Curtius_Rufus_cps5, Historiae Alexandri Magni, 7, 2HOME > 'praetor' in 'Curtius_Rufus, Historiae Alexandri Magni, 7, 2'
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni, 7, CAPUT 1 <<<     >>> CAPUT 3hide dictionary links

(p.205) CAPUT 2

[1] [6] Dum haec Amyntas agit, forte supervenerunt, qui fratrem eius Polemonem, de quo ante est dictum, fugientem consecuti vinctum reducebant. Infesta contio vix inhiberi potuit, quin protinus suo more saxa in eum iaceret. [2] Atque ille sane interritus: Nihil, inquit, pro me deprecor, modo ne fratrum innocentiae fuga inputetur mea. Haec si defendi non potest, meum crimen sit. Horum ob id ipsum melior est causa, [3] quod ego, quia profugi, suspectus sum. At haec elocuto universa contio adsensa est: lacrimae deinde omnibus manare coeperunt adeo in contrarium repente mutatis, ut solum pro eo esset, quod maxime laeserat. [4] Iuvenis erat primo aetatis flore pubescens, quem inter equites tormentis Philotae conturbatos alienus terror abstulerat: desertum eum a comitibus et haesitantem inter revertendi fugiendique consilium, qui secuti erant, occupaverunt. [5] Is tum flere coepit et os suum converberare, maestus non suam vicem, sed propter ipsum periclitantium fratrum. [6] Moveratque iam (p.206) regem quoque, non contionem modo, sed unus erat inplacabilis frater, qui terribili vultu intuens eum: Tum, exclamat, demens, lacrimare debueras, cum equo calcaria subderes, fratrum desertor et desertorum comes. [7] Miser, quo et unde fugiebas? Effecisti, ut reus capitis accusatoris uterer verbis. Ille peccasse sese gravius in fratres quam in semetipsum fatebatur. Tum vero neque lacrimis neque adclamationibus, quibus studia sua multitudo profitetur, temperaverunt. Una vox erat pari emissa consensu, ut insontibus et fortibus viris parceret. Amici quoque data misericordiae occasione consurgunt flentesque regem deprecantur. [8] Ille silentio facto: Et ipse, inquit, Amyntan mea sententia fratresque eius absolve Vos autem, iuvenes, malo beneficii mei oblivisci quam periculi vestri meminisse. Eadem fide redite in gratiam mecum, qua ipse vobiscum revertor. [9] Nisi, quae delata essent, excussissem, aliquid de dissimulatione mea suspicari potuissetis: satius est purgatos esse quam suspectos. Cogitate neminem absolvi posse, nisi qui dixerit causam. [10] Tu, Amynta, ignosce fratri tuo. Erit hoc simpliciter etiam mihi reconciliati animi tui pignus. [7] [11] Contione deinde dimissa Polydamanta vocari iubet. Longe acceptissimus Parmenioni erat, proximus lateri (p.207) in acie stare solitus. [12] Et quam quam conscientia fretus in regiam venerat, tamen, ut iussus est fratres suos exhibere admodum iuvenes et regi ignotos ob aetatem, fiducia in sollicitudinem versa trepidare coepit, saepius, quae nocere possent, quam, quibus eluderet, reputans. [13] Iam armigeri, quibus imperatum erat, produxerant eos, cum exanguem metu Polydamanta propius accedere iubet summotisque omnibus: Scelere, inquit, Parmenionis omnes pariter adpetiti sumus, maxime ego аc tu, quos amicitiae specie fefellit. [14] Ad quem persequendum puniendumque vide, quantum fidei tuae credam te ministro uti statui. Obsides, dum hoc peragis, erunt fratres tui. [15] Proficiscere in Mediam et ad praefectos meos litteras scriptas manu mea perfer. Velocitate opus est, qua celeritatem famae antecedas. Noctu pervenire illuc te volo, postero die, quae scripta erunt, exequi. [16] Ad Parmeniona quoque epistulas feres, unam a me, alteram Philotae nomine scriptam. Signum anuli eius in mea potestate est. Si pater credit a filio inpressum, [8] [17] cum te viderit, nihil metuet. Polydamas [21] tanto liberatus metu inpensius etiam, quam exigebatur, promittit operam conlaudatusque et promissis oneratus deposita veste, quam habebat, Arabica indultur. [18] Duo Arabes, quorum interim coniuges ac (p.208) liberi, vinculum fidei, obsides apud regem erant, dati comites. Per deserta etiam ob siccitatem loca camelis undecimo die, quo destinaverat, perveniunt. [19] Et priusquam ipsus nuntiaretur adventus, rursus Polydamas vestem Macedonicam sumit et in tabernaculum Cleandri [20] praetor hic regius erat quarta vigilia pervenit. Redditis deinde litteris constituerunt prima luce ad Parmenionem coire. Iamque