Curtius_Rufus_cps5, Historiae Alexandri Magni, 6, 9HOME > 'praetor' in 'Curtius_Rufus, Historiae Alexandri Magni, 6, 9'
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni, 6, CAPUT 8 <<<     >>> CAPUT 10hide dictionary links

(p.181) CAPUT 9

[1] Rex deinde in contionem procedit vultu praeferens dolorem animi. Amicorum quoque maestitia expectationem haud parvam rei fecerat. [2] Diu rex demisso in terram vultu attonito stupentique similis stetit, tandem recepto animo: Paene, inquit, milites, hominum scelere vobis ereptus sum: deum Providentia et misericordia vivo. Conspectusque vestri (p.182) venerabilis coegit, ut vehementius parricidis irascerer, quoniam is primus, immo unus vitae meae fructus est, tot fortissimis viris et de me optime meritis referre adhuc gratiam posse. [3] Interrupit orationem militum gemitus, obortaeque sunt omnibus lacrimae. Tum rex: Quanto, inquit, maiorem in animis vestris motum excitabo, cum tanti sceleris auctores ostendero! Quorum mentionem adhuc reformido et, tamquam salvi esse possint, nominibus abstineo. [4] Sed vincenda est memoria pristinae caritatis et coniuratio impiorum civium detegenda. Quomodo autem tantum nefas sileam? Parmenio, illa aetate, tot meis, tot parentis mei meritis devinctus, omnium nobis amicorum vetustissimus, [5] ducem se sceleri tanto praebuit. Minister eius Philotas Peucolaum et Demetrium et nunc Dymnum, cuius corpus aspicitis, ceterosque eiusdem amentiae in caput meum subornavit. [6] Fremitus undique indignantium [33] querentiumque tota contione obstrepebat, qualis solet esse multitudinis et maxime militaris, ubi aut studio agitur aut ira. [7] Nicomachus deinde et Metron et Cebalinus producti, quae quisque detulerat, exponunt. Nullius eorum indicio Philotas ut particeps sceleris destinabatur. Itaque indignatione expressa vox invicem silentio excepta est. [8] Tum rex: Qualis, inquit, ergo animi vobis videtur, qui huius rei delatum indicium ad ipsum suppressit? Quod non fuisse vanum Dymni (p.183) exitus declarat. [9] Incertam rem deferens tormenta non timuit Cebalinus, nee Metron ne momentum quidem temporis distulit exonerare se, ut eo, ubi lavabar, inrumperet: [10] Philotas solus nihil timuit, nihil credidit. O magni animi virum! Iste regis periculo commoveretur, vultum mutaret, indicem tantae rei sollicitus audiret! [11] Subest nimirum silentio facinus, et avida spes regni praecipitem animum ad ultimum nefas inpulit. Pater Mediae praeest: ipse apud multos copiarum duces meis praepotens viribus maiora, quam capit, spirat. [12] Orbitas quoque mea, quod sine liberis sum, spernitur. Sed errat Philotas. In vobis liberos, parentes, consanguineos habeo: vobis salvis orbus esse non possum. Epistulam deinde Parmenionis interceptam, [34] [13] quam ad filios Nicanorem et Philotan scripserat, recitat haud sane indicium gravioris consilii praeferentem. [14] Namque summa eius haec erat: Primum vestri curam agite, deinde vestrorum: sic enim, quae destinavimus, [15] efficiemus. Adiecitque rex sic esse scriptam, ut, sive ad filios pervenisset, a consciis posset intellegi, sive intercepta esset, falleret ignaros. [16] At enim Dymnus, cum ceteros participes sceleris indicaret, Philotan non nominavit! Hoc quidem illius non innocentiae, sed potentiae indicium est, quod sic ab iis timetur etiam, a quibus prodi potest, ut, cum de se fateantur, ilium tamen celent. Ceterum Philotan ipsius indicat vita. (p.184) [17] Hic Amyntae, qui mihi consobrinus fuit et in Macedonia capiti meo impias conparavit insidias, socium se et conscium adiunxit. Hic Attalo, quo graviorem inimicum non habui, sororem suam in matrimonium dedit. [18] Hic, cum scripsissem ei pro iure tam familiaris usus atque amicitiae, qualis sors edita esset Iovis Hammonis oraculo, sustinuit rescribere, mihi se quidem gratulari, quod in numerum deorum