Coriolanus_Cepionis_cps8, Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, Cepionis1HOME > 'praetor' in 'Coriolanus_Cepionis, Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, Cepionis1'
Coriolanus Cepionis, Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, Coriolani Cepionis. Petri Mocenici imperatoris gestorum liber II <<<    hide dictionary links

Coriolani Cepionis. Petri Mocenici imperatoris gestorum liber tertius

Iacobus, rex Cypri, potitus regno, omnes insulae nobiles atque principes, quoniam partes Carolae sororis suae secuti fuerant, alios exauctorauit, alios in exilium misit, aduenas homines postremae condicionis et qui piraticam exercuerant ad summum gradum prouexit. Horum maior pars erat ex illa regione Citerioris Hispaniae quae nunc Catalonia dicitur. Qui, mortuo rege, usi rapto uiuere, suo non contenti, tametsi a rege amplissima patrimonia donata possiderent, res nouas moliebantur. Inter eos erat archiepiscopus Cypri: hic a rege suo ad Ferdinandum, regem Apuliae, legatus missus fuerat, qui, audita morte sui regis, ad occupandum per tyrannidem Cypri regnum cum suis popularibus, in quorum manu arces ac magistratus totius paene insulae erant, animum conuertit. Ad hoc magno sibi usui fore existimans si Ferdinandi regis Apuliae filio, ex concubina nato, Iacobi regis Cyprii filiam eiusdem condicionis desponderet, multis suasionibus ad contrahendum matrimonium regem perpulit. Igitur rex unum ex suis fidum cum archiepiscopo, datis duabus triremibus, quae eos deueherent, Cyprum mittit. Imperator, cum audisset duas regias triremes, quae ad se non diuerterant, Cyprum uersus praeternauigasse, causam profectionis earum ignorans, Coriolanum Cepionem et Petrum Tholemerium, Dalmatas praefectos, cum duabus triremibus illuc mittit, quibus mandat, ut reginam adeant, suoque nomine eam salutent, et, si res exigeret, imperatorem cum classe ad omnem ipsius reginae uoluntatem uenturum polliceantur; deinde, si quid noui in illo regno esset, ut ad se celeriter redeant iubet. Interim dux Cretensium imperatori, rumore quodam motus, scribit Cyprios animum sincerum non habere, atque res nouas moliri. Quapropter imperator Victorem Soprantium legatum cum octo trireniibus, praeter illas duas quas iam miserat, Cyprum mittit, ut uideret ne quid detrimenti regnum illud caperet. Victor absque mora Methona soluens praemissas triremes Cretae consequitur, Coriolano uti praecedat iubet, mandata ab imperatore accepta exequatur; se cum reliquis triremibus subsecuturum quam primum affirmat. Interim archiepiscopus, Cyprum appulsus, amicis atque popularibus suis consilium aperit, et ad occupandum regnum suadet: facile illos tyrannidem regni obtinere posse affirmat. Regis Ferdinandi filium puerum esse docet, cui regis filiam, puellam etiam, despondere uolebat. Regem quoque suum infantem esse ostendens, illos inter duos pueros dominaturos, modo Andream Cornarium, reginae patruum, e medio tollerent. Et, ne Venetorum potentiam pertimescerent, multa illis commentatus est. Tunc homines perfidi, obliti iurisiurandi, quod sanctissimae seruandae fidei gratia reginae praestiterant, scelestum consilium archiepiscopi approbant, Andream Cornarium, uirum innocentissimum, morti destinant, et ad occupandum regnum per tyrannidem coniurant. Sequenti itaque nocte, dato signo, omnes ad arma concurrunt. Primum reginae medicum cum quodam ciue, Polinzapa nomine, reginae fidos atque intimos, qui metu perterriti in cubiculum ad reginam confugerant, inter manus ipsius reginae trucidant, deinde ad inquirendum Andream tendunt. At ille, audita caede medici, ad arcem confugerat, ac a praefecto arcis exclusus inter duos muros arcis delituerat. Quem quidam Nicolaus, Epirota genere, uir omnibus probris obnoxius, coniuratis prodidit, qui ad locum uenientes, data fide, Andream euocant. Tum satellites coniuratorum, simul cum Marco Bembo, Andreae ex sorore nepote, eum trucidant, uestibusque expoliatos nuda corpora relinquunt, quae quidam dispensator Andreae in aede diui Dominici sepeliuit. Ex foedere antiquo Veneti praetorem Cyprum mittunt, qui Venetis in ea insula ius dicit. Erat tunc praetor Nicolaus Pasqualicus, ad quem coniurati conueniunt. Andream ob auaritiam a militibus, quibus mercedem non soluerat, occisum narrant: se in fide reginae et in Venetorum amicitia mansuros affirmant; praetorem rogant, ut Senatui Veneto et imperatori scribat Andream sua culpa a militibus mercenariis, quos stipendio fraudauerat, interfectum esse. Se quoque oratorem Venetias et ad imperatorem mittere uelle dicunt, qui et fidem eorum integram regi suo cum matre, et amicitiam perpetuam Senatui Veneto polliceatur. Praetor, tametsi eos falsa locutos sciret, tamen, tempori inseruiens, omnia se facturum promittit. Deinde coniurati ad regiam conueniunt. Tum filiam regis, puellam annorum sex, filio regis Ferdinandi etiam impuberi despondent, titulum principis Galileae et multa praedia doti promittunt (hoc titulo apud Cyprios successores regni gaudent). Quibus peractis, unam ex regiis triremibus cum illo regio