Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 4 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT III. De dilectione Dei et proximi. <<<     >>> CAPUT V. De indulgentia. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0608A) CAPUT IV. De humilitate.

(0608B)

CHRISTUS.

Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI) .

Deus per prophetam dixit: Ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu, et trementem sermones meos (Esa. LXVI) ?

Omnis enim qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV) .

PETRUS.

Omnes autem invicem insinuate humilitatem: quia Deus superbis resistit, humilibus autem gratiam dat (I Petr. V).

Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis (Ibid.) .

IACOBUS.

Humiliamini in conspectu Dei, et exsultabit vos (Iacob. IV).

PAULUS.

Estote unanimes, idipsum sentientes, nihil per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes (Philip. II) .

Non alta sapientes, sed humilibus consentientes (Rom. XII).

SALOMON.

Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia (Prov. XI) .

Ubi autem humilitas, ibi et sapientia. (0609A)

Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria (Prov. XXIX) .

Priusquam conteratur, exaltatur cor hominis; et antequam glorificetur, humiliatur (Prov. XVIII) .

Melius est humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis (Prov. XVI) .

IESUS SIRACH.

Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam (Eccles. III) .

Ab humilibus honoratur Deus (Ibid.) .

Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris (Eccles. XIII) .

Est qui nequiter humiliat se, et interiora eius plena sunt dolo (Eccles. XXIX) .

ORIGENES.

Si humilis et quietus non fueris, non potes habere in te gratiam Spiritus sancti.

AUGUSTINUS.

Deus humilis factus est, erubescat homo fieri superbus.

Semper conscientia servi Dei humilis esse debet et tristis: scilicet ut per humilitatem non superbiat, et per utilem moerorem cor ad lasciviam non dissolvat.

Illa namque attendit laudem Dei, et verba oris eius cuius cervicem inclinat humilitas, et non erigit superbia. (0609B)

HIERONYMUS.

Ad summitatem virtutum non potentia, sed humilitate venitur.

GREGORIUS.

Cor quippe carnale, dum huius vitae quaerit gloriam, humilitatem respuit.

Humilitas quantum inclinatur ad ima, tantum proficit in excelsa.

Tantum enim necesse est ut se unusquisque in humilitate deprimat, quantum, si sit electus, ignorat.

Quamvis bona sua unusquisque in proximo suo percipiendo ostendat, recta non erunt, si humilitate caruerint.

Qui enim humilis fuerit, exaltabitur in gloria.

Magna virtus humilium est: qui ex desiderio loca ultima tenentes (si per humilitatem in altum non sublevant) coelestis regni purpuram in mente servant. (0609C)

Via Domini ad cor dirigitur, cum veritatis sermo humiliter auditur.

In cunctis se despicit, qui in suis oculis esse humilem profitetur.

Quaelibet adsint, nulla opera sunt nisi humilitate condiantur.

Tanto ergo esse debet humilior quisque ex munere, quanto se obligatiorem esse conspicit in reddenda ratione.

Eam quippe, quam non invenit humilem, veritas fugit mentem.

Illic eos a sorte humilium iudex separat, qui se hic in superbiae cornibus exaltant.

Humiles donum accipiunt, quo a se corda superbientium repellunt. (0609D)

BASILIUS.

Humilis licet habitu vilissimus sit, gloriosus tamen est virtutibus.

Superbus autem etsi decorus videatur aspectu, tamen operibus vilis est.

ISIDORUS.

Qui enim sine humilitate congregat virtutes, quasi inventum pulverem portat.

Cogitatio cordis nostri tanto apud Deum in imo est, quanto ab hominibus in alto.

Et humilitas cordis nostri tantum apud Deum in alto est, quantum hominibus in imo.

Humilia valde spiritum tuum, quoniam vita carnis impiae ignis et vermis est. (0610A)

Sine humilitate et charitate, virtus quaelibet in vitium deputabitur.

Summa monachi virtus est humilitas.

Summum eius vitium, superbia.

Esto in humilitate fundatus, esto omnium novissimus et ultimus.

Humilia te ut exalteris, minimum te fac omnibus, nulli te praeponas, nullum te superbiorem reputes.

Aestima omnes superiores esse te.

Quamvis summus cum sis, humilitatem tene: quia si humilitatem tenueris, gloriosus eris. Quantum enim humilior fueris, tantum te sequetur altitudo gloriae.

Descende ut ascendas, humiliare ut exalteris, ne exaltatus humilieris. (0610B)

Humilitas lapsum non novit.

Humilitas lapsum nunquam passa est.

Qui enim sibi vilis est, ante Deum magnus est.

Et qui sibi displicet, Deo placet.

Esto igitur parvus in oculis tuis, ut sis magnus in oculis Domini.

Tanto enim eris pretiosior ante Deum, quanto fueris despectior ante oculos tuos.

Porta quoque semper verecundiam in vultu, de recordatione delicti.

Pulvis es, et in pulvere sede.

Cinis es, et in cinere vive.

In summo honore, summa tibi sit humilitas.

Non te extollat honor. (0610C) Tanto maiore humilitate eris perspicuus, quanto maiore dignitate magis probatus.

CAESARIUS.

Nunquam enim vera humilitas et vera obedientia sine charitate aut erunt, aut esse poterunt.

Quia sicut ignis sine calore vel splendore non est, ita et charitas sine humilitate et vera obedientia esse non potest.

EX VITIS PATRUM.

Corporalis labor dux est humilitatis.

Omnis enim labor sine humilitate vanitas est.

Humilitas nec ipsa irascitur, nec aliis irasci permittit.

Humilitas est, si, quando peccaverit in te frater tuus, antequam ille poeniteat, indulseris ei. (0610D)

Sicut Ioannes praecursor fuit Iesu, omnes trahens ad eum, ita et humilitas praecursor est charitatis.

Qui non habet charitatem, perdit vitam.


781w 4.9445309638977 s