τύπου. ταῦτα δὲ πάντα γίγνεται, πρὸς χάριν τῶν κατοιχομὲνων ἀνθρωποι γὰρ ἦσαν ἡνίκα ἔζων, σώματος μέτοχοι ὄντες.


HOME > '������������������������' in 'Constantinus_I, Conciones, p2, 4'
454w 2.4296638965607 s