nuntio qui cum archiepiscopo uenerat, uti regi Ferdinando acta significet, mittunt. Deinde, metuentes Venetorum potentiam, ne se opprimerent antequam ipsi suas opes firmassent, oratorem Venetias et ad imperatorem classis mittunt, ut atrocitatem caedis Cornariae leniat, et, si qua expeditio contra eos futura esset, rem quoquo modo posset protraheret. Litteras quoque reginae nomine eiusque manu adscriptas et ad imperatorem et ad Senatum mittunt, quibus continebatur Andream a militibus propter eius auaritiam occisum, se cum filio regnum libere administrare, omnesque sibi fidos ac dicto oboedientes esse. Nam regina, tyrannide oppressa, omnia ex tyrannorum uoluntate agebat, et haec non ex sua, sed ex coniuratorum sententia scripserat. Deinde tyranni sibi fidos ac scelerum conscios arcibus praeficiunt. Et quoniam in aerario nihil pecuniarum erat, tyranni multa uasa regis argentea conflant, satellitibus suis stipendium daturi nummum percutiunt. Dum haec aguntur, duae triremes ab imperatore missae Cyprum ueniunt, extra portum Famaugustae ad scopulos ancoras demittunt. Hic Coriolanus cum socio cognitis rebus rem dissimulare ad tempus statuit; tamen, ad confirmandos bonorum animos tyrannorumque deterrendos, deliberat ex aliqua uerisimili causa reginae nuntiare legatum cum octo triremibus aduentare, imperatoremque non post multos dies esse uenturum. Itaque ad reginam accedens, se ab imperatore missum esse dicit, uti nuntiaret, quoniam imperator audiuerit Sultanum, Aegyptiorum principem, Carolae, regis sorori, regnum Cypri polliceri, legatum cum decem nauibus praemisisse; se quoque propediem cum tota classe esse uenturum, ut omnes intelligant Senatum Venetum et ipsum imperatorem reginam et regnum Cypri contra quoscunque tueri uelle. Quo nuntio regina aliquantulum cum omnibus bonis recreata est. Tyranni haec audientes suae saluti diffidere coeperunt. Quarta post die Soprantius legatus cum octo triremibus uenit, extra portum naues reduxit, nec ipse urbem intrare uoluit. Duo ex coniuratis accepta fide ad legatum ueniunt: Andreae auaritiam accusant, suam ac suorum innocentiam apud legatum approbare conantur, tunc se et sua omnia Senatui Veneto credituros pollicentur. Legatus, tametsi uerba factis non conuenire aduerteret, tamen, si consilio eos ad resipiscentiam reuocare posset, tentare statuit. Igitur coniuratis respondit Andreae caedem non publicam, sed priuatam iniuriam esse: eos, modo in fide regi suo manere uelint, Senatum Venetum amicos habiturum affirmat; ad hanc rem non uerbis, sed factis opus esse. Proinde, si uera sunt quae pollicentur, arces ac uectigalia regni reginae restituant. Illi, ex communi consilio reliquorum, omnia se facturos promittunt. Legatus, cum plures dies in componendis rebus cum tyrannis consumpsisset, nihilque ab iis praeter uerba se habere posse aduerteret, ad Senatum atque ad imperatorem scribit reginam ac regnum graui tyrannide oppressum, nec a se tyrannos ad sanius consilium oratione adduci potuisse; itaque ad liberandum regnum armis atque ualidiore expeditione opus esse. Iam imperator successorem sibi Triadanum Grittum, uirum acris ingenii atque in re publica exercitatum, aetate tamen pergrauem, utpote qui octuagesimum et quartum annum expleuerat, designatum esse audiuerat, simul cum eo duos legatos, Lodouicum Bembum, qui ante biennium legatus etiam fuerat, et Iacobum Marcellum, uiros magni animi atque in re nauali plurimum uersatos. Qua re Senatus decretum, quo missus in patriam redire posset, expectabat, cum coniuratorum orator ad eum uenit: mandata exequitur. Imperator increpatum oratorem a se dimittit. Tum, non secus ac par est in tali re motus, non esse cessandum ratus, magistrum classis ad se uocat; ut naues instructae classisque parata sit iubet. Forte tunc aderant triremes magnae septem. Quattuor, quae Alexandriam mercatoriae rei gratia petebant, tres, quae ob eandem rem Syriam uersus proficiscebantur. Imperator omnes a cursu suo retinet. Alexandrinas Cretam mittit, magistratui quo in statu res Cypriae sint significat. Sunt Cretae stipendiarii equites multi, quorum maiores, cum coloniae in illam insulam a Venetis deducerentur, equis militaturi praedia acceperant. Igitur duci Cretensium imperator mandat ut quam maximum numerum equitum comparet, nauibus Alexandrinis imponat. Praterea iubet ut, quascunque naues onerarias nactus fuerit, cibariis oneret, mercenariis militibus ex praesidiis ciuitatum deductis ac sagittariis Cretensibus compleat; has omnes copias ad se expectandum Rhodum mittat. Ibi enim omnes copias colligere, deinde Cyprum petere statuerat. Tres naues Syriacas Neapolim mittit, praefecto urbis scribens ut, quantum naues ferre possent, in eas equitum imponat, cursusque earum Rhodum uersus dirigat. Ipse, ex urbibus Peloponnesi praesidiarios milites assumens, in naues distribuit. Praeter haec equites in singulas naues decem assumit, duas triremes magnas, quae classi necessaria subministrare solent, cibariis ac tormentis ad expugnandas urbes necessariis onerat; equitum etiam quantum ferre poterant