ceteris quoque litteras regis attulerat, iam ad eum venturi erant, cum Parmenioni Polydamanta venisse nuntiaverunt. [21] Qui dum laetatur adventu amici, simulque noscendi, quae rex ageret, avidus quippe longo intervallo nullam ab eo epistulam acceperat [22] Polydamanta requiri iubet. Deversoria regionis illius magnos recessus habent amoenosque nemoribus manu consitis: [23] ea praecipue regum satraparumque voluptas erat. Spatiabatur in nemore Parmenion medius inter duces, quibus erat imperatum litteris regis, ut occiderent. Agendae autem rei constituerant tempus, cum Parmenion a Polydamante litteras traditas legere coepisset. [24] Polydamas procul veniens ut a Parmenione conspectus est vultu (p.209) laetitiae speciem praeferente, ad conplectendum eum cucurrit mutuaque salutatione facta Polydamas epistulam a rege scriptam ei tradidit. [25] Parmenion vinculum epistulae solvens, quidnam rex ageret, requirebat. Illе ex ipsis litteris cogniturum esse respondit. [26] Quibus Parmenion lectis: Rex, inquit, expeditionem parat in Arachosios. Strenuum hominem et numquam cessantem! Sed tempus saluti suae tanta iam parta gloria parcere. [27] Alteram deinde epistulam Philotae nomine scriptam laetus, quod ex vultu notari poterat, legebat: tum eius latus gladio haurit Cleander, deinde iugulum ferit, ceteri exanimum quoque confodiunt. [9] [28] Et armigeri, qui ad primum aditum nemoris adstiterant, cognita caede, cuius causa ignorabatur, in castra perveniunt et tumultuoso nuntio milites concitant. [29] Illi armati ad nemus, in quo perpetrata caedes erat, coeunt et, ni Polydamas ceterique eiusdem noxae participes dedantur, murum circumdatum nemori eversuros denuntiant omniumque sanguine duci parentaturos. [30] Cleander primores eorum intromitti iubet litterasque regis scriptas ad milites recitat, quibus insidiae Parmenionis in regem precesque, ut ipsum vindicarent, continebantur. [31] Igitur cognita regis voluntate non quidem indignatio, sed tamen seditio conpressa est. Dilapsis (p.210) pluribus pauci remanserunt, qui, saltem ut corpus ipsis sepelire permitterent, precabantur. [32] Diu id negatum est Cleandri metu, ne offenderet regem. Pertinacius deinde precantibus materiem consternationis subtrahendam ratus capite deciso truncum humare permisit: [33] ad regem caput missum est. Hic exitus Parmenionis fuit, militiae domique clari viri. Multa sine rege prospere, rex sine illo nihil magnae rei gesserat. Felicissimo regi et ad omnia ad fortunae suae exigenti modum satisfecit. LXX natus annos iuvenis ducis et saepe etiam gregarii militis munia explevit: acer consilio, manu strenuus, carus principibus, vulgo militum acceptior. [34] Haec inpulerint illum ad regni cupiditatem an tantum suspectum fecerint, [16] ambigi potest, quia, Philotas ultimis cruciatibus victus verane dixerit, quae facta probari non poterant, an falsis tormentorum petierit finem, re quoque recenti, cum magis posset liquere, dubitatum est. [35] Alexander, quos libere mortem Parmenionis conquestos esse conpererat, separandos a cetero exercitu ratus in unam cohortem secrevit ducemque his Leonidam dedit, et ipsum Parmenioni quondam intima familiaritate coniunctum. [36] Fere idem erant, quos alioqui rex habuerat invisos. Nam cum experiri vellet militum animos, admonuit, qui litteras in Macedoniam ad suos scripsisset, iis, quos ipse mittebat, perlaturis cum (p.211) fide traderet. Simpliciter ad necessarios suos quisque scripserat, quae sentiebat: aliis gravis erat, plerisque non ingrata militia. [37] Ita et agentium gratias et querentium litterae exceptae sunt. Et, qui forte taedium laboris per litteras erant questi, hanc seorsus cohortem a ceteris tendere ignominiae causa iubet, fortitudine usurus in bello, libertatem linguae ab auribus credulis remoturus. Id consilium, temerarium forsitan quippe fortissimi iuvenes contumelia inritati erant , sicut omnia alia felicitas regis excepit. [38] Nihil illis ad bella promptius fuit: incitabat virtutem et ignominiae demendae cupido et, quia fortia facta in paucis latere non poterant.


HOME > 'praetor' in 'Curtius_Rufus, Historiae Alexandri Magni, 7, 2'
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni, 7, CAPUT 1 <<<     >>> CAPUT 3
1073w 11.086585044861 s