Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 9 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT VIII. De confessione. <<<     >>> CAPUT X. De abstinentia. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0619B) CAPUT IX. De poenitentia.

(0619C)

CHRISTUS.

Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III) .

PETRUS.

Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum, et accipietis donum Spiritus sancti (Act. II) .

PAULUS.

Iis quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et corruptionem quaerunt, vitam aeternam: iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio (Rom. II) .

SALOMON.

Quam bonum est correptum manifestare poenitentiam: sic enim effugies voluntarium peccatum (Eccles. XX).

Ne dixeris: Peccavi, et quid accidit mihi triste? Altissimus enim patiens est redditor (Eccles. V) .

De propitiato peccato noli esse sine metu, neque adiicias peccatum super peccatum (Ibid.) .

Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem.

Ne despicias hominem avertentem se a peccato, neque improperes ei. (0619D)

Memento quoniam omnes in corruptione sumus (Ibid.).

Altissimus odio habet peccatores, et misertus est poenitentibus (Eccles. XII) .

Convertere ad Dominum, et relinque peccata tua (Eccles. XVII).

Fili, peccasti, ne adiicias iterum, sed et de pristinis deprecare, ut remittantur tibi (Eccles. XXI) .

Quasi a facie colubri fuge peccata, et si accesseris ad illa, suscipient te (Ibid.) .

ORIGENES.

Poenitentia, quamvis sit exigua, non despicitur apud iudicem iustum Deum.

AUGUSTINUS.

Ille vero qui sua scelera cogitat, et statim conversus fuerit, veniam sibi credat. (0620A)

Si enim tunc vis poenitentiam agere, quando peccare non potes, peccata te dimiserunt, non tu illa.

Impia anima plangitur in malis, dum sperat de bonis.

HIERONYMUS.

Utinam tam cito convertatur peccator ad poenitentiam, quam cito Dominus praeparatus est praefinitam mutare sententiam.

Non enim longitudinem temporis requirit Dominus, sed affectum sinceritatis poenitentis pensat.

Qui enim in Christo tota mente confidit, etiamsi ut homo lapsus mortuus fuerit in peccato, fide sua vivet in aeternum.

Cavendum est vulnus quod dolore curatur.

Putredo carnis ferro indiget et cauterio. (0620B)

Catena, sordes et comae, non sunt diadematis signa, sed fletus et lacrymarum.

Saccus et ieiunium arma sunt poenitentiae et remedium peccatorum, quia inanis venter et habitus luctuosus Deum deprecantur.

Deus natura misericors est, et paratus ut salvet clementia quod non potest salvari iustitia.

Nos autem vitio nostro paratam misericordiam, et ultro se offerentem, perdimus et derelinquimus.

Dominus nec bona implet quae sanctis promisit, si illi revertantur ad vitia; nec mala quae peccatoribus comminatur, si illi reversi fuerint ad salutem. (0620C)

Homo iniquus, qui per nefas perituras divitias congregavit, si aliquando conversus evadere cupit aeterna supplicia, debet ita agere, ut multitudinem peccatorum possit exaequare ubertate virtutum.

HILARIUS.

Poenitudo enim mores mutat, et longi temporis crimina in ictu oculi pereunt, si cordis nata fuerit compunctio.

GREGORIUS.

Neque enim delictis satisfacimus, si ab iniquitate non cessamus.

Qui commisit prohibita, sibimetipsi abscindere debet concessa: et se reprehendat in minimis, qui meminit deliquisse in maximis.

Satis alienus a fide est, qui ad agendum poenitentiam tempora senectutis exspectat. (0620D)

Metuendum est ne dum sperat misericordiam, incidat in iudicium.

Poenitentiam quippe agere, est perpetrata mala plangere, et plangenda non perpetrare.

Nam qui sic peccata deplorat ut tamen alia committat, adhuc poenitentiam agere aut ignorat, aut dissimulat.

Deus omnipotens laborare se denuntiat, cum duras hominum pravitates portat.

Si quis te de peccato forinsecus correxerit, tu confitere interius quod ille nescit.

Neque enim potest esse gratia delictorum, nisi ubi fuerit venia peccatorum.

Maius ergo de peccatore converso, quam de iusto stante gaudium fit in coelo. (0621A)

Necessarium est ergo ei qui vult se omni modo purgare a peccato, primum ipsas culpas succidere.

Internus iudex mentem potius quam verba considerat.

Nunquam peccatores ad lamentum poenitentiae redirent, si nulla essent bonorum exempla, quae eorum mentem traherent.

Omne enim peccatum grave est, quia non permittit animam ad sublimia levari.

Neque enim tunc veniam inveniet, qui modo aptum veniae tempus perdit.

Ibi iam a Deo non potest mereri quae petit, qui hic noluit audire quod iussit.

Qui tempus congruae poenitentiae perdit, frustra ante regni ianuam cum precibus venit. (0621B)

ISIDORUS.

Poenitentia agenda est non verbo, sed facto.

Cito corripitur culpa quae cito manifestatur.

Tardius autem sanatur vulnus, cui iam putrescentibus membris longo post tempore curatio adhibetur.