imponit. Tum per omnes urbes atque insulas Graeciae edictum mittit, quo praecipit ut, quaecunque naues Veneti nominis ad eas applicuerint, capitis poena et bonorum amissione indicta, Cyprum se conferant. Quibus strenue paratis, imperator cum omnibus copiis Rhodum uersus tendit. Inter nauigandum redduntur ei litterae a Soprantio legato, quibus significabatur Cyprum a tyrannide oppressam, et quem animum tyranni haberent, quidue ipse cum illis egisset. Imperator ex litteris legati rebus cognitis, mature se Rhodum contulit. Dum ibi aliquot dies moraretur (nondum omnes apparatus undique uenerant, quos ipse expectare statuerat, ut cum ualidissimis copiis ad insulam accedere et hostem opprimere posset), litteras a Soprantio accepit, ex quibus cognoscit tyrannos metu perterritos aufugisse, remque Cypriam iam in uado esse. Regina autem scribebat, etsi principes tyrannidis, auditis copiis atque ingenti imperatoris apparatu, metu perterriti, profugissent, restare tamen multos, qui omnium consiliorum participes tyrannorum fuerant, et qui multa contra ius et fas dixerant et fecerant; praeterea plurimos etiam praeter noxios esse, qui nunc, ad potentiam suam cuncta trahendo, omnia perturbabant, totumque regnum in magno discrimine esse affirmabat. Quapropter uehementer imperatorem rogabat obtestabaturque, ne se ac regnum in maximo periculo positum desereret, sed cum omnibus copiis ad extirpandam tyrannidem et componendum regni statum uenire maturaret. Imperator, lectis litteris reginae ac legati, diligentique aestimatione omnibus pensitatis, cum omni apparatu Cyprum se conferre statuit, primum ut regnum a tyrannide uendicatum componeret, deinde ut omnibus ostenderet Venetorum potentiam cum res exigerent quantum in expedito sit. Igitur cum omnibus copiis Rhodo soluens Cyprum uersus tendit, atque intra paucos dies Famaugustam uenit. Hic imperator, ut armati adsint, omnibus iubet. Deinde media urbe, in campo diui Nicolai, ante regiam, ipsa regina cum omnibus Cypriorum principibus inspectante, exercitum lustrauit, omnesque copias in conspectum dedit. Regina et principes uiso ingenti apparatu obstupuere, admirantes imperatoris nostri studium ac diligentiam, qui media hieme saeuiente mari foedaque tempestate nonnunquam interpellante, tantas copias ex diuersis locis tam breui tempore contraxerat. Imperator, inito numero copiarum, naues mercatorias caeterasque omnes quae undique euocatae aduenerant, praeter rostratas suae classis, soluit. Equites cuiusque generis cum militibus ex praesidiis deductis domum remisit, sagittarios Cretenses tantum retinens. Deinde ex Veneta natione praefectos delegit, quos cum praesidio Cretensium sagittariorum omnibus arcibus praefecit. Quibus expeditis, quoniam post fugam tyrannorum regina multos ex satellitibus comprehensos in carcere retinebat, imperator, habita quaestione caedis, participes atque conscios supplicio affecit, caeteros suspectos cuiusque condicionis in exilium misit, multos noxios maleque animatos per insulam delitescentes aqua igneque interdicto proscripsit, et nonnullos, qui studio reginae contra tyrannos operam suam nauauerant, cognita causa ex bonis tyrannorum remunerauit. Et iam ab imperatore omnia composita et regnum pacatum ac quietum erat, cum redduntur ei litterae Nicolai Marcelli, ducis Venetorum, cum Senatus decreto, quo prouincia Cypri ei demandabatur. Multa dux in expeditione facienda imperatorem monebat, ut de retinendis nauibus negotiatoriis, de equitibus Cretensibus ac Epiroticis, de militibus praesidiariis, quae omnia imperator, admonitiones ducis ac Senatus superans, consilio ac diligentia sua iam fecerat. Hoc mirum: nam quicquid post mortem regis Senatus ad conseruationem regni fieri iussit, omnia imperator suo consilio praeoccupauerat. Etsi iam nihil quod ageret relictum erat, tamen ex Senatus decreto Cypri manere et successorem expectare ei necesse fuit. Interim uenit Iacobus Marcellus, nouus legatus, qui ab Senatu cum pecunia ad conducendos ex Peloponneso equites missus fuerat. Caeterum, auditis ab imperatore gestis, omisso negotio, pecuniam ad imperatorem detulit. Imperator accepta pecunia Marcellum cum decem triremibus ad tutandas Aegeas insulas misit. Et cum iam per multos dies Cypri successorem expectasset, nihil de aduentu successoris audiret, tandem redduntur ei a successore litterae, quibus significabat se in terram Graec[i]am uenisse, sed ex Senatus decreto Cyprum accedere nolle, quoniam totum negocium illius regni ei demandatum erat. Imperator acceptis litteris successoris sui, cernens regni statum optime constitutum et omnia quieta et pacata esse, domum redire, quoniam iam tempus exposcebat, statuit. Victorem Soprantium legatum, qui etiam ex Senatus decreto in expeditione terrestribus copiis praeesse iussus fuerat, cum decem triremibus ad praesidium regni Famaugustae manere iussit. Ipse reginam adiit, quam benigne allocutus, Venetorum potentia et opera sua regnum a tyrannis liberatum eique restitutum esse dicit. In posterum etiam, si opus fuerit, et Senatus nomine et suo, maiora