Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 3 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT II. De patientia. <<<     >>> CAPUT IV. De humilitate. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0605A) CAPUT III. De dilectione Dei et proximi.

(0605B)

CHRISTUS.

Qui diligit me, mandatum meum servabit (Ioan. XIV) .

Si diligitis me, mandata mea servate (Ibid.) .

Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint: quodcunque volueritis, petetis, et fiet vobis (Ioan. XV).

In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis adinvicem (Ioan. XIII) .

In fraternitatis amore simplici, ex corde invicem diligite attentius (I Petr. I) .

PAULUS.

Dilectio proximi malum non operatur (Rom. III) .

Plenitudo ergo legis est dilectio (Ibid.)

Ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo, in odorem suavitatis (Ephes. V) .

Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII).

Quod oculus non vidit, nec auris audivit, et in cor hominis non ascenderunt, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum (I Cor. II) .

IOANNES.

Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est (I Ioan. II) .

Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est: et in tenebris ambulat, et nescit quo eat: quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius (Ibid.) .

Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos (I Ioan. IV) .

Si quis dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est (Ibid.) .

Hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum (Ibid.) .

Qui autem non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere (Ibid.) ? (0606A)

IESUS SIRACH.

Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur (Prov. XVII) .

Qui diligit Deum, exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur (Eccles. III).

Dilige eum qui fecit te, et ministros eius non derelinquas (Eccles. VII).

Dilige Deum, et invoca eum in salute tua (Eccles. XIII) .

Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi (Ibid.) .

Omnis caro ad similem sibi coniungetur, et omnis homo simili sui sociabitur (Ibid.) .

Dilige proximum, et coniungere fide cum illo (Eccles. XXVII) .

Sicut qui dimittit avem de manu sua, sic qui dereliquisti proximum tuum (Ibid.) .

Oculi Domini in diligentes se (Eccles. XXXIV) .

AUGUSTINUS.

Vita nostra dilectio est: si vita nostra dilectio est, mors odium est.

Hominem enim vincis humana felicitate, diabolum vincis inimici dilectione.

Enutriatur in te dilectio, quae sola ducit ad vitam.

Non autem carnalis, sed spiritualis inter vos debet esse dilectio.

Nihil pretiosius Deo virtute dilectionis. (0606B)

Nihil desiderabilius est diabolo exstinctione charitatis.

HIERONYMUS.

Sanctus amor impatientiam non habet, falsus rumor cito opprimitur.

Omnem hominem fratrem tuum iudica esse: memento quod unus artifex condidit nos.

Amor ordinem nescit.

Facilius enim negligentia emendari potest, quam amor nasci.

AMBROSIUS.

Proximos autem nostros tunc diligimus sicut nos, si non propter accepta beneficia vel impetrata, sed propter hoc tantummodo, quia sunt naturae nostrae participes. (0606C)

Acquirit filium, qui fratrem acquirit amore.

GREGORIUS.

Probatio ergo dilectionis, exhibitio est operis.

Qui diligit Deum, et eius mandata custodit, in illius cor Dominus venit, et mansionem facit.

Neque enim posset quisquam diligere Deum, si eum quem diligit, non haberet.

In proximi enim dilectione dignoscitur, qualiter perveniri debeat ad amorem Dei.

Hi nimirum et proximum diligunt, et tamen illa sublimia dilectionis praemia non assequuntur, qui amorem suum non spiritualiter, sed carnaliter impendunt. (0606D)

Sicut autem ignis amoris mentem erigit, ita ignis malitiae mentem involvit.

Amando enim Deum, nostra in nobis mala persequimur.

Diligendo enim proximum, in quo prodesse possumus, festinamus.

Sicut mors corpus interimit, sic amorem rerum corporalium aeternae vitae charitas occidit.

Vis amoris hoc agere solet in animo ut quae ipse semper cogitat nullum alium credat ignorare.

Sancta enim desideria ex dilectione crescunt; si autem dilatione deficiunt, desideria non sunt.

Quidquid praecipitur, in charitate sola pensatur.

Nec Deus vere sine proximo, nec proximus vere diligitur sine Dec. (0607A)

Si quis autem quemlibet amat, et propter Deum non amat, charitatem non habet, sed habere se putat.

Charitas autem vera est, cum et in Deo diligitur amicus, et propter Deum diligitur inimicus.

Ille enim propter Deum diligit eos quos diligit, qui etiam eos diligere scit a quibus non diligitur.

BASILIUS.

Unaquaeque anima, quantum lata fuerit in amore proximi, tantum alta erit in cogitatione Dei.

Qui diligit fratrem, in tranquillitate est cor eius.

Fratrem vero odiens, tempestate circumdatus est.

Ex tota igitur mente tua dilige Deum, ut in omnibus actibus tuis placeas illi. (0607B)

Deus enim non tantum vult verbis diligi, sed corde puro et operibus iustis.

Magis ergo omnibus diligamus Deum, qui et nos et parentes nostros propriis manibus finxit: et cuncta nobis bona quae erga nos geruntur quotidie eius beneficiis ascribamus.

Christus diligendus est supra parentes, quia non nobis tribuunt parentes ea quae Christus.

Proximum tuum habeto tanquam unum ex membris tuis.

Cum nobis Deus magna beneficia praestat, nihil exigit a nobis, nisi ut diligamus eum, et templa nostra ei servemus: ut ille semper in nobis habitet, et nos in illo permaneamus. (0607C)

ISIDORUS.

Ex toto corde Christum non diligit qui hominem odit.

Dilectio Dei morti comparatur, dicente Salomone: Valida est ut mors dilectio (Cant. VIII) .

Sicut mors violenter separat animam a corpore, ita dilectio Dei violenter segregat hominem a mundano et carnali amore.

Diligendo proximum, purgas oculum ad videndum Deum.

Qui Dei praecepta contemnit, Deum non diligit.

Neque enim regem diligimus, si odio leges eius habemus.

Nec poterit Deum diligere qui noscitur in proximi dilectione errare. (0607D)

Bonorum discretio est, non odisse personas, sed culpas: et recta pro falsis non spernere, sed probare.

Qui imperfecti sunt in Dei amore, saepe se a vitiis separare disponunt: sed pondere vitiorum aggravati, rursus ad ea vitia quae optant relinquere, revolvuntur.

Minus quam inter duos dilectio Dei esse non potest.

Multum in terra diversus est, qui carnaliter hominem moriturum plus diligit quam oportet.

Dum rem amore concupiscimus temporalem, amittimus veram dilectionem.

Amando enim Deum, nostra in nobis mala persequimur.

Diligendo autem proximum, in quo prodesse possumus, festinamus. (0608A)

CYPRIANUS.

Deus, inquit, dilectio est: qui manet in dilectione, in Deo manet, et Deus in eo.

Cum Deo non possunt manere qui esse in Ecclesia Dei unanimes noluerunt.

EX LIBRO CLEMENTIS.

Stultum est enim aliquid amare plus quam Deum.

Menti enim quam repleverit memoria Dei, maligno non dabitur locus.

EPHRAEM.

Si quis autem dilexerit Deum, illius in terra non erit mens: sed semper superiora desiderat quae amavit.

Inde educatur, inde illuminatur, inde reficitur, tanquam de dulcissimo fonte.


Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT II. De patientia. <<<     >>> CAPUT IV. De humilitate.
1022w 5.6993379592896 s