Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 11 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT X. De abstinentia. <<<     >>> CAPUT XI. De timore. show dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0626D) CAPUT XI. De derelinquendo saeculo.

(0627A)

CHRISTUS.

Omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut filias, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX) .

PAULUS.

Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri, ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et bene placens, et perfecta (Rom. XII) .

Qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur (I. Cor. VII).

IACOBUS.

Quicunque ergo voluerit esse amicus huius saeculi, inimicus Dei constituetur (Iacob. IV) .

SALOMON

Convertere ad Dominum, et relinque peccata tua (Eccles. XII).

AUGUSTINUS.

Sunt quidam qui facilius omnia sua pauperibus tribuunt, quam ut ipsi pauperes Dei sint.

HIERONYMUS.

Multi percepta veritatis via, capti saeculi voluptatibus, de medio itinere revertuntur.

Facilius saeculum quam voluptas contemnitur.

Multi divitias relinquentes, vitia non relinquunt.

Malum est quod in eo studio servimus, quo quaesita quaerimus.

Unusquisque cuius opera facit, eius filius appellatur. (0627C)

Christum sequi cupiens, si habes in potestate, rem tuam vende; non habes, a magno onere liberatus es.

Totum Deo dedit, qui seipsum obtulit.

Facile contemnit vitia, qui se semper cogitat moriturum.

Qui vult esse perfectus, multitudines nominum, officia et salutationes, et convivia quasi catenas fugiat voluptatum.

Utinam quod renuntiamus saeculo, voluptas sit, non necessitas.

Nudum Christum, nudam crucem Christi, nudus sequere.

Dominus magis quaerit animas credentium quam opes. (0627D)

AMBROSIUS.

Qui vult Deum possidere, renuntiet mundo, ut sit illi Deus beata possessio.

Is non renuntiat mundo, quem terrenae possessionis delectat ambitio.

Dum sua quisque non relinquit, mundo, cuius bona retinet, servit.

GREGORIUS.

Qui coelestis vitae dulcedinem, in quantum possibilitas admittit, perfecte cognoverit, ea quae in terris amaverat, libenter cuncta relinquit.

Quisquis igitur iam aeternam vitam cognovit, apud eius animum temporales fructus vilescunt.

Tergat ergo sordes pravi operis, qui Deo praeparat domum mentis. (0628A)

Electi enim sic ad bona tendunt, ut ad mala perpetranda non recidant.

Qui autem quod plene potest agere, agit plene, quod Deus promisit, accipiet.

Multa relinquitis, si desideriis renuntiatis.

Exteriora etenim nostra Domino, quamlibet parva, sufficiunt.

Cor namque, et non substantiam, pensat: nec perpendit quantum in eius sacrificio, sed et quando offeratur.

Regnum Dei tantum valet, quantum habes.

Quos Deus diu ut convertantur, tolerat, non conversos durius damnat.

Negotia, quae ad peccatum implicant, ad hoc necesse est, ut per conversionem animus recurrat. (0628B)

Laboriosum non est homini relinquere sua, sed valde laboriosum est relinquere semetipsum.

Minus quippe est abnegare quod habet, valde enim multum est abnegare quod est.

Nihil prodest nobis abrenuntiatio corporis sine abrenuntiatione mentis.

Sunt nonnulli qui, despectis carnis desideriis, cuncta relinquere pertractant; sed cum cecidisse et alios post boni operis initia conspiciunt, hoc ipsum facere quod deliberaverunt pertimescunt.

BASILIUS.

Nulli studeas placere in vita tua, nisi soli Deo. (0628C)

Sicut enim qui militant regi terreno, omnibus iussis eius obediunt, sic et qui militant regi coelesti, debent custodire praecepta coelestia.

Miles terrenus contra hostem visibilem pergit ad bellum.

Tecum vero hostis invisibilis quotidie dimicando non desinit.

ISIDORUS.

Necesse est omni converso ut post timorem consurgere ad charitatem Dei debeat quasi filius, nec semper sub timore iaceat, quasi servus.

Primordia conversorum blandis refovenda sunt modis, ne si ab asperitate incipiunt, exterriti ad priores lapsus decurrant.

Qui conversum sine lenitate erudit, exasperare potius quam corrigere novit. (0628D)

Ille enim perfectus est qui huic saeculo corde et corpore perfectus est.

Multi enim post conversionem etiam nolentes motum libidinis sustinent, quod tamen ad damnationem non tolerant, sed ad probationem.

Utile est Dei servo post conversionem tentari, quatenus a torpore negligentiae, sollicitantibus vitiis, ad virtutes animam per exercitium praeparet vitiorum.

Ea quae saeculi amatoribus chara sunt, sancti velut adversa refugiunt, plusque adversitatibus mundi delectantur quam prosperitatibus gaudeant. (0629A)

Servis Dei cuncta huius mundi contraria sunt, ut dum ista adversa sentiunt, ad coeleste desiderium ardentius erigantur

Magna apud Deum fulget gratia, qui huic mundo contemptibilis fuerit.

Nam revera necesse est ut quem mundus odit, diligatur a Deo.

Sanctis viris in hoc mundo tabernaculum non est, quibus patria et domus in coelo est.

Qui enim hunc mundum diligunt, turbulentis eius curis et sollicitudinibus conturbantur.

Sancti viri saeculo renuntiantes, ita huic mundo moriuntur, ut soli Deo vivere delectentur.

Quantum enim sancti ab huius saeculi conversatione se subtrahunt, tantum internae mentis facie praesentiam Dei et angelorum societates et frequentiam contemplantur. (0629B)

Si ita quisque renuntiet quae possidet, ut suis in aliis non renuntiet moribus, non est Christi discipulus.

Qui enim renuntiat rebus, sua abnegat.

Et qui renuntiat moribus pravis, seipsum abnegat.

Longe quippe a Deo est animus, cui adhuc haec vita dulcis est.

Multi cupiunt convolare ad gratiam Dei, sed timent carere oblectamentis mundi.

Provocat quidem eos amor Christi, sed revocat cupiditas saeculi.

Multis modis terret Deus homines, ut vel sero convertantur, atque inde magis erubescant quod tandiu exspectati sint ut redirent. (0629C) Nam nunc minis, nunc plagis, nunc revelationibus quosdam concutit, ut qui voluntate converti despiciunt, commoti terroribus corrigantur.

Tunc enim amorem nostrae conversionis ostendimus, si Dominum ut patrem diligimus, quem prius servili mente vere ut Deum formidabamus.

CAESARIUS.

Nihil prodest quod iustum locum exspectamus, si tales hic sumus quales in saeculo esse poteramus.

EX VITIS PATRUM.

Qui diligit saeculum, tristabitur plurimum: contemnens autem quae in eo sunt, laetabitur semper.

EX LIBRO CLEMENTIS.

Difficilis est subita permutatio: longo autem tempore si paulatim assuefiant, laboris non erit quod ex usu venit. (0629D)

Non quaerit a te Deus pecuniam, sed animam misericordem et piam mentem.


Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT X. De abstinentia. <<<     >>> CAPUT XI. De timore.
871w 3.3336510658264 s