promittit. Regina collaudato imperatore Senatui Veneto et imperatori gratias agit, ipsum patrem ac liberatorem regni appellat. Quem ob res bene ac prospere gestas scuto egregii operis, ac uexillo serico uermiculo tincto atque auro picto cum regiis signis donat; legatis quoque minora uexilla dedit. Imperator, regina ualere iussa atque regio puero, quem regis mater in manibus tenebat, exosculato, inde digreditur. Ipse relicto legato cum reliqua classe Cypro soluit. Dura nauigatione, usus remis, aduerso uento etesiis flantibus (quoniam aestas erat) primum Rhodum, deinde Cretam, post Methonam uenit. Hic accepit hostem Scodram, oppidum multis annis Venetorum dicioni subditum, ingenti apparatu obsidere. Scodra sita est in monte excelso, undique prono ac decliuo, aliquibus etiam in locis praecipiti, in ea parte Illyrici, quae, ab Epirotis occupata, nunc Albania appellatur, regio fertilis, omnibus ad uictum mortalium necessariis abundans. Ex parte occidentis oppidi est lacus octuaginta milia passuum in circuitu patens; nomen ab oppido sumit, et lacus Scodrae appellatur, ex quo fluuius exit, qui, praeterfluens, radices montis in quo oppidum situm est alluit. Hunc fluuium incolae Bolianam uocant. Scodram priscis temporibus, Plinio teste, Drino quoque amnis a parte orientis praeterfluebat, qui, mutato alueo, nunc iuxta Lissum decurrit; ab ostio Bolianae decem milia passuum orientem uersus bino ostio mare intrat. Cuius fluuii ad Scodram et alueus siccus et pontis uestigia extant. Miror cur nec Plinius nec Strabo, diligentissimus geographus, de lacu tam insigni nec de eius fluuio ullam mentionem fecerint. Hi ambo fluuii nauigabiles, etiam onerariarum nauium ad multa milia passuum capaces sunt. Planities inter eos ac circumadiacentes campi ita fertiles sunt, ut semina temere iacta et absque diligentiori cultura mirabilem fructum ferant. Hic ab incolis pecora quoque pascuis repelli dicuntur, ne nimia satietate interimantur. In circuitu regionis montes sunt praealti atque asperi; humiliora colles aprici tenent, uinetis oliuetisque optime consiti. Maritima huius regionis propter paludes siluae caeduae occupant, quae ad naues fabricandas multam materiam praebent. Quamobrem Othomanus, qui spe orbis imperium amplecti uidetur, hanc regionem et ad alendos exercitus et ad fabricandas naues conseruandamque classem propter duo flumina opportunam existimans, Scodram, caput atque arcem totius regionis, expugnare statuit; quam si cepisset, non dubitabat totam regionem in suam dicionem esse cessuram. Sperabat enim, redacta in potestate Albania, exemplo Alexandri et Pyrrhi, Epirotarum regum, cum classe Adriaticum sinum traicere, et, quod illi non potuerant propter exiguas uires, se ualidissimo apparatu ingentibusque copiis Italiam occupaturum. Igitur Solimano, Bassae Romaneae, expugnandi oppidi prouinciam demandat. Hic, captus in Pannonia inferiori, quam regionem nunc Bossinam dicimus, puer admodum, ob egregiam formam Othomano dono datus est; quem ille eunuchum fecit et in consuetudinem stupri habuit. Deinde superiori anno, iam uirum, in locum illius Bassae, qui in Persico proelio occubuerat, ad summum magistratum prouexit. Cui ad octo milia Ianizaros ex sua cohorte et centum opifices ad fundendas atque exercendas bombardas dedit. Bassa omnes duces prouinciarum quae citra Hellesponto sunt Othomanoque oboediunt ad se uocat, uti quisque cum suis copiis adsit iubet. Quingentos camelos, qui aes deuehant ad conflandas bombardas, parat. Quibus expeditis, cum toto exercitu per Macedoniam, deinde Triballorum prouinciam pertransiens, in Albaniam uenit, omnes circumiacentes campos Scodrae copiis suis occupat. Hic, inito numero copiarum, octuaginta milia hominum in exercitu se habere comperit. Itaque distributis partibus oppidum undique obsideri iussit, et, ne quis exire aut intrare oppidum posset, diligentissime obseruari mandat. Opifices ad fundendas bombardas operam intendunt. Bassa, caesis trabibus in proxima silua, infra oppidum, mare uersus, fluuium ponte iunxit, cui Alibegum, audacissimum Triballorum ducem, cum suis copiis praesidio locauit. Imperator, intellecta obsidione Scodrae, etsi successorem suum cum aliquot triremibus illuc profectum esse sciebat, tamen, ne in aliqua parte rei publicae deesset, mature se ad Albaniam transferre statuit; et, cum Corcyram uenisset, redduntur ei litterae Venetorum ducis, cum Senatus decreto quo demandabatur ei prouincia Albaniae defendendae. Accepto igitur decreto, absque mora cum Stephano Malipetro, legato suo, Albaniam se contulit, atque ostium Bolianae intrans Triadanum Grittum, successorem suum, cum Lodouico Bembo eius legato offendit. Mocenicus, etsi ex Senatus decreto solus cuncta agere poterat, tamen, ut est minime ambitiosus, semper publicam utilitatem suae dignitati praeferens, omnia ex communi consilio successoris facere et disponere statuit. Miserat Senatus Leonardum Buldum legatum, uirum multarum rerum usu sapientem, et qui in Albania multo tempore uersatus fuerat, ut terrestribus copiis in hac expeditione praeesset. Hunc