Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 7 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT VI. De compunctione. <<<     >>> CAPUT VIII. De confessione. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0613D) CAPUT VII. De oratione.

(0614A)

CHRISTUS.

Omnia quaecunque petieritis, in oratione credentes, accipietis (Matth. XXI) .

Vigilate omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere omnia quae futura sunt, et stare ante Filium hominis (Luc. XXI) .

Orate autem, ne fiat fuga vestra in hieme vel Sabbato (Matth. XXIV).

PETRUS.

Impertientes invicem honorem tanquam cohaeredibus gratiae vitae, ut non impediantur orationes vestrae (I Petr. III).

PAULUS.

Orationi instantes, orantes omni tempore in spiritu, vigilantes in omni iustitia (Rom. XII) .

IACOBUS.

Orate pro invicem, ut salvemini (Iacob. V)

Multum enim valet deprecatio iusti assidua (Ibid.) .

SALOMON.

Longe est Dominus ab impiis, et orationes iustorum exaudiet (Prov. XV) .

Melior est finis orationis quam principium (Eccles. VII) .

Ante orationem praepara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum (Eccles. XVIII) .

Qui conservat verbum, multiplicat orationem (Eccles. XXXV) .

Deprecationem laesi exaudiet Deus (Eccles. XXXIV) .

Oratio humiliantis se nubes penetrabit (Ibid.) .

Fili, in tua infirmitate ne despicias te ipsum, sed ora Deum, et ipse curabit te (Eccles. XXXVIII) .

Averte a delicto, et dirige manus, et ab omni delicto munda cor tuum (Ibid.) .

AUGUSTINUS.

Orationibus mundamur, lectionibus instruimur: utrumque bonum est si liceat: si non liceat, melius est orare quam legere, quia in lectione cognoscimus quid facere debemus, in oratione eadem accipimus quae postulamus.

Neque die vaces, neque nocte: sed cum somnus de oculis tuis ceciderit, tunc sensus tuus in oratione vigilet.

Oratio munda a peccatis habet salutem.

In oratione paratus esto: ostende conscientiam cordis tui, ut ampliorem gratiam consequaris. (0614D)

HIERONYMUS.

Sicut militem sine armis ad bellum exire non convenit, ita homini christiano procedere quolibet sine orationibus non expedit.

Egredientes de hospitio armet oratio.

Regredientibus de platea oratio occurrat.

GREGORIUS.

Quanto graviori tumultu cogitationum carnalium premimur, tanto orationi ardentius insistere debemus.

Ad Deum quippe corda cum manibus levare, est orationi nostrae studium cum merito boni operis imponere.

Citius ad precem iudex flectitur, si a pravitate sua petitor corrigatur.

Ille ergo in nomine Salvatoris petit, qui illud petit quod ad veram salutem pertinet. (0615A)

Nam si id quod non expedit petitur, non in nomine Iesu petitur.

Cum vero orationi vehementer institerimus, stat Iesus ut lucem restituat. Quia Deus in corde figitur, lux amissa reparetur.

Qui autem terrenis actibus liber soli Deo vacare meruit, pro delinquentibus proximis exoret.

Ea quae perscrutari in nobismetipsis plenius nitimur, saepe verius orando quam investigando penetramus.

ISIDORUS.

Oratio cordis est, non labiorum: neque enim verba deprecantis Deus intendit, sed orantis cor aspicit.

Melius est autem cum silentio orare cordis, quam solis verbis sine intuitu mentis. (0615B)

Quod si tacite cor oret, et vox sileat, quamvis homines lateat, Deum latere non potest, qui conscientiae praesens est.

Pura est oratio, quam in suo tempore saeculi non interveniunt curae.

Longe quippe a Deo est animus, qui in oratione cogitationibus saeculi fuerit occupatus.

Tunc ergo veraciter oramus, quando aliunde non cogitamus.

Sed valde pauci sunt qui tales orationes habeant; et licet in quibusdam sint, difficile est tamen ut semper sint.

Sicut orationibus regimur, ita psalmorum studiis delectemur: psallendi enim utilitas tristia corda consolatur. (0615C)

Tantus esse debet orantis erga Deum affectus, ut non desperet precis effectum.

