Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 2 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT I. De charitate. <<<     >>> CAPUT III. De dilectione Dei et proximi. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0602A) CAPUT II. De patientia.

(0602B)

CHRISTUS.

Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V).

In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI).

PETRUS.

Haec est enim gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias, patiens iniuste (I Petr. II) .

Quae enim gratia est, si peccantes et colaphizati suffertis (Ibid.) ?

Sed si benefacientes, patienter sustinetis, haec est gratia apud Deum (Ibid.) .

PAULUS.

Tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem (Rom. V) .

Spes autem non confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Ibid.) .

Si fieri potest, quod in vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes (Rom. XII) .

Patientia enim vobis necessaria, ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem (Hebr. X) .

Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum (Hebr. XII) .

IACOBUS.

Patientia autem opus perfectum habeat, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes (Iacob. I) .

Beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se (Ibid.) .

SALOMON.

Qui patiens est, multa gubernatur sapientia; qui autem impatiens est, exaltat stultitiam suam (Prov. XIV).

Melior est patiens viro forti: et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium (Prov. X) .

Doctrina viri per patientiam noscitur (Prov. XIX) .

Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam (Prov. XXV) .

Melior est patiens arrogante (Eccl. VII) .

AUGUSTINUS.

Qui ergo fuerit patientior ad iniuriam, potentior constituetur in regno.

Quantum patiens est Dominus noster in sustinendis delictis nostris, tantum severus erit in discutiendis actibus nostris.

HIERONYMUS.

Si autem credentium pax Christus est, quicunque sine pace est, consequenter nec Christum habet. (0603A)

Apud Christianos enim non qui patitur, sed qui facit contumeliam, miser est.

Gravius est sustinere quem nolis, quam desiderare quem diligis.

Sicut ad proprias iniurias patientes esse debemus, ita si aliquem viderimus erga Deum ore sacrilego blasphemantem, illi tenere non debemus patientiam, quin potius sacrilego resistere, et os blasphemum veritatis responsione damnare.

AMBROSIUS.

Ad faciem publicam patientiam fingunt, et in animo iracundiae virus abscondunt.

Ad nocendum parati, cum nocendi tempus advenerit.

Tribus modis virtus patientiae exerceri solet. (0603B)

Aliquando enim sunt quae a Deo, aliquando quae ab antiquo adversario, aliquando quae a proximo sustinemus.

A proximo namque persecutiones, damna et contumelias.

Ab antiquo adversario tentamenta, a Deo autem flagella toleramus.

GREGORIUS.

Ad pacis donum nequaquam pervenire potest qui pacem Domini discordiae furore rumpit.

Patientia vera est aliena mala unanimiter perpeti, et contra eum qui mala irrogat nullo dolore morderi.

Sine ferro martyres esse possumus, si patientiam veritatis in animo servamus. (0603C)

Tanto ergo quisque minus ostenditur doctus, quanto minus convincitur patiens.

Igitur, cum patientia relinquitur, etiam bona reliqua quae iam gesta sunt, destruuntur.

Patientia enim vera est quae et ipsum amat quem portat.

Non tolerare et odisse, non est virtus mansuetudinis, sed velamen furoris.

Cum resistere possumus irae superbientium, humiliter declinemus.

Gloriosius est iniuriam tacendo fugere, quam superare respondendo.

Supernus arbiter noster, etsi pondus considerat in retributione, tamen vires pensat in pondere. (0603D)

Quantum laeta mens fuerit per amorem, tantum erit et patiens per longanimitatem.

Tantum quisque portat proximum, quantum amat: si enim amas, portas; si desistis amare, desistis et tolerare.

Quem minus diligimus, minus etiam toleramus.

BASILIUS.

Pacificus homo consortium angelorum merebitur; invidus autem particeps daemoniorum efficietur.

Qui patienter hic tolerat mala, in futuro gloriam merebitur.

Pax enim effugat discordias, invidia autem copulat eas. (0604A)

Sicut pax secreta mentis illuminat, ita invidia occulta cordis obcaecat: homo autem pacificus securam possidet mentem. At invidus in tribulatione est semper.

Fili, si cupis patientiam habere, moneo primum teipsum ut ad mandata divina excites mentem tuam.

Ex abundantia laetitiae pacificus homo dignoscitur, et ex vultu marcido et furore pleno invidus demonstratur.

Vir benignus etiamsi patiatur iniuriam, pro nihilo ducit.

Iniquus autem etiam parvum verbum audiens a proximo, contumeliam arbitratur.

Qui enim amplectitur pacem in mentis suae hospitio, mansionem praeparat Christo; quia Christus pax est, et in pace consuevit requiescere. (0604B)

Si quis tibi intulerit mala, ne irascaris; sed dole potius pro eo, quia Deus illi irascitur.

ISIDORUS.

Non autem potest esse in pace qui spem suam ponit in homine.

Qui vitae futurae diligenter excogitat praemia, mala omnia vitae praesentis aequanimiter portat.

Gravius torquetur impius, mundi excogitando commoda, quam iustus tolerando adversa.

Qui enim bona mundi diligit, velit nolit, timoris poenae succumbit.

Patienter ab uno ferendum est, quod multis accidit tolerabile.

Poena huius mundi brevis est: et qui affligit, et qui affligitur, mortalis est.

Malorum perversitas non te occidit, sed erudit. (0604C)

Habeto patientiam in adversis: et promptior esto ad suscipienda, quam ad ferenda molesta.

Contumelias detrahentium patientia superat.

Sagittas contumeliae patientiae clypeus frangit.

Contra linguae gladium, patientiae praebe scutum.

Magna est virtus, si non laedas a quo laesus es.

Maior virtus, si etiam laesus remittas.

Maxima autem virtus gloriae, si, cui potuisti nocere, parcas.

CYPRIANUS.

Pacificos enim et concordes Deus in domo sua habitare praecepit.

Ut qui filii Dei esse coepimus, in Dei pace maneamus: et quibus spiritus unus est, unus sit animus et sensus. (0604D)

Sacrificium Deo maius est pax vera et fraterna concordia.

Qui pacem Christi et concordiam rumpit, adversus Christum facit, qui dixit: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis.

Pacem quippe quaerere debet filius pacis.

Neque enim potest quis accipere dolorum et passionum coronam, nisi praecesserit in dolore et passione patientia.

Neque enim potest veraciter bona docendo impendere, si vivendo nescit aequanimiter aliena mala tolerare.

Quisquis lenis et mitis est, Dei patris imitator est. (0605A)

EX VITIS PATRUM.

Patiens homo rivulus fons est, omnibus exhibens delectabilem potum.

IOSEPHUS.

Vir enim patiens est qui praesentia non timet, et futura cogitat, et nescit trepidare ubi est timor.


Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT I. De charitate. <<<     >>> CAPUT III. De dilectione Dei et proximi.
908w 8.6075799465179 s