imperatores cum quattuor triremibus Catarum miserunt. Catarus urbs est Dalmatiae, in sinu Risonum sita, ciuibus frequens, agrum quoque amplum et bene habitatum habet. Hanc Risonii diu bello uexati, propriam sedem relinquentes, in tutiori loco aedificarunt. Imperatores Leonardo mandant, uti Iuanum Cernoium, qui Illyricis lacum accolentibus dominatur, foederatum et amicum Venetorum, adeat, uiroque suadeat, ut collectis omnibus copiis, tam suis, quam ex ciuitatibus quae Venetis parent aduocatis, terrestri itinere Scodrae subsidium ferat. Leonardo iubent, quatenus, fabricatis nauibus, per lacum simul cum Iuano ad Scodram suppetias laturus se conferat. Deinde quinque triremes, ut Drinonem intrantes praesidio Lissi sint, mittunt, quoniam Lissi oppidum in plano situm ac male munitum est. Insula non parua Lisso adiacet, quam Drino, diuisus bino ostio mari influens, efficit. In hac se paene ex omnibus uicis Albaniae incolae cum rebus suis receperant. Igitur praeter triremes multa nauigia bene armata, ut insulam tuerentur, mittunt. Dyrrachium quoque quattuor triremibus et equitum Epirotarum praesidio firmant. Haec ciuitas maxime tempore bellorum ciuilium celebrata fuit: nam Pompeius omnes apparatus belli contra Caesarem in eam contulerat. Nunc propter aeris malignitatem deserta ac paene inhabitata est; multa tamen monumenta egregiae urbis in ea adhuc manent, inter quae statua equestris aenea, ad portam quae continentem spectat, posita est. Hanc, quoniam sine inscriptione est, alii Theodosii imperatoris, alii Constantini esse asserunt. Hanc urbem Veneti, propter commoditatem portus, imposito praesidio custodiunt. Butuano etiam atque Antibaro et Olchino militum ac nauium praesidia mittunt. Olchinum prius Colchinium dictum est, a Colchis conditum, cuius ciues etiam nunc, nescio quid feritatis conditorum suorum retinentes, hospitibus duri atque infesti sunt. Imperatores cum reliqua classe iuxta templum Sergii martyris in conspectu oppidanorum manent. Templum a mari quattuordecim milia passuum distat; a templo ad Scodram quinque milia passuum sunt. Ultra aedem fluuius, pluribus in locis uadosus, triremes aliasque grandiores naues transire non patitur. Ex hoc loco imperatores oppidanis et oppidani imperatoribus quotidie mane ac uesperi accenso igne constantis animi signum ostendebant. Boliana infra templum octo milia passuum, ex utraque parte saxoso colle occurrente, in artissimas fauces coit. Hunc locum incolae Scalam appellant. Transfuga quidam imperatoribus refert hostem trabes ac catenas parare, faucesque fluuii occludere uelle affirmat. Quapropter imperatores instructis nauibus, et hostes simul, ad occupandum locum contendunt. Cum nostri uenissent, iam utraque ripa a confertissimo hoste occupata erat. Hostes nostros sagittis infestant, nostri uero lapidibus et glande plumbea tormentis excussa hostem affligunt, telaque cuiusque generis ingerentes multos uulnerant. Et quoniam nostri tecti ac muniti, hostes autem ad omnem ictum expositi proeliabantur, nec aliquod telum a nostris in confertissimos hostes in cassum mittebatur, multi hostium cadebant. Igitur hostes multis occisis, pluribus uulneratis, nostris liberum locum relinquentes, terga uertunt. In hoc certamine Turcorum circiter quingenti interiere; ex nostris, etsi multi sagittis uulnerati sunt, ne unus quidem desideratus est. Imperatores, relictis quattuor triremibus ad praesidium loci, cum reliqua classe ad martyris aedem se recipiunt. Interim Bassa ad destruendos muros quattuor bombardas magnas, duodecim minores, quibus tecta oppidi deiceret, fuderat. Itaque die noctuque non cessabat crebris ictibus bombardarum muros prosternere, qui, non multae crassitudinis, ob uetustatem etiam debiles ac inualidi, facile ruebant. Erat in oppido Scodrae praetor et totius Albaniae legatus Antonius Laoredanus, clarissima familia ortus, uir maximi animi indefessique ingenii, et omnia extrema pro patria subire paratus, qui, praesenti animo omnia circumspiciens, ubi muros lapsuros aduertebat, palos defigebat, quos transuersis trabibus firmabat, deinde, interiectis cratibus ex terra et stercore equino, cuius in oppido magna copia erat, aggerem quindecim pedum latum et uiginti altum extruebat. Supra aggerem dolia uinaria terra repleta, loco pinnarum, disponebat, quibus oppidani tecti in hostem pugnare possent. Laoredanus adolescentem quendam, Epirotam genere, fidentis animi, magnis promissis perpulit, ut suas litteras imperatoribus deferat. Adolescens acceptis litteris, nactus tonitruis ac nimbis ingruentibus horridam et obscuram noctem, per media castra hostium euadit, imperatoribusque litteras reddit, quibus Antonius scribebat se situ loci, uirtute oppidanorum, munitionibus a se extructis, inexpugnabilem existimare, caeterum, quia euentus belli dubius erat, imperatores rogabat, ut sibi subsidium ferre conarentur. Nam ipse quoque rem difficilem fore cernebat, quoniam ualidissimus hostis omnes aditus firmis praesidiis occupauerat. Imperatores lectis litteris ad Leonardum ut rem acceleret cum Iuano scribunt. Leonardus