Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 5 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT IV. De humilitate. <<<     >>> CAPUT VI. De compunctione. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0610D) CAPUT V. De indulgentia.

(0611A)

CHRISTUS.

Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius, reconciliare fratri tuo, et tunc veniens offer munus tuum (Matth. V) .

Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet vobis et Pater vester coelestis delicta vestra: si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI) .

PAULUS.

Cum patientia supportantes invicem, et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam. Sicut Deus donavit vobis, ita et vos (Ephes. IV) (Coloss. III).

PETRUS.

Non reddentes malum pro malo, vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictione haereditatem possideatis (Prov. XX; I Pet. III).

SALOMON.

Ne dicas, Reddam malum. (0611B) Exspecta Dominum, et liberabit te (Proverb. XX; Rom. XII) .

Remitte proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur (Eccli. XXVIII) .

AUGUSTINUS.

Unusquisque talem in fulgentiam accepturus est a Deo, qualem et ipse dederit proximo suo.

HIERONYMUS.

Quomodo Deus in Christo nobis nostra peccata donavit, sic etiam nos iis qui in nos peccant, dimittamus.

GREGORIUS.

Ille recte sui delicti veniam postulat, qui hoc quod prius in ipso delinquitur, relaxat.

Dimittamus enim quod debetur nobis, ut dimittatur quod debetur a nobis.

Tunc quisque quod recte petit, adipiscitur, cum eius animus in petitione nec inimici odio fuscatur. (0611C)

Fundit os pro adversario precem, sed utinam cor teneat amorem.

Cum diligendo lucrum de inimicis facere possumus, etiam ipsi amici sunt qui persequuntur.

Nec curat antiquus hostis ut terrena tollat a nobis, sed ut charitatem in nobis feriat.

ISIDORUS.

Non enim possunt peccata dimitti ei qui in se peccanti debita non dimittit.

Qui fratrem suum tardius sibi conciliat, Deum sibi tardius placat.

Frustra enim propitiare Deum quaerit qui cito placari proximo negligit. (0611D)

Quomodo Deus in Christo nobis nostra peccata donavit, sic et nos iis qui in nos peccant dimittamus.

Ignoscendum est cuique, dum veniam postulat.

CAESARIUS.

Qui enim in se peccanti clementer indulserit, nullum peccati vestigium in illius anima remanebit.

ANASTASIUS.

Si non dimittis iniuriam quae tibi facta est, non orationem pro te facis, sed maledictionem super te inducis.

Sic enim dicis: Sic mihi dimitte, sicut et ego dimisi.

IN COLLATIONIBUS.

Tantum enim remittitur nobis quantum nos remiserimus eis qui nobis quacunque malignitate nocuerunt. (0612A)

CYPRIANUS.

Quisquis enim illi qui in eum peccavit dimittit ignoscendo peccatum, sine dubio eleemosynam facit.


394w 2.0418939590454 s