Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 1 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, . . . <<<     >>> CAPUT II. De patientia. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0599B) CAPUT PRIMUM. De charitate.

(0599C)

CHRISTUS.

Maiorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Ioan. XIII) .

PETRUS.

Ante omnia mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes, quia charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV; Rom. XIII; Prov. X) .

PAULUS.

Charitas patiens est, benigna est, et reliqua (I Cor. XIII).

Charitate fraternitatis invicem diligentes (Rom. XII) .

IOANNES.

In hoc cognovimus charitatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere (I Ioan. III) .

Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (I Ioan. IV) .

SALOMON.

Odium suscitat rixas, et universa delicta operit charitas (Prov. X) .

AUGUSTINUS.

Si per viam verae charitatis volumus currere, ad aeternam patriam feliciter possumus pervenire.

Sine charitate enim omnia quaecunque facimus, nihil prodest facere.

Vacuum et inane expendimus studium, si non habemus charitatem quae Deus est.

Regnat enim carnalis cupiditas, ubi non est Dei charitas.

Tunc enim homo perfectus est, quando charitate plenus est.

Sine amore charitatis, quamvis quisque recte credat, ad beatitudinem pervenire nequaquam potest.

Tanta est charitatis virtus, ut etiam prophetia et martyrium sine illa nihil esse credantur. (0600A)

Tanta est charitatis virtus, quae si desit, frustra habentur caetera; si adsit, recte habentur omnia.

Ille autem tenet quod pater, et illum nihil latet in divinis moribus, qui charitatem tenet in sermonibus.

Sectamini charitatem dulci ac salubri cibo, sine qua dives pauper est, et in qua pauper dives.

Qui claudunt oculos suos contra charitatem, obdormiscunt in concupiscentiis et in delectatione carnis.

Extende charitatem per totum orbem, si vis Christum amare: quia membra Christi per orbem iacent.

Quomodo enim corpus tuum sine spiritu, hoc est sine anima, si fuerit, mortuum: ita et anima tua sine Spiritu sancto, id est sine charitate, mortua deputabitur. (0600B)

Non enim habitant in unum, nisi in quibus fuerit perfecta charitas Christi.

Nam in quibus non est perfecta charitas, cum in unum sunt, odiosi sunt, molesti sunt, turbulenti sunt, anxietate sua turbant caeteros.

AMBROSIUS.

Sicut sine via nullus venit quo tendit, ita sine charitate, quae dicta est via, non ambulare possunt homines, sed errare.

Eos autem quos ad tolerantiam peccatorum fortes Dei charitas reddit, nulla delectatio carnis, nulla voluptas mala blande corrumpit.

GREGORIUS.

Una quippe et summa est probatio charitatis, si et ipsi diligitur qui adversatur, et ille qui bona impendit. (0600C)

Amandi enim sunt proximi, et impendenda charitas est omnibus, et propinquis et extraneis.

Nec tamen pro eadem charitate a Dei amore flectendum.

Sicut enim multi rami arboris ex una radice procedunt, sic caeterae virtutes ex una charitate generantur.

Nec habet aliquid ramus viriditatis boni operis, qui non permanet in radice charitatis.

Ille vero charitatem habet, qui et amicum diligit in Deo, et inimicum diligit propter Deum.

Pro inimico nihil postulat, qui ex charitate pro eo non orat.

Lex quippe Christi est, charitas unitatis. Nihil hominis est operatio, si non habemus charitatem, quae in his omnibus mandatis Dei, arcem atque principatum tenet. (0600D)

Charitas est dilectio Dei et proximi in toto corde, et in tota mente: ut quaecunque volumus ut faciant nobis homines bona, ita et nos faciamus illis.

Haec est enim lex et prophetae.

Habenti namque dabitur, et abundabit: quia quisque qui charitatem habet, etiam dona percipit alia.

Quisquis charitatem non habet, etiam dona quae percepisse videbatur, amittit.

Necesse est ut erga charitatis vinculum vigilemus.

Tanto namque amplius peccati rubigo confunditur, quanto cor peccatoris magno igne crematur.

Tunc enim mirabiliter ad altum charitas surgit, cum ad ima proximorum se misericorditer inclinat: et cum benigne descendit ad infima, valenter recurrit ad summa. (0601A)

Virtus ergo verae orationis est celsitudo charitatis

Lata quippe est charitas, quae inimicorum dilectione capitur.

Fraterna mala charitas longanimiter portat.

Charitas autem vera est, et amicum diligere in Deum, et inimicum diligere propter Deum.

Quisquis charitatem non habet, omne bonum amittit quod habet.

Vires, quas imperitia denegat, charitas subministrat.

Plerumque charitas quibusdam occupationibus praepedita, et integra flagrat in corde, et tamen non monstratur in opere. (0601B)

Quia sol cum nube tegitur, non videtur in terra, et tamen ardet in coelo: sic esse occupata charitas solet, et intus vim sui ardoris exurit, et foris flammas sui operis non ostendit.

HIERONYMUS.

Terrarum longitudo non separat quoscunque amor iungit.

ISIDORUS.

Quamvis nonnulli fide atque operibus sanctis videantur esse participes, tamen quia privantur charitate fraternae dilectionis, nullum habent incrementum virtutis.

Nullum praemium charitate pensatur.

Charitas enim virtutum omnium obtinet principatum. (0601C)

Tenenda cum sanctis viris unitas charitatis: et quanto se unusquisque subtrahit mundo, tanto necesse est ut se associet bonorum consortio.

Charitas in dilectione Dei et proximi constat.

Servat autem in se dilectionem Dei, qui a charitate non dividitur proximi.

Qui a fraterna societate secernitur, a divinae charitatis participatione privatur.

A regno autem Dei se separant qui semetipsos a charitate dissociant.

Perfecta charitas est dilectio Dei et proximi.

Omnis enim bonitas ex charitate et humilitate procedit. (0601D)

CYPRIANUS.

A dissensionis malo continere suam linguam debet qui novit et diligit vinculum charitatis.

BASILIUS.

Qui charitate plenus est, tranquillo animo et serenissimo vultu procedit.

Vir autem odio plenus ambulat iracundus.

CAESARIUS.

Veram autem charitatem et veram obedientiam retinentes, nihil de nostris meritis praesumamus, sed de Dei virtute confidamus.

Talia enim sunt sine charitate ieiunia, qualis sine oleo lucerna.

Nihil nobis prodest quod nos continuis vigiliis laboribusque conficimus, si intra nos charitatem non habemus. (0602A)

Quia nihil prodest quod affligis corpus tuum, quando nihil proficit in corde tuo.

Si charitas vera et humilitas non adfuerint, de solo habitu religionis praesumere et confidere non debemus.

EPHRAEM.

Charitas columna et firmamentum in anima sancta est.


Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, . . . <<<     >>> CAPUT II. De patientia.
905w 5.6916229724884 s