Constantinus_I_cps2, Decreta et constitutiones, p180HOME > 'praetor' in 'Constantinus_I, Decreta et constitutiones, p180'
Constantinus I, Decreta et constitutiones, DE REQUIRENDIS REIS. <<<     >>> DE ACCUSATIONIBUS.hide dictionary links

(PL 8 0233D) FAMILIAE ERCISCUNDAE.

(0234A)

Imp. Constant. A. ad Bassum. PP. Inter omnes duntaxat haeredes suos, qui ex quolibet venientes gradu, tamen pares videntur esse, vel emancipatos, quos Praetor ad successionem vocat: sive coeptum neque impletum testamentum, vel codicillus, seu epistola parentis esse memoretur, sive quocumque alio modo scripturae quibuscumque verbis, vel indiciis inveniantur relictae, iudicio familiae erciscundae (licet ab intestato ad successionem liberi vocentur) servato SC. auxilio, defuncti dispositio custodiatur, etiam si solemnitate legum huiusmodi dispositio fuerit destituta. (0234B) Si vero in huiusmodi voluntate designatis liberis alia sit mixta persona, certum est eam voluntatem, quantum ad illam duntaxat personam permixtam, pro nulla haberi. Dat. Romae. kal. Crispo II. et Constantino Caes. II. Coss. (321).

In Authent. de trient. et semiss. § et quod saepe, col. 3. tit. 5. novell. 18. cap. 7.

Si modo subiiciatur huic scripturae, vel ipsius parentis, vel omnium, inter quos fit partitio, liberorum subscriptio. (Ex cod. Iust.)


143w 1.3615078926086 s