Inaniter autem oramus, si spei fiduciam non habemus.

Qui a praeceptis Dei avertitur, quod in oratione postulat non merebitur.

Si autem id quod praecepit Deus, facimus, id quod petimus sine dubio obtinemus.

Oratio in praesenti tantum vita pro remedio peccatorum effunditur, psalmorum autem decantatio perpetuam Dei laudem demonstrat, et gloriam sempiternam.

Dei servus quoties quolibet tangitur vitio, toties ad orationem se subdat.

Quia frequens oratio vitiorum impugnationem exstinguit. (0615D)

Tamen perseveranter intendere oportet animum nostrum orando atque psallendo, quousque importunas desideriorum carnalium suggestiones, quae nostris obstrepunt sensibus, fortissima intentione superemus.

Dum enim oramus, ad memoriam culpam reducimus.

Cum Deo assistimus, gemere et flere debemus, reminiscentes quam gravia sint scelera quae commisimus, et quam dura inferni supplicia quae timemus.

Mens enim nostra coelestis est: et tunc orando Deum bene contemplatur, quando nullis terrenis curis aut erroribus impeditur. (0616A)

Purgandus est itaque primum animus, atque a temporalium rerum cogitationibus segregandus, ut pura acies cordis ad Deum vere et simpliciter dirigatur.

Tunc impetrari divinam misericordiam credimus, quando simplici affectu assistimus cum oramus.

Tunc autem magis diabolus cogitationes curarum saecularium humanis ingerit mentibus, quando orantes aspexerit.

Qui laeditur, non desistat orare pro se laedentibus; alioquin, iuxta Dei sententiam, peccat qui pro inimicis non orat.

Nihil proficit oratio illius, cuius adhuc dolor in mente, vel odium manet in pectore. (0616B)

Cor enim cum manibus levat qui orationem cum opere sublevat.

Quisquis orat, et non operatur, cor levat et manas non levat.

Quisquis ergo operatur et non orat, manus levat, et cor non levat.

Ergo et orare necesse est, et operari.

Culpabiliter ad Dominum manum erigit, qui facta sua orando iactanter prodit.

Qui enim iactanter orat laudem appetendo humanam, non solum oratio eius non delet peccatum, sed etiam ipsa vertitur in peccatum.

Quoties orantes non cito exaudimur, nostra nobis facta in oculis proponamus; ut hoc ipsum quod differtur, divinae reputetur iustitiae et culpae nostrae. (0616C)

Saepe enim multos Deus non exaudit ad voluntatem, ut exaudiat ad salutem.

Non enim conciliat Deum multiplex orantis sermo, sed purissima sinceraque orationis intentio.

Oratio frequens diaboli iacula submovet.

Oratio continua diaboli tela exsuperat.

Immundos enim spiritus orationis vincit instantia, quia daemonia per orationem vincuntur.

EX LIBRO CLEMENTIS.

Disciplina nobis est orare pro interfectoribus et pro persecutoribus nostris.

BASILIUS.

Oratio namque grandis monitio est animae.

Per orationes purissimas omnia nobis utilia tribuuntur a Domino, et cuncta noxia procul dubio effugantur. (0616D)

CYPRIANUS.

Bona est oratio cum ieiunio, et eleemosyna cum iustitia.

Cito orationes ad Dominum ascendunt, quas ad eum merita nostri operis imponunt.

CAESARIUS.

Sic lectioni et orationi debetis incumbere, ut interdum etiam manibus aliquid possitis exercere.

ISIDORUS.

Duobus modis oratio impeditur, ne impetrare quisque valeat postulata: hoc est, si aut mala quisque adhuc committit, aut si delinquenti sibi debita non dimittit. (0617A)

EX VITIS PATRUM.

Sicut venenata animalia fortiores herbae vel pigmenta expellunt, ita et cogitationes sordidas oratio cum ieiunio repellit.

Quales orationes volumus invenire, tales nos ante tempus in orationem praeparare debemus.

Christo enim mens coniuncta, et praecipue tempore orationis intenta, nihil malum, nihil superfluum recipit.


Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT VI. De compunctione. <<<     >>> CAPUT VIII. De confessione.
995w 5.9916830062866 s