Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 6 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT V. De indulgentia. <<<     >>> CAPUT VII. De oratione. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0612A) CAPUT VI. De compunctione.

(0612B)

CHRISTUS.

Amen, amen dico vobis: Quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit: vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium (Ioan. XVI).

PAULUS.

Gaudete cum gaudentibus, flete cum flentibus (Rom. XII).

Qui flent, tanquam non flentes sint: et qui gaudent, tanquam non gaudentes (I Cor. VII) .

IACOBUS.

Miseri estote, lugete et plorate: risus vester in luctum convertetur, et gaudium in moerorem (Iacob. IV) .

SALOMON.

Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat (Prov. XIV) .

AUGUSTINUS.

Qui non habet compunctionem, non habet mundam orationem.

Thesaurus est bona compunctio, et inenarrabile gaudium in anima hominis. (0612C)

Anima hominis quae in oratione compungitur, valde illi proficit ad salutem.

HIERONYMUS.

Non minus laudandus est vir fortis in luctu quam in bello.

AMBROSIUS.

Vox enim psalmodiae cum intentione cordis agitur: per hanc omnipotenti Deo iter ad cor paratur, ut intentae menti prophetiae mysteria, vel compunctionis gratiam infundat.

Cum per orationem compunctio infunditur, via nobis in corde, per quam ad Iesum in fine pervenitur, paratur. (0612D)

Irriguum quippe superius accipit anima, cum sese in lacrymis coelestis regni desiderio affligit: irriguum vero inferius accipit anima, cum inferni supplicia flendo pertimescit.

Revertentes nos Dominus clementer amplectitur, quia peccatorum vita ei esse indigna iam non potest quae fletibus lavatur.

Non dubitare debemus circa finem iustificari hominem per poenitentiae compunctionem. Sed quia raro id fieri solet, metuendum est ne dum ad finem differtur conversio, insperata ante occupet mors quam subveniat poenitentia. Non ergo in fletibus, non in actibus, sed in Domino confidamus.

Quia ergo post baptismum inquinamus vitam, baptizemus in lacrymis conscientiam.

Inquinati post aquam salutis, renascamur ex lacrymis. (0613A)

BASILIUS.

Ubi autem fuerint lacrymae, spiritualis ignis accenditur, qui secreta mentis illuminat.

ISIDORUS.

Prius enim purganda lacrymis sunt vitia quae gessimus, et tunc mundata mentis acie, id quod quaerimus contemplemur, ut dum antea flendo a nobis peccati caligo detergitur, mundatis cordis oculis libere superna inspiciantur.

Qui veras lacrymas indesinenter fundit, et tamen peccare non desinit, hic lamentum habet, sed mundationem non habet.

Compunctio cordis est humilitas mentis cum lacrymis oriens de recordatione peccati et timore iudicii. (0613B)

Illa est conversis perfectior compunctionis affectio quae omnes a se carnalium desideriorum affectus repellit, et intentionem suam toto mentis studio in Dei contemplationem defigit.

Geminam esse compunctionem dicimus, qua propter Deum anima cuiusque electi efficitur: id est, vel dum operum suorum mala considerat, vel dum desiderio aeternae vitae suspirat.

Quatuor sunt qualitates affectionum quibus mens iusti salubriter taedio compungitur, hoc est, memoria praeteritorum facinorum, consideratio peregrinationis suae in huius vitae longinquitate, recordatio poenarum futurarum, et desiderium supernae patriae, quatenus ad eam quantocius valeat pervenire. (0613C)

Sunt qui ex vera cordis compunctione sui accusatores fiunt: sed tantum ad se esse peccatores assignant, ut ex ficta humilitate confessionis locum inveniant sanctitatis.

Lacrymae enim poenitentiae apud Deum pro baptismate reputantur.

Quapropter dilige lacrymas, et suaves tibi sint lacrymae.

Delectent te semper luctus et lacrymae.

Esto tantum pronus ad lamenta, quantum fuisti pronus ad culpam.

Qualis tibi fuit ad peccandum intentio, talis sit ad poenitendum devotio.

Gravia enim peccata grandia lamenta desiderant. (0613D)

EPHRAEM.

Beatus namque est, et ter beatus, quisquis habet compunctionem secundum Deum.

Compunctio sanitas est animae.

Compunctio illuminatio est animae.

Compunctio remissio peccatorum est.

Compunctio Spiritum sanctum perducit ad se.

Compunctio unigenitum Christum facit habitare in se.

Lacrymae apud Deum fiduciam dant semper.

Ubi lacrymae abundant, ibi cogitationes sordidae non approximant.


547w 5.5876660346985 s