Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 10 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT IX. De poenitentia. <<<     >>> CAPUT XI. De derelinquendo saeculo. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0623A) CAPUT X. De abstinentia.

(0623B)

CHRISTUS.

Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V) :

PAULUS.

Hic qui manducat, non manducantem non spernat (Rom. XIV).

Et qui non manducat manducantem non iudicet (Ibid.).

Qui enim manducat Domino manducat, gratias enim agit Deo. (0623C)

Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo (Ibid.) .

Omnis creatura Dei bona: nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per verbum Dei et orationem (II Tim. IV) .

SALOMON.

Iustus comedit, et replet animam suam, venter autem impiorum insatiabilis (Prov. XIII) .

Anima saturata calcat favum, anima esuriens amarum pro dulci sumit (Prov. XXVII) .

Qui abstinens est, adiiciet sibi vitam (Eccle. XXXVII) .

AUGUSTINUS.

Mens ciborum inanitate lassata perdet orationis vigorem.

Nihil prodest tota die longum ducere ieiunium, si post ciborum satietatem vel nimietatem anima obruatur. (0623D)

Sit ergo temperatus cibus escae, et irrigata corporis nostri terra spinas libidinum non germinabit.

Qualis est caro quae post multos dies percipit cibum, talis est anima quae non assidue pascitur Dei verbo.

Item dicit: Qui non potest ieiunando curari, potest eleemosynam dando redimi.

Bonum est ieiunare, sed melius est eleemosynam dare.

Eleemosyna sufficit sine ieiunio, ieiunium non sufficit sine eleemosyna.

Ieiunium cum eleemosyna duplex bonum est.

Tale est ieiunium sine eleemosyna qualis sine oleo lucerna. (0624A)

Sicut lucerna quae sine oleo accenditur, fumigare potest, lumen habere non potest; ita ieiunium sine eleemosyna carnem quidem cruciat, sed charitas lumine animam non illustrat.

HIERONYMUS.

Ieiunia moderata debent esse, ne nimis debilitent stomachum, quia modicus et temperatus cibus carni et animae utilis est.

Pinguis venter non gignit tenuem sensum.

Plenus venter facile de ieiuniis disputat.

Melius est stomachum dolere quam mentem.

Tantum tibi ieiunium impone, quantum ferre potes: multoque melius est quotidie parum, quam raro satis sumere.

Pluvia illa optima est quae non superflue descendit in terram. (0624B)

Subitusque et nimius imber in praeceps arva subvertit.

In ipsis etiam leguminibus inflantia quaeque et gravia declinanda sunt

Nihil tam scias conferre Christianis adolescentibus, ut esum olerum.

Ardorque corporum frigidioribus epulis temperandus est.

Nonnulli vitam pudicam appetentes in medio itinere corruunt, dum solam abstinentiam carnis servant, et leguminibus onerant stomachum.

Nihil sic inflammat et titillat membra genitalia, quam indigestus cibus ructusque convulsus.

Parcus cibus semper ventri esurienti triduanis ieiuniis praefertur. (0624C)

Sensus officium exhibens Deo vigeat semper, et tenuis sit.

AMBROSIUS.

Ieiunia, vigiliae, eleemosynae et caetera huiusmodi augere bonum nostrum debent, non velare peccatum.

Ille abstinens vir credendus est, qui vitiorum omnium liber effectus est.

Neque enim reputanda est abstinentia, ubi fuerit ventris saturitas subsecuta.

Membra sua quae sunt supra terram mortificant, quando insolens corpus ieiuniorum continuatione castigant. (0624D)

Nihil contra abstinentiam faciunt qui vinum non ebrietate, sed tantum pro salute corporis percipiunt; nec hoc eis offert voluptas, sed permittit infirmitas.

Abstinentia ciborum sola non sufficit, nisi opera ei bona iungantur.

GREGORIUS.

Plus enim est verbi pabulo victuram in perpetuo mentem reficere, quam ventrem moriturae carnis terreno pane satiare.

Cibo corpus pascitur, pro opere spiritus nutritur.

Abstinentes et arrogantes per abstinentiam quidem corpus affligunt, sed per desiderium vanae gloriae vivunt.

Cum mens de praecepto charitatis tenditur, restat proculdubio ut per abstinentiam caro maceretur. (0625A)

Non enim Deo, sed sibi quisque ieiunat, si ea quae ad tempus ventri subtrahit, non inopibus tribuit, sed ventri postmodum offerenda custodit.

Admonendi sunt abstinentes, ut noverint quia tunc placentem Deo abstinentiam offerunt, cum ea quae sibi de alimentis subtrahunt indigentibus largiuntur.

ISIDORUS.

Qui a cibis abstinent, et prave agunt, daemones imitantur.

Illi autem a cibis bene abstinent, qui a malis actibus vel a mundi ambitione ieiunant.

