Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, p0 
>>> Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT I. De charitate. hide dictionary links

PROLOGUS.




(PL 88 0597D)

Lector, quisquis es, libellum legens hunc, flagito te scriptor, legas animo, et melliflua grate suscipias verba. Voluntas bona et labor: aliud nihil fuit meum. De Domini et sanctorum suorum dictis est excerpta Scintilla; nec mea exstitit industria, sed Dei totum gratia meique nutritoris Ursini illud operari. (0598D) Iussioni et doctrinae obtemperare volens, paginas quasque scrutans, sententiam reperiens fulgentem, sicuti inventam quasi margaritam aut gemmam statim avidius collegi. Quemadmodum guttae multae fontem efficiunt, sic de diversorum voluminibus congregans testimonia, hunc libellum condere tentavi. (0599A) Veluti de igne procedunt scintillae, ita hunc minutae sententiae pluresque libri inveniuntur fulgentes, ad quarum inter hoc scintillarum volumen, quod qui legere vult, laborem sibi amputat, ne per caeteras paginas iterandum lassescat. Hic habentur quod reperiri desiderat: sed ne id opus quasi sine auctore putetur apocryphum, unicuique sententiae per singula proprium scripsi auctorem. Coenovio Locutiacense Martini sancti, in quo comam mei totondi capitis, ipsum dono, donatumve in perpetuam colligat aetatem, qua sua ab adolescentia ibi me dotaverunt mei degentes domini; scripsi Iesu favente ipse, coramque dedi adolescere Christo, si me facit eorum obedire iussui, et illorum in omnibus efficere copiose perlibens famulatum. (0599B) Et, si aliquid praeter id quod minus studiose gessi, te oro legentem, non ut aemulus vituperes, sed ut benivolus emendes, nomen scribens meum, quod est DEFENSOR, non ob gloriam vanam, sed ut quicunque legit memoriam mei habeat. Sicuti naviganti portus, ita et mihi versus fuit optabilis. Novissime legentibus coniuro et audientibus imploro pro me exorare ultimum, ut quandiu subsisto Dei affluar sapientia, de carne iturus perfrui vitam merear beatam aeternam. Amen.


254w 1.3449048995972 s