sua diligentia omnia expedierat, et Iuanus non paruam manum peditum, quibus Georgium, fratrem suum, praefecit, collegerat. Leonardus, praeter quattuor naues, quas ipse fabricauerat, fluuiaticas lintres triginta instructas et bene armatas in classe habebat. Est mons a sinu Risonum usque ad Bolianam perpetuus, qui quasi quodam promontorio decliuus in ripam Bolianae ex aduerso Scodrae desinit, totus saxosus et asper, equestribusque copiis inuius. Igitur statuta die Georgius per dorsum montis Scodram uersus copias ducit; Leonardus cum classe per lacum adnauigat. Miserant collegia, quae Veneti scholas uocant, quoniam triremes propter fluminis uadum ad oppidum peruenire non poterant, nauiculas piscatorias armatas septuaginta; imperatores magistrum classis cum expeditione nauicularum, uti cum nostris si quo pacto se coniungere posset, mittunt. Ille tabulis undique tectis nauibus, ne ab hoste utramque ripam obtinente sagittis infestaretur, remis innixus, aduerso flumine ad oppidum tendit. Nec hostis interea cessabat: nam quae apud nos agebantur a transfugis edoctus erat. Igitur ad radices montis, quo Georgius uenturus erat, duodecim milia lectissimorum equitum cum duce Cansabego opponit, pontemque duplici praesidio muniit. Supra oppidum, unde Leonardi classem uenturam timebat, minores bombardas in ripa fluminis disposuit, sagittariis caeterisque militibus, qui nostros missilibus tormentis excussis propellerent, locum muniuit. Georgio ergo e monte descendenti Cansabegus instructa acie occurrit, et cum ad lapidis iactum uentum esset, sagittis et aliis missilibus inuicem eminus proeliantur. Maxime Illyrici ex superiori loco lapidibus fundis excussis Turcos affligebant: nam Georgius propter equestres copias hostium monte descendere et campis se credere non audebat, nec Cansabegus equestribus copiis, intercedentibus praeruptis saxis, montem ascendere poterat. Leonardus, cum e lacu in fluuium classem inducere uellet, offendit flumen piscatoriis structuris totum quasi de industria ad prohibendum aduentum classis impeditum. Hoc enim in loco magna captura piscium fit, ex qua Veneti quinque milia aureorum uectigal exigere solent. Itaque classiarii, ultra progredi non ualentes, in primo aditu fluminis cum Turcis manum conserebant. Hic quidam Turcus iactabundus obequitabat, saepius inclamitans, si quis Venetorum singulari certamine secum pugnare auderet, extra tecta nauium exiret. Tum unus ex naualibus sociis, Illyricus natione, e naui prosiliit, cum hoste congreditur. Dum Turcus arpe eum ferire studet, Illyricus, ictum scuto excipiens, Norico ense Turci latus hausit, hostemque equo detractum expoliat, caputque ei abscidit, quod in nauem rediens ante pedes ducis magna cum laude proiecit. Interea magister classis cum sua expeditione ad pontem uenit, sed, cum nec transire pontem, nec hoste prohibente destruere posset, sagittis tantum et glande plumbea Turcos pontem tuentes uulnerabat. Igitur, cum nostri duces frustra conatus fieri aduertissent, signo receptui dato ab incepto desistunt, et ad stationes suas copias reducunt. Deinde imperatoribus referunt Bassam ualidissimis praesidiis cuncta firmasse, nec sine magna equitum copia oppidanis subsidium se ferre posse affirmant, quoniam tota regio campestris erat. Imperatores, reiecta in presens spe subsidii, quoad Senatus ualidiores copias praeparet, totam spem in situ oppidi et oppidanorum uirtute ponunt. Interim nouus imperator cum Lodouico Bembo, legato suo, graui morbo corripitur. Nam tota regio Bolianae adiacens insalubris atque pestifera est: paludes enim et stagnantes aquae, crassam nebulam exhalantes, aerem corrumpunt, qua peste tota paene classis correpta atque prostrata erat. Igitur Triadanus cum Bembo, legato suo, procurandae salutis gratia Catarum se conferunt. Mocenicus, et ipse non satis ualidus, finem oppugnationis cum Malipetro expectare statuit. Iam Bassa omnes muros Scodrae deiecerat, et Laoredanus noua munimenta e terra ac stercore erexerat, nec hanc munitionem bombardae destruere poterant: nam omnia saxa bombardarum mollis materia in se recipiens nihil detrimenti sentiebat. Eunuchus ad Laoredanum mittit, uti oppidum dirutum atque prostratum dedat: quod si fecerit, magna praemia a principe suo accepturum interque primos apud Othomanum eum futurum promittit; nec expectare uelit ut capto oppido uictoris licentia per omnes gradus atque sexus sine discrimine uagetur. Tum Laoredanus respondit non esse se ex illa colluuione Othomani ad praesidium oppidi electum, sed ex patricia Venetorum gente, cuius maiores non oppida sibi credita hosti tradere, sed urbes expugnare et hostem in deditionem accipere soliti essent; se uero fidei integritatem patriaeque amorem omni gazae atque opibus Othomani longe praeponere. Ille uero, si uir et non mulier, ut fertur, est, oppidum muris nudatum capere festinet. Igitur Bassa, spe deditionis amissa, crates ac pluteos, quibus sui tecti munitiones subirent, praeparat; tum arpagones, manus ferreas atque falces longis hastis praefixas milites habere iubet. Scalis