Nam qui consuetudinem facit peccandi, iam sepultus est.

Grande scelus grandem habet necessario satisfactionem.

Qui ergo cupit esse certus in morte de indulgentia, sanus poeniteat, sanusque perpetrata facinora defleat.

Lavamini, mundi estote (Isai I) .

Lavatur itaque et mundus est, et praeterita plangit, et flenda iterum non comittit. (0621C)

Lavatur, et non est mundus, qui plangit quod gessit, nec deserit, et post lacrymas quae fleverat repetit.

Ei autem qui prave vivendo poenitentiam in morte agit, periculum est; sicut enim damnatio incerta est, sic et remissio dubia.

Ille poenitentiam digne agit qui reatum suum legitima satisfactione plangit: condemnando scilicet, ac deflendo quae gessit, tanto in deplorando profusius, quanto exstitit in peccato proclivius.

Quamvis quisque sit peccator et impius, si ad poenitentiam convertatur, consequi creditur posse veniam. (0621D)

Festinare debet ad Deum poenitendo unusquisque dum potest: ne, si dum non potest, voluerit omnino, cum tarde voluerit, non possit.

Amplius laetatur Deus de anima desperata, et aliquando conversa, quam de ea quae nunquam exstitit perdita.

Plus est enim gaudii coram Deo et angelis eius de eo qui a periculo liberatur, quam de eo qui nunquam novit peccati periculum.

Quanto contristat res perdita, tanto magis si fuerit inventa, laetificat.

Multi superna respersi gratia, in extremis suis ad Deum revertuntur per poenitentiam.

Et quaecunque mala gesserunt, quotidianis fletibus purgant: atque bonis factis mala gesta commutant, quibus iuste totum quod deliquerant, ignoscitur. (0622A) Quia ipsi quod male gesserunt poenitendo cognoscunt.

Est autem poenitentia medicamentum vulneris, spes salutis, per quam Deus ad misericordiam provocatur: quae non pensatur tempore, sed profunditate fletus et lacrymarum.

Poenitentia autem nomen sumpsit a poena, quia anima cruciatur, et mortificatur caro.

Qui vero poenitentiam agunt, proinde capillos et barbam nutriunt, ut demonstrent abundantiam criminum quibus caput peccatoris gravatur.

Capilli enim pro vitiis ponuntur, sicut scriptum est:

Crinibus peccatorum suorum unusquisque constringitur. (0622B)

Idcirco in cilicio poenitentiam agimus, ut et in punctione cilicii cognoscamus vitia quae per culpam commisimus.

Non tantum consideranda est mensura temporis, quantum doloris.

Quanta fuit in malo abruptae mentis intentio, tanta necesse est sit in dilectione devotio.

Duplex autem est poenitentiae gemitus: vel dum plangimus quod male gessimus, vel dum non egimus quod agere debueramus.

Iste autem vere poenitentiam agit, qui nec poenitere praeterita negligit, nec adhuc poenitenda committit. (0622C)

Si bona est in extremis conversio, melior tamen est quae longe ante finem agitur, ut ab hac vita securius transeatur.

In hoc saeculo poenitentiam operantibus Dei misericordia subvenit.

In futuro autem iam non operamur, sed rationem operum nostrorum ponimus.

Nullus desperare debet veniam, etiamsi circa finem vitae ad poenitentiam convertatur.

Si enim poenitendo digna Deo acta gesserimus, severitatem eius in clementiam commutabimus.

Deus qui nos malos tolerat, non dubium est quia conversis clementer ignoscat.

Sicut enim non oportet reminisci peccati affectus, sic necesse est unumquemque suum in deflendo commemorare peccatum. (0622D)

Omne peccatum per poenitentiam recipit vulneris sanitatem.

Nihil autem peius quam culpam agnoscere, nec deflere.

In hac vita tantum poenitentiae patet libertas, post mortem vero nulla est correctionis licentia.

Poenitentibus divina clementia subvenit, et per poenitentiam indulgentia datur.

Vulnus iteratum tardius sanatur.

Secundum morbum impendenda est medicina.

Iuxta vulnus adhibenda sunt remedia.

CAESARIUS.

Valde dura et nimium dolenda conditio est, omni intentione studio tempus impendere et fructum non recipere post laborem. (0623A)

Dicit enim aliquis: Cum ad senectam venero, tunc ad poenitentiae medicamenta confugiam.

Quare hoc de se fragilitas humana praesumat, cum unam diem vitae suae in potestate non habeat?

Iniquitatem enim nostram si nos agnoscimus, Deus ignoscit.

Multi enim se credebant longo tempore victuros, et ita illos mors repentina subtraxit, ut nec ad illam momentaneam possint poenitentiam pervenire.

Erubescimus modo parvo tempore poenitentiam agere, et non timemus sine ullo termino aeterna supplicia sustinere.

Qui enim pro peccatis sibi ipsi non parcit, Deus illi cito indulgentiam tribuet


Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT VIII. De confessione. <<<     >>> CAPUT X. De abstinentia.
1259w 8.102411031723 s