receptus essem, ceterum misereri eorum, quibus vivendum esset sub eo, qui modum hominis excederet. [19] Haec sunt et iam pridem animi alienati a me et invidentis gloriae meae indicia. Quae equidem, milites, quamdiu licuit, in animo meo pressi. Videbar enim mihi partem viscerum meorum abrumpere, si, in quos tam magna contuleram viliores mihi facerem. [20] Sed iam non verba punienda sunt: linguae temeritas pervenit ad gladios. [21] Hos, si mihi creditis, Philotas in me acuit, si ipsi, admisit. Quo me conferam, milites? cui caput meum credam? Equitatui, optimae exercitus parti, principibus nobilissimae iuventutis, eum praefeci, salutem, spem, victoriam meam fidei eius tutelaeque commisi. [22] Patrem in idem fastigium, in quo me ipsi posuistis, admovi, Mediam, qua nulla opulentior regio est, et tot civium sociorumque milia imperio eius dicionique subieci. [85] Unde praesidium petieram, periculum extitit. [23] Quam feliciter in acie occidissem, potius hostis praeda (p.185) quam civis victima! Nunc servatus ex periculis, quae sola timui, [24] in haec incidi, quae timere non debui. Soletis identidem a me, milites, petere, ut saluti meae parcam. Ipsi mihi praestare potestis, quod suadetis, ut faciam. Ad vestras manus, ad vestra arma confugio: invitis vobis salvus esse nolo, volentibus non possum, [25] nisi vindicor. Tum Philotan religatis post tergum manibus obsoleto amiculo velatum iussit induci. Facile adparebat, motos esse tam miserabili habitu non sine invidia paulo ante conspecti. [26] Ducem equitatus pridie viderant, sciebant regis interfuisse convivio: repente reum quidem, sed iam damnatum, immo vinctum intuebantur. [27] Subibat animos Parmenionis quoque, tanti ducis, tam clari civis, fortuna, qui quo modo duobus filiis, Hectore ac Nicanore, orbatus cum eo, quem reliquum calamitas fecerat, absens diceret causam. [28] Itaque Amyntas, regius praetor, inclinatam ad misericordiam contionem rursus aspera in Philotan oratione commovit: proditos eos esse barbaris: neminem ad coniugem suam in patriam et ad parentes suos esse rediturum, velut truncum corpus dempto capite sine spiritu, sine nomine aliena terra ludibrium hostis futuros. [29] Haudquaquam pro spe ipsius Amyntae oratio grata regi fuit, quod coniugum, quod patriae admonitos pignores ad cetera munia exequenda fecisset. [36] [30] Tum [26] Coenus, quamquam Philotae sororem matrimonio secum (p.186) coniunxerat, tamen acrius quam quisquam in Philotan invectus est parricidam esse regis, patriae, exercitus clamitans saxumque, [31] quod forte ante pedes iacebat, corripuit emissurus in eum, ut plerique crediderunt, tormentis subtrahere cupiens. Sed rex manum eius inhibuit dicendae prius causae debere fieri potestatem reo nec aliter iudicari passurum se adfirmans. [32] Tum dicere iussus Philotas, sive conscientia sceleris sive periculi magnitudine amens et attonitus, non attollere oculus, non hiscere audebat. [33] Lacrimis deinde manantibus, linquente animo in eum, a quo tenebatur, incubuit abstersisque amiculo eius oculis paulatim recipiens spiritum ac vocem dicturus videbatur. [34] Iamque rex intuens eum: Macedones, inquit, de te iudicaturi sunt: [35] quaero, an patrio sermone sis apud eos usurus. Tum Philotas: Praeter Macedonas, inquit, plerique adsunt, quos facilius, quae dicam, pereepturos arbitror, si eadem lingua fuero usus, qua tu egisti, non ob aliud, credo, quam ut oratio tua intellegi posset a pluribus. Tum rex: [36] Ecquid videtis adeo etiam sermonis patrii Philotan taedere? Solus quippe fastidit eum discere. Sed dicat sane, utcumque ei cordi est, dum memineritis aeque illum a nostro more quam sermone abhorrere.


HOME > 'praetor' in 'Curtius_Rufus, Historiae Alexandri Magni, 6, 9'
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni, 6, CAPUT 8 <<<     >>> CAPUT 10
983w 14.598478078842 s