opus non erat: nam per ruinas murorum ad summitatem munitionum euadere poterant. Igitur primo crates et pluteos ferentes, ad protegendos qui sequebantur, praeire iubet, deinde hastatos, quibus Ianizaros scuto et ense tantum leuiter armatos, ut ad munitiones expediti euadere possent, interposuerat, subsequi mandat; post hos sagittariorum atque aliorum militum ingentem copiam, qui glande plumbea atque aliis missilibus oppidanos a defensione deturbarent, locat. Itaque, disposita acie ac distributis ordinibus, ante lucem undique ingentibus copiis montem circumdat et ad oppidum tendit. Interim oppidani ad summouendum hostem se praeparant. Erant in oppido multa uasa uiminea fimo bibulo oblita, in quis oppidani frumenta seruare soliti erant. Ea uasa pice, taeda, stuppa, sulfure complent, quae igne incensa in hostem demissuri erant. Saxa ingentia per munitiones disponunt, maiores bombardas paruis lapidibus suffarciunt, ut uno ictu simul excussi plures uulnerare possent. Quibus paratis, oppidani omnibus missilibus instructi taciti ex industria, quousque hostis munitiones subiret, expectant. Turci magno clamore edito corona oppidum aggrediuntur, per ruinasque murorum ad munitiones euadere conantur. Tunc oppidani praesenti animo hostem telis obruunt, nonnullis arpagones et manus ferreas extorquent, uiminea uasa ardentia in hostem demittunt, quae pestis Turcis maxime ineuitabilis erat (confertissimo enim hoste totus mons erat oppletus), uasa rotunda per decliuum montis se rotantia obuios quosque adurebant. Tum saxa ingentis magnitudinis deuoluunt, quae in subiectas petras per prona montis saepius incidentia maiore impetu ferebautur, atque cateruas Turcorum proterebant. Lapides quoque plures, simul bombardis excussi, non singulos, sed turbam inimicorum occidebant. At Turci indignati per aceruos cadauerum, beluarum more ruentes, munitiones ascendere conabantur. Sed oppidani magnanimi atque audaces ubique aderant, saxa, ignem ac tela ingerentes hostem prosternunt, a munitionibusque summouent. Nec Laoredanus aliquo in loco deerat, circumeundo cuncta prospiciebat, sicubi rariores, saucios aut fessos, defensores uiderat, plures integros submittebat, omnes hortabatur obtestabaturque per unicum uerum atque immortalem christianorum Deum, per integram fidem quam erga Senatum Venetum habebant, a quo magna praemia defensi oppidi accepturi erant, ut memores uirtutis suae et christianae religionis patriam, liberos atque coniuges a crudelissimo barbaro defenderent. Nec Bassa cessabat, cum reliquis ducibus circumeundo, Turcos claua ferrea percutiendo, tamquam pecudes ad oppugnationem subigere. Et cum duas horas ante lucem ad quartam diei oppugnatio durasset, nec aliquid Turci proficerent, sed ubique passim caderent, propriis corporibus suorum cadauera tegentes, tandem diffusi in fugam terga uertunt. Oppidani eruptione facta tergis hostium insistunt, fugientes usque ad radices montis persequendo trucidant; tum, multis signis militaribus potiti et spoliis occisorum onusti, in oppidum reuertuntur. In hac oppugnatione Turcorum ceciderunt tria milia, inter quos praefecti ac duces magni nominis quattuordecim, uulnerati absque numero, quorum magna pars postea occubuit. Ex oppidanis septem tantum desiderati sunt, uulnerati quinquaginta nouem. Oppidani sequenti die ligna, fasces et aliam aridam materiam corporibus occisorum hostium superiaciunt, deinde igne supposito cadauera concremant, uerentes ne foetida corpora aerem corrumpant, morbumque oppidanis inferant. Imperator, cum accepisset apud Scodram a nostris rem bene et prospere gestam, nihilque ultra de expugnatione oppidi dubitaret, diligentiorem curam ad conualescendum adhibere statuit. Nam et morbus in dies crescebat, et iam audierat Lodouicum Bembum legatum Catari diem suum obiisse, Triadanum quoque Grittum, successorem suum, graui morbo oppressum proximum morti esse, multos praeterea ex praefectis triremium naturae concessisse. Eadem sibi metuens, ad medicos Rhagusium concessit, relicto ibi Stephano Malipetro legato, etiam non satis ualido, qui imperatori affirmat nunquam a Boliana se recessurum, etiam si certa mors sibi instaret, nisi prius hostis obsidionem Scodrae solueret. Rhagusium est ciuitas Dalmatiae, quam Epidaurenses, Epidauro a Gotis euerso, auspicatiore loco condiderunt. Urbs est libera, legibus atque moribus optime instructa; habet senatum atque magistratus, ordinem quoque patriciorum et plebis distinctum. Patricii soli rem publicam administrant, plebs tantum suis rebus studet: de publicis minime curiosa est. Haec ciuitas prae caeteris Dalmatiae urbibus, publicis et priuatis operibus, magnifice extructa est. Habet et naualia ac portum catena clausum. Ciues etiam in diuersis prouinciis mercaturam exercentes caeteros Dalmatas opibus superant. Hic imperator, aduocatis medicis, potionibus ac medicamentis sanitatem procurat. Ciues etiam ipsi, tanquam in aliquem praesentem deum ac uindicem christianae rei publicae certantes, in imperatorem officiosi sunt. Nam fama rerum gestarum imperatoris Mocenici