Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 11a 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XI. De derelinquendo saeculo. <<<     >>> CAPUT XIII. De virginitate. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0629D) CAPUT XI. De timore.

(0630A)

CHRISTUS.

Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere (Matth. X) .

Sed potius eum timete qui potest animam et corpus mittere in gehennam (Ibid.) .

PETRUS.

In timore incolatus vestri tempore conversamini: Deum timete, regem honorificate (I Petr. II) .

Considerantes in timore castam conversationem vestram (I Petr. III) .

PAULUS.

Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei, in quo clamamus, Abba pater (Rom. VI) .

Gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi, Deo et Patri subiecti invicem in timore Christi (Ephes. V) .

SALOMON.

Initium sapientiae timor Domini (Prov. I) .

Time Dominum, et recede a malo (Prov. III) .

Timor Domini apponet dies, et anni impiorum abbreviabuntur (Prov. X).

In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis eius erit spes. (0630B)

Timor Domini fons vitae, ut declinent a ruina mortis (Prov. XIV) .

Qui Deum timet, nihil negligit (Ibid.) .

IESUS SIRACH.

Timor Domini gloria, et gloriatio, et laetitia, et corona exsultationis (Eccles. I) .

Timor Domini delectabit cor, et dabit laetitiam et gaudium, et longitudinem dierum (Ibid.) .

Timenti Deum bene erit in extremis, et in die defunctionis suae benedicetur (Ibid.) .

Timor Domini scientiae religiositas: plenitudo sapientiae est timere Deum (Ibid.) .

Corona sapientiae timor Domini, replens pacem, et salutis fructum.

Radix sapientiae est timere Deum, rami enim illius longaevi. (0630C)

Timor Domini expellit peccatum: nam qui sine timore est, non poterit iustificari (Ibid.) .

Sapientia et disciplina timor Domini (Ibid.) .

Non sis incredibilis timori Domini, et ne accesseris ad illum duplici corde (Ibid.) .

Metuentes Dominum, sustinete misericordiam eius, et non deflectatis ab illo, ne cadatis (Eccles. II) .

Qui timetis Deum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra. (0630D)

Qui timetis Deum, laudate illum, et in oblectatione veniet vobis misericordia (Psal. XXI) .

Qui timetis Deum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra (Eccles. II) .

Qui timent Deum, non erunt increduli verbo illius: et qui diligunt Dominum, conservabunt viam eius.

AUGUSTINUS.

Qui timent Dominum, inquirunt quae beneplacita sunt illi: et qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius.

Qui timent Dominum praeparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas.

Qui timent Dominum, custodiunt mandata eius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius.

Cogitatum habe in praeceptis Dei, et in mandatis illius maxime assiduus esto.

In tota anima tua Deum time: qui timent Deum, erunt in oculis illius. (0631A)

Timor Domini est, non despicere hominem mendicum et pauperem.

Magnus est iudex et potens in honore, non est maior illo qui timet Deum.

Nihil melius quam timor Dei.

Omne exsecramentum erroris odit Deus, et non amabile erit timentibus Deum.

Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnia opera hominis.

Homo sapiens in omnibus metuit, et in diebus electorum attendit ab inertia.

Confirmatio timoris Dei sapientia.

Qui timet Dominum, accipiet doctrinam eius: et iustitiam quasi lumen accendet. (0631B)

Qui timet Dominum, accipiet doctrinam eius, et qui vigilaverit ad illum, inveniet benedictionem eius.

Timenti Dominum non occurrunt mala, sed in tentatione illum conservabit, et liberabit a malis.

Spiritus timentium Deum quaeritur, et in responsione illius benedicitur.

Spes enim timentibus Deum, in salvationem illorum.

Qui timet Deum, nihil trepidat, et non pavebit, quoniam ipse est spes eius.

Timentibus Deum, beata est anima: et oculi Domini super timentes eum.

Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam operuerunt illum.

Beatus est cui donatum est habere timorem Domini. (0631C)

Timor Domini, initium dilectionis eius.

Facultates et victus exaltant cor, et supra haec timor Domini.

HIERONYMUS.

Nulla res nos ita servat ab omni peccato immunes, sicut timor supplicii et amor Dei.

AMBROSIUS.

Qui timet Deum, declinat ab errore, et ad virtutis semitam vias suas dirigit.

GREGORIUS.

Prava mens, si non prius per timorem evertitur, ab assuetis vitiis non emendatur.

Deum timere, est nulla quae facienda sunt bona praeterire. (0631D)

ISIDORUS.

Timor Domini semper emendat.

Timor Domini expellit peccatum.

Et timor Domini reprimit vitium.

Timor cautum facit hominem, atque sollicitum.

Ubi vero timor non est, ibi dissolutio vitae est.

Ubi timor non est, ibi sceleratio est.

Ubi timor non est, ibi scelerum abundantia est.

Si Deum metuere in tranquillitate non volumus, saltem eius iudicium attriti timeamus.


667w 3.7510461807251 s