Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 8 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT VII. De oratione. <<<     >>> CAPUT IX. De poenitentia. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0617A) CAPUT VIII. De confessione.

(0617B)

CHRISTUS.

Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in coelis est (Matth. X) .

PAULUS.

Ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X) .

IACOBUS.

Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini (Iacob. V) .

SALOMON.

Qui abscondit peccata sua, non dirigetur (Prov. XXVIII) .

Qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur (Ibid.) .

IOANNES.

Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est (I Ioan. I) .

Si confiteamur peccata nostra, fidelis et iustus est, ut remittat nobis peccata nostra, et mundet nos ab omni iniquitate (Ibid.) .

IESUS SIRACH.

Non confundaris confiteri peccata tua, et ne subiicias te omni homini pro peccato (Eccles. IV) .

Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis, et laudabis Dominum, et gloriaberis in miserationibus illius (Eccles. XVII) .

ORIGENES.

Si dixeris peccata tua prior, exaudiet te Dominus tanquam populum suum.

AUGUSTINUS.

Confessio omnium malorum initium est omnium operum bonorum. (0617D)

Qui confitetur peccata sua, et accusat scelera sua, cum Deo facit pactum.

Ferto patrem erudientem, ne sentias iudicem punientem.

Tempus confessionis est confiteri quae fecisti, quae in verbo, quae in opere, quae in nocte, quae in die.

Confitere in tempore opportuno, et in die salutis accipies coelestem thesaurum.

HIERONYMUS.

Ridiculum est, debilitato et fracto toto corpore, vulnera pauca monstrare.

AMBROSIUS.

Neque enim potest ei adhiberi remedium, cuius est vulnus occultum. (0618A)

GREGORIUS.

Non vult Deus ulcisci malitiam, qui confiteri delicta persuadet.

Optat Deus dissolvi confitentes, ne contumaces punire cogatur.

Tantumque erit homo sarcinis peccatorum gravatus, quantum a bonis operibus fuerit alienus.

Ea quae ingrata esse hominibus solet importunitas, iudici veritatis placet.

Qui delinquentes vulnera conctusa in pectore retinent, quanto amplius silentio premunt, tanto graviorem dolorem intrinsecus nutriunt.

Nam cum putredo quae intrinsecus fuerit eiicitur, ad salutem dolor aperitur. (0618B)

Omnis quippe peccator, dum culpam suam intra conscientiam abscondit, intrinsecus latet, et in suis penetralibus occultat.

Peccatores Deus videt et sustinet; resistentes Deus tolerat et damnat: et quotidie per Evangelium clementer vocat.

Confessionem nostram ex puro corde desiderat, et cuncta quae delinquimus, relaxat.

Peccati virus salubriter aperitur in confessione, quod pestifere latebat in mente.

Confitendo peccata, quid aliud agimus, nisi qui malum quod in nobis latebat, aperimus?

Peccator enim conversus de peccatis in fletum, iam iustus esse inchoat, cum coeperit accusare quae fecerit. (0618C)

ISIDORUS.

Qui peccata sua hominibus occultant, et per semetipsos confessi non fuerint, Deum quem testem habent, ipsum habebunt ultorem.

Ex eo unusquisque esse iustus incipit, ex quo sui accusator exstiterit.

Multi autem contra semetipsos peccatores fatentur, et tamen semetipsos a peccato non subtrahunt.

Magna iam iustitiae pars est seipsum noscere hominem, quod pravus sit: ut ex eo divinae virtuti subdatur humilius, ex quo suam infirmitatem agnoscit.

Bene se iudicat iustus in hac vita, ut non iudicetur a Deo damnatione perpetua. (0618D)

Tunc autem iudicium de se quisque sumit, quando per dignam poenitentiam sua prava facta condemnat.

Duplicem habere debet fletum in poenitentia omnis peccator, sive quia per negligentiam bonum non fecit, seu quia malum per audaciam perpetravit.

Quod enim oportuit non gessit, et gessit quod agere non potuit.

Quaedam enim iam iustitiae portio est iniquitatem suam homini non abscondere, et in semetipso de peccatis propriis erubescere.

Qui illatas sibi contumelias tranquillo animo prodit, dolorem cordis aperit, et virui quod servet in animo, facile resistit.

Vulnera enim mentis aperta cito exsultant: clausa, nimis exulcerant. (0619A)

Confessio enim hominem iustificat, confessio peccati veniam donat.

Omnis spes in confessione consistit, in confessione locus misericordiae.

Peccatum proditum cito curatur.

Crimen autem tacendo ampliatur.

Si patet vitium, fit ex magno pusillum.

Si latet vitium, fit ex minimo magnum.

Silentio culpa crescit.

BASILIUS.

Melior enim est in malis factis pura confessio, quam in bonis operibus superba gloriatio.

EX LIBRO CLEMENTIS.

Tacentibus non facile potest medela opportuni et necessarii sermonis adhiberi. (0619B)

Proferre debet unusquisque, in quo animus per ignorantiam languet.


630w 3.8450338840485 s