omnia impleuerat. Bassa, cum aduertisset expugnatione Scodram capere non posse (et longo tempore oppidum obsidere non audebat, quoniam acceperat a Venetis ad se opprimendum magnos apparatus fieri), bombardas quas fuderat in frusta concidere iussit, ut aes camelis exportari posset. Erat oppidulum, Dagnum nomine, a Scodra sex milia passuum distans, quod nostri in aduentu Turcorum, quoniam male munitum erat, supposito igne succensum dereliquerant. Huius castelli muros Bassa, ut aliquid fecisse uideretur, destruere et solo aequare iussit. Quibus peractis, obsidionem soluens exercitum dimisit, ipse in Macedoniam se recepit. In hac obsidione oppidani maxime siti laborauerant, penuriaque aquarum multas angustias sustinuerant: nam puerorum, senum et mulierum debilis turbae siti confecti supra duo milia occubuerant. Nec aliquis oppidanorum, cum uiderent coniuges et liberos ante oculos deficere, animum ad deditionem conuertit. Et nisi obsidio soluta esset, quoniam iam in oppido aquae quod uix ad tres dies, modicum quiddam singulis distribuendo, sufficere poterat, non erat, decreuerant omnes uno impetu armati in hostem irruere et ibi, cum hoste uiriliter proeliando, sanguinem suum ulti occumbere. Itaque soluta obsidione omnes ad fluuium ruunt, desiderataque multis diebus aqua se satiant. Hic multi aqua repleti stupidi rigentibus membris statim mortui conciderunt. Imperator audito hostis discessu, cum neque medici neque medicamenta Rhagusina aliquid eum iuuarent, graui ualitudine oppressus Venetias se contulit. Nec post multos dies Triadanus nouus imperator Catari moritur. Stephanus Malipetrus, Mocenici legatus, cum hostis suo discessu secura omnia reliquisset, classem dissoluit. Praefectis nauium mandat uti se ad salubriora loca conferant, suam et naualium turbae sanitatem procurent; nam paene omnes Bolianae morbo correpti iacebant. Ipse quoque infirmus Venetias proficiscitur.

Licet nunc mihi in fine opusculi affirmare, cum multa egregia facta Venetorum legissem atque audissem, nullum tamen extitisse imperatorem quem Mocenico, inuictae uirtutis imperatori, conferre possim. Nam quis eo sapientius futura praeuidit? Quis instantia prudentius disposuit? Quis denique solertius ac diligentius cuncta administrauit? Omnia enim consilia hostium praeoccupans, nullum locum inferendae iniuriae inimicis unquam reliquit. Proelia non minori audacia quam felicitate iniit et confecit. Patiens laboris, somni parcissimus, uictuque militari potius quam imperatorio contentus erat. Semper sollicitus et intentus ne hosti occasionem rei bene gerendae daret, ipse non cessans hostem aliqua insigni clade afficere. Nam praeter urbes captas et prouincias ab eo desolatas atque euersas multae naues onerariae Turcorum mercibus onustae et supra quadraginta biremes cum lembis piraticis interceptae sunt. Piratas omnes captos supplicio affecit. Naues uel igne consumpsit uel ad commodum urbium quae Venetis subditae sunt reliquit. Itaque toto quadriennio, quo ipse imperium administrauit, res publica Veneta ne minimo quidem damno affecta est. Hunc ego uirum non tantum nostris imperatoribus, sed Romanis illis magni animi atque egregiae uirtutis praeferre ausim. Nam hic non ut illi, qui uana ambitione inflati caducis honoribus inhiantes et ad propriam potentiam omnia referentes cuncta gerebant, sed christianae religionis et uero amore patriae captus, semper propriae etiam saluti publicum commodum praetulit. Nec dignitates ei defuere quas, quo uehementius fugiebat, citius consequebatur. Nam et ante imperium censuram integerrime administrauit princepsque in Senatu rogandarum sententiarum saepius fuit, et legationibus ad Pontificem et imperatorem Romanum plerunque functus est. Imperium administrans absens frequenti Consilio procurator diui Marci creatus est, quae dignitas prima post ducatum apud Venetos habetur. Et iam domum reuersus, nondum satis procurata ualitudine, mortuo Nicolao Marcello duce, uniuersa ciuitate in hanc sententiam concurrente dux Venetorum constitutus est; quae dignitas instar Lacedaemoniorum regum apud Venetos habetur. Dux urbi praepositus ac rei publicae princeps omnia ex Senatus consulto administrat. In hoc tantum a Lacedaemoniis Veneti differunt: nam illi dumtaxat ex duabus familiis reges constituebant, Veneti ex qualibet patricia familia, modo moribus et uirtute praestet, ducem suum creant. Nunc ego summum immortalemque Deum precor, uti Mocenicus imperio suo rebus bene ac prospere gestis rei publicae statum firmauit, ita nunc etiam princeps atque dux suo ductu atque auspiciis Venetorum imperium longe lateque propaget.

Impressum est hoc opusculum Venetiis per Bernardum pictorem et Erhardum Ratdolt de Augusta una cum Petro Ioslein de Langencen correctore ac socio. Laus Deo. M. CCCC. LXXVII.


HOME > 'praetor' in 'Coriolanus_Cepionis, Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, Cepionis1'
Coriolanus Cepionis, Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, Coriolani Cepionis. Petri Mocenici imperatoris gestorum liber II <<<    
5358w 13.3306620121 s