Escis enim libido crescit, ieiunio luxuria superatur.

Hoc est perfectum et rationabile ieiunium: quando noster homo ieiunat exterior, interior orat. (0625B)

Per ieiunium etiam occulta ministeriorum revelantur, et divini sacramenti arcana panduntur.

Ieiunia fortia tela sunt adversus tentamenta daemoniorum.

Cito enim per abstinentiam adversarii devincuntur.

Immundi enim spiritus ibi magis insistunt, ubi plus viderint escam et potum.

Caro autem tunc Deum sitit, quando per ieiunium abstinet et arescit.

Abstinentia vivificat moderata, et occidit superflua: vivificat animam, corpus necat.

Quidam incredibiliter abstinent, ut hominibus curiosis, qui ex orationis studio sancti apparent, non abstinentiae voto ac escis carnium se suspendunt. (0625C) Hi potius exsecrandi sunt, quia Dei creaturam usibus humanis concessam reiiciunt.

Spernitur enim ieiunium quod in vesperum repletione ciborum reficitur.

Spernitur ieiunium quod in vesperum deliciis compensatur.

Tota enim die epulas in cogitatione ruminat, qui ad replendam gulam vespere sibi delicias praeparat.

Corporis debilitas nimia vires animae frangit, mentisque ingenium facit marcescere, nec valet quidquam boni per imbecillitatem perficere.

Quidquid cum modo et temperamento fit, salutare est. (0625D)

Quidquid autem nimis et ultra modum est, perniciosum fit, studiumque suum in contrarium vertit.

Corpus autem quod abstinentia frangit, tentatio non urit.

Sicut omnes cupiditates carnales abstinentia resecantur, ita omnes animae virtutes edacitatis vitio destruuntur.

Neque enim quispiam potest virtutem perfectionis attingere, nisi prius ventris edomaverit ingluviem.

BASILIUS.

Non bene possumus vigilare, cum dapibus fuerit venter onustus.

Vigiliis stude copulare ieiunia, ut cunctis virtutibus florere possis. (0626A)

Sicut equis frena sunt imponenda, ita corda nostra ieiuniis sunt frenanda.

Escae enim plurimae non solum corda nostra, sed etiam corpus et animam laedunt.

Nihil prodest ventrem ab escis resecare, et animam obruere passionibus.

Talem te exhibe, fili, ut cum volueris ieiunare, et cum te a cibis abstines, et linguam tuam abstine ab illicitis cogitationibus.

Corpus exerceamus ieiuniis, et mentem purgemus a vitiis.

Ad vigilandum autem multum ieiunium prodest.

Sicut enim miles plurimo onere praegravatur, et impeditur ad bellum, ita et impeditur monachus ad vigilias, cum escarum largitate fervescit. (0626B)

Saepe enim per ciborum aviditatem franguntur stomachi vires, necnon abundantiam sanguinis, et cholerae plurimas aegritudines escarum largitate patimur.

CAESARIUS.

Quid prodest, si carnem nostram ieiuniis et vigiliis affligamus, et mentem nostram non emendemus, aut quae interiora sunt, non curemus?

DE COLLATIONIBUS.

Tantum cibum unusquisque comedat, quantum sustentatio corporis, non quantum desiderium carnis exposcit.

Qui nimium cibis utuntur, quanto magis ventrem corrumpunt, tanto amplius sensum obtundunt. (0626C)

EX VITIS PATRUM.

Quemadmodum enim flamma comburit silvam, sic visiones malas exstinguit esuries.

Qui continet ventrem suum, minuet vitia.

Nam qui vincitur ab escis, augmentat vitia.

Incrementum ignis silva, et incrementum ventris esca multa.

Ligna multa magnam extollunt flammam, abundantiae autem escarum nutriunt desideria mala.

Flamma minuitur deficiente silva, et escarum indigentia mitescere facit desideria mala.

Desiderium escae genuit inobedientiam, et gustus suavis expulit de paradiso.

Multae escae delectant gulas, nutriunt autem vermem fornicationis.

Vacuus venter in orationibus vigilare facit. (0626D)

Nam qui repletus est, somnum infert gravissimum.

Sicut enim flammam ignis in paleas currentem retinere est impossibile, sic et libidinis impetum ardentem, ventre satiato, retinere est impossibile.

Vapor thymiamatis replet aerem, et abstinentis oratio adorat Deum. Mensura competens replet vas, venter vero disruptus non dicit: Sufficit.

Passiones et vitia corporis nostri, si fame ieiuniorum ac vigiliarum labore macerentur, tunc adversariorum nostrorum daemoniorum humiliatur virtus.


Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT IX. De poenitentia. <<<     >>> CAPUT XI. De derelinquendo saeculo.
1101